[f. 39r] fantasticus[1], quod non potest. Et sic debet ymaginari proportionaliter in spiritualibus. Et[2] sic dixit quidam doctor istam conclusionem quod homo ex naturalibus suis et ex se non potest se elevare ultra se ad diligendum Deum vel aliquid aliud plus se, nec ad iudicandum quod aliquid aliud sit diligendum plus se, sed per gratiam iuvatur. Deus[3] libere contradictione obligat homines, igitur ipsis manentibus potest deobligare, et sic homines, licet sint corrupti in naturalibus, adhuc non peccant. Dico quod non stat quod homo sic et Deus et quod non sic obligatus, sed[4] potest deobligari, quia potest corrumpi, sed non eo manente. Et[5], licet sit prius esse hominem quam ipsum esse obligatum, tamen non potest absolvi, sicut prius[6] est rem esse quam dependere, et tamen manente ea non potest non dependere, conceditur igitur quod potest deobligari, sed non ea manente etc.
Dubitatio[7]: capiatur homo qui vivat modo ex naturalibus sicut unus vixit ante legem Moysi qui salvabatur, utrum iam sic talis salvaretur et qui sic viveret et non veniret ad legem Christi expressam et explicitam[8] sicut Abraham et Iob? Si dicitur quod non, tunc Deus iam magis rigorose faceret[9] cum hominibus, et tamen dicitur quod iam sit[10] tempus gratie, et igitur debet esse misericors. Aliqui iuventes sunt quorum parentes etiam non audiverunt de Christo, quomodo igitur isti possunt facere? Dicendum quod quicumque se poneret sic ad legem sicut Iob vel Abraham, iste salvaretur. Patet ex superioribus, quia ista esset sufficiens dispositio ad intelligendum, et ad hoc quod Deus infunderet veram suam legem. Sed ponamus quod aliquis[12] sic moriatur et Deus non illuminet. Dico[13] quod dampnatur, et hoc Deus potest. Sed quare Deus non daret gratiam? Dico quod est unum de occultis Dei iudicium, quando tunc dicitur quod Deus tunc durius ageret, quia aliquando suffecit mori sine[14] ultiori ad salutem.
Respondetur etiam ex superioribus quod Deus secundum legem ordinatam semper dat talibus gratiam, licet possit aliquando non dare. Vel dico quod aliquando solum poterant in figura videre quid faciedum, sed Deus iam tot fecit et[15] tot modis laboravit pro hominibus et manifestat eis salutem quod omnino sunt inexcusabiles, sicut monachus cui Deus dedit gratiam quod tantum cognoscit et ita propinque venit ad salutem quod potest bene vivere. Si non facit, durius agitur secum quam cum simplici rustico et igitur non mirum quod iam durius agitur nobiscum[16] quam agebatur cum aliis ante legem moysaicam.
Nota[17]: aliqui philosophi bene sciverunt ex naturalibus puris quod Deus esset nobilissimus, dignissimus, perfectissimus affirmative et negative, et sic etiam crediderunt quod esset preappetendus omnibus et diligendus, sed non poterant assentire quod ille taliter esset pre omnibus diligendus et colendus quod omnis actus esset dirigendi in ipsum et propter ipsum, et quod sic esset honorandus quod, si etiam homo non esset, ab eo habiturus quidquam adhuc super omnia esset diligendus, et quod solum causa et intentione placendi sibi esset serviendum. Hoc nullus poterat ex naturalibus, sed dilexerunt eum propter perfectionem propriam ultimate, quia scilicet Deus eis dat esse. Etsi aliquis philosophorum ex dicta cognitione consurrexit ad diligendum eum, sic ille erat in statu salutis. Et ex hoc Apostolus[18] repremit gentes dicens quod cum Deum cognoverunt non sic glorificaverunt et igitur traditi sunt in reprobum sensum.
Argumentum bonum[19]: homo ex natura sue speciei ordinatur in finem, vel istum potest attingere ex naturalibus vel non. Si non, tunc ex natura est diminute productus et otiose secundum istum statum. Si sic, tunc gratia superfluit.
Dicendum[20], licet ex puris naturalibus non possit completive[21] attingere tamen dispositive et igitur in isto statu non est frustra, quia sic[22] attingit et potest attingere. Sed quomodo tunc bestia sic attingit ex naturalibus suum finem, videtur quod plus homo deberet[23] ex naturalibus posse attingere, quia nobilior est ex naturalibus puris, nisi dicatur quod sit peioris[24] conditionis quam bestia. Non[25] est simile de homine et bestia, quia ultima[26] perfectio ad quam homo est ordinatus est supernaturalis homini, sed finis bestie non est supernaturalis sibi. Et est[27] [f. 39v]