F.120R
Henricus de Hassia
(Edidit Isabela Grigoraș)

De visionibus


[f. 120r] Nota quid sit sentiendum si alicui veniret in mentem sine formidine cum assensu quod Antichristus veniret post tot annos et non sentiret se moveri vel motum esse aliqua ratione vel auctoritate vel apparitione. Ad talem assensum an certum deberet esse quod ita erit.

Responditur hic quod ex apprehensionibus et credulitatibus que inopinate accidere solent hominibus non potest concludi evidenter talibus subesse veritatem. Ratio est quod talium credulitatum et apprehensivorum occursuum possunt esse diverse cause latentes eos quibus accidunt: quandoque enim accidere possunt ex causis naturalibus, quandoque ex demonibus etiam sanis hominibus ex eisdem causis possunt similia accidere, ut quibusdam cupidis notitie occultorum de futuris et aliis secretis; qui, ut respectu talium, inpressiones a Deo recipiant abstracte vivunt, ad intra se recolligunt iugiter contemplationibus insistunt. Istis, ex dispositione seu preagitatione proprie fantasie, sepe etiam vigilantibus latenter iuxta eorum desideria incidunt multa de futuris et aliis occultis quorum notitias habere cupiebant. Et dum non possunt huiusmodi illapsus reducere in causas naturales ex parte sui se tenentes vel alias et credunt se tam sancte vivere et vixisse, quod Deus non permittat ipsis demonem illudere, incipiunt assentire firmiter quod illapsus quos sentiunt divini sint et nullatenus fantastici, quando tamen contrarium est in re, quod et ipsi invenire possunt si se et affectiones suas plene disputere vellent et examinare. Qualiter faciendo non dubito plures talium invenirent se digne meruisse peccato latenti aut presumptionis aut indiscretionis aut vanitatis quod Deus iuste permiserit eis illudi a dyabolo auctore falsitatis.

Valde terrere[1] deberent tales, quod olim plures permittente Deo qui sub Vetero Testamento prophete esse voluerunt dyabolus decepit et plures propria fantasia fefellit prout ex decursu sacre Scripture manifestum est. Quod enim spiritus malignus apparere fecerit quibusdam quod essent prophete. Patet 3 Reg. 22, capitulo de Achab, quem Deus falsis prophetis decipi permisit inspiratis a spiritu maligno de quo ibidem dicitur: Ingrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Quod etiam multi propria fantasia decepti putaverint se prophetas. Patet per illud Ez. 13, ubi iussit Dominus verum prophetam dicere prophetantibus de corde suo: Ve prophetis[2] insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nichil vident. Vident vana et divinant mendacium dicentes ‘ait Dominus’ cum Dominus non miserit eos.

Sed dubium est unde veri prophete certificati fuerint de veritate eorum que ipsis de futuris in mentem veniunt apprehensive solum vel cum assensu. Responditur quod quattuor modis sufficienter ad credendum de veritate talium certificari poterant[3] .

Primo, ex diligenti disscussione proprii status et sui habitudinis ad Deum.

Secundo, ex qualitate et oportunitate eorum que eis in mentem venerunt.

Tertio, ex modo spirituali inmissionis talium[4] .

Quarto, ex recursu ad orationem, quia forte veri prophete non statim primis inmissionibus de occultis assenserunt, sed ad orationem recurrentes petebant inmissiones iterari si ex Deo essent aut hoc eis alio modo ostendi.

Oportuit utique quod veri prophete sumerent argumentum ex aliquibus, quod inmissiones quas senserunt non essent ex causis naturalibus nec a demonibus, sed a Deo aut spiritu bono ad instruendum eos misso.

Si adhuc ultra dictos modos intellectus prophetarum tempore revelationis fuerunt taliter elevati, quod intuitive viderent angelos bonos loquentes eis interius ut exterius, poterant ex hoc certificari de veritate eorum que ipsis dicebantur, et magnum fuit. Si vero aliqui eorum presentialiter viderent Deum et ipsum influere eis evidenter cognoverunt maximum erat, non obstante hoc nullis concessum. Videtur enim et Iob qualitercumque vidisse Dominum qui secum loquebatur, ait enim: auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te, Iob 41. Henricus de Hassia.

Nota quod ex duplici auctoritate prenuntiatio prophetarum credulitatem recepit. Quia et ex auctoritate quod talium sanctitas fecit et ex auctoritate spiritus infallibilis qui per eos sermonem edidit de quo scriptum est Matth. 10: Vos non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri loquitur in vobis.

Pro quo est advertendum quod ab apostolis et prophetis triplex sermo processit[5] .

Primus erat ad quem se habebant tamquam organum Spiritus Sancti per eos loquentis.

Secundus, ad quem se habebant ex viribus suis conpositive et formative qui erat duplex, secundum quod quandoque loquebantur ex habitu vel doctrina supernaturali, quandoque precise ex doctrina seu habitu naturali, sermo ab eis procedens. Tertio modo erat auctoritate eorum credibilis propter vite sanctitatem. Qui vero processit secundo modo magis credibilis, qui autem primo modo erat omnino infallibilis in sensu quem spiritus loquens intendit cum sermo ille fuerit vel spiritus increati qui nec falli nec fallere potuit vel fuerit spiritus angelici beati, cui etsi non simpliciter, tamen eius statui repungnat falli aut fallere.

Adhuc clariora erunt premissa si locutionum Dei et spirituum ad hominem modos adverterimus varios qui de facili se offerent si quid est locutio attendamus.

Generaliter[6] ergo loquendo, locutio in proposito non est aliud quam formatio signorum vel signi aliquid representandum incomplexe vel complexe, cathegorice vel ypotetice. Et quia signa illa sunt in multiplici differentia, ideo et locutiones distinguuntur. Sunt enim de illis signis quedam exteriora, ut voces, scripture et res, quarum formatione et obiectione loqui possunt indifferenter homines spiritus boni et mali. Non enim Deus solum locutus est per prophetas vocibus et scripturis, sed multociens etiam rebus et earum extraneis ymaginibus, similitudinibus, et miris dispositionibus nec non et insolitis prophetarum gestis et operibus.

Sunt iterum de illis signis quedam interiora quorum aliqua se tenent ex parte intellectus, alia ex parte sensus interioris, ut fantasmata, et utraque sunt duplicia, secundum quod quedam fantasmata sunt immediate rerum sensibilium signa, que[7] naturaliter significant res ipsas, quedam vero sunt fantasmata dictionum vocalium vel scriptarum, que quidem fantasmata ad placitum significant res ipsas, licet naturaliter representent dictiones vocales vel scriptas. Ubi conclusive tenendum est quod solus Deus formatione et impressione