[f. 130r] non[1] potest.
Secunda pars conclusionis patet per Magistrum 2 Sententiarum, distinctione 7, capitulo 2, ubi dicit quod mali angeli habent liberum arbitrium, sed adeo depressum et corruptum respectu mali quod in eorum statu continue eis obicitur quod[2] ad bonum surgere non valent.
Ex prima parte[3] conclusionis sequitur quod, si creatum liberum arbitrium a Deo dimitteretur, stante ipsius gloria[4] non posset difformiter velle. Patet corollarium, quia in illo casu[5] adhuc staret perfecta inpressio divine caritatis et dulcedo divini[6] amoris que[7] sic inebriarent ipsum, ut ab ipso clare obiecto resiliere non posset.
Sequitur secundo ex secunda parte conclusionis[8] eiusdem quod impossibile est liberum arbitrium in peccato non adiutum Deum super omnia diligere aut actum moraliter bonum facere. Probatur, quia mali angeli viva corpora habent naturalia quam quecumque purus viator, quia secundum Magistrum Sententiarum ubi supra, “licet sint obstinati, tamen vivaci sensu non sunt privati. Nam, ut ait Ysidorus, triplici acumine vivent demones, scilicet subtilitate nature, experyentia temporum, et revelatione supernorum spirituum”. Unde si repugnat eis a fortiori, et puro viatori, igitur.
Sequitur tertio ex eadem parte[9] quod sicut status glorie est causa confirmationis beatorum, ita status yehenne est causa obstinationis dampnatorum. Patet corollarium manifeste ex dictis. Et intelligo per statum glorie omnia ad beatitudinem patrie concurrentia et per statum yehenne omnem penam sive sensus sive dampni, ut est tortura cum perpetua acerbitate et actualis felicitatis amisse cum omnimoda desperatione recuperandi[10]; in hiis enim continue constituti spiritu impatientie agitantur et depremuntur ut Deum continue odiant et ad bonum surgere non possint etc[11].[f. 130v]