[139v] maligni fetus. Conceptio vero huius est ex dyabolo tamquam patre agente et semen immittante ex concupiscentia tamquam matre consentiente vel suscipiente. Johannes 8: Vos ex patre dyabolo estis. Parit peccatum, Glossa: perducit ad actum manifestum. Hic est partus de quo in Psalmo: Concepit dolorem et peperit iniquitatem. Peccatum vero cum consummatum fuerit, id est, per actum in consuetudinem prave vite perductum. Generat mortem reatus et damnationis eterne, Romanos 6: Stipendia peccati mors.
Culpa non potest redimi nisi per penam.
Quoniam in te eripiar a temptatione. Psalmus 17. Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. Psalmus 117.
Leo in sermone
Nemo de corde sui puritate confidat cum pervigil ille temptator actoribus pulset insidiis quos maxime viderit abstinere peccatis. Nam a quo dolor suos contineat qui ipsum quoque dominum maiestatis ausus est attemptare? Quia ergo hostis antiquos laqueos peccati ubique pretendere non desinit, et maxime cum sacratiora sunt celebranda misteria, merito spiritus imbuit populum Christianum, ut ad paschale festum se per 40 dierum continentiam prepararet. In hiis ergo diebus pietatis opera habundantius exequamur.
In[1] olimpiadibus non optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes. 1 Ethicorum capitulo xi. Unumquodque bene secundum propriam virtutem perfecitur. Si autem humanum bonum anime operatio sit secundum virtutem, si autem secundum plures virtutes, secundum perfectissimam et optimam, amplius autem in vita perfecta. Una enim yrundo ver non facit, nec una dies. Ita utique nec beatum et felicem una dies, neque paucum tempus 1 Ethicorum capitulo 9. Pro iustitia agonizare pro anima tua, et[2] usque ad mortem certa pro iustitia, Ecclesiasticus[3].
Nota de temptatione Gregorii in omelia 16.
Ductus est Iesus in desertum Mattheus 4a
Non[4] est indignum redemptori nostro quod voluit temptari qui venerat occidi. Iustum quippe erat, ut sic temptationes nostras suis temptationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Sed[5] sciendum nobis est quod tribus modis temptatio agitur: suggestione, delectatione, consensu. Et nos cum temptamur, plerumque in delectatione aut etiam in consensu labimur, quia ex carnis peccato propagati in nobis ipsis gerimus, unde certamina tolleramus. Deus vero qui in utero[6] virginis incarnatus in mundum sine peccato venerat, nichil contradictionis in semetipso tollerabat. Temptari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit atque ideo omnis illa dyabolica temptatio foris non intus fuit. Hec Gregorius Super Evangelium Omelia 16: Ductus est Iesus in desertum a spiritu, Mattheus 4.
Ex[7] profectu avaritie temptavit, cum diceret: scientes bonum et malum. Avaritia non solum pecunie est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam, honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito filio diceret: Non rapinam arbitratus est, esse se equalem Deo. In hoc ergo dyabolus parentem nostrum ad superbiam traxit quod eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini temptato succubuit[8]. Gregorius ubi supra[9].
Nota[10] de cultu Dei
Nota[11] quod quamdiu filii Israel steterunt in cultu unius veri Dei, possiderunt pacifice terram promissionis sibi collatam, et quando declinaverunt ad ydolatriam, fuerunt ab aliis impungnati et deiecti, sicut patet in libris Iudicum et Regum et aliunde. Quando malitia eorum nimis habundavit, fuerint eiecti et captivati de terra illa, primo per Nabuchodnosor, regem Babylonis.
Nota quod cultus dei principaliter est in actibus interioribus mentis secundum quod dicit beatus Augustinus in Enchiridion: Fide, spe et caritate colitur Deus.
Verumptamen cum hoc cultu interiori requiritur cultus exterior, qui est quasi quedam protestatio interioris cultus.
Talis autem cultus fuit in veteri lege per sacrificia Deo oblata. Nicolaus de Lyra, Super Genesim, capitulum 15, super illo verbo Unde scire possum? Et respondet dominus. Item[12] prope finem capituli 14 dicit quod Melchisedech erat Sem primogenitus filius Noe, et habes solutionem Apostoli Ad Hebreos 7 de Melchisedech.
Nota quod dyabolus habet suos in omni facto
Omnes[13] enim iustitie, quas habunt servi Dei in veritate, possunt et servi dyaboli habere in simulatione. Habet enim dyabolus et mansuetos et humiles, habet castos et elimosinarios et ieiunos et omnem speciem boni quam creavit Deus ad salutem hominum. Ipsam speciem et dyabolus introduxit ad seductionem, ut inter bonum verum et bonum simulatum confusio fiat, ut simplices homines qui veri et boni simulati differentiam intelligere caute non possunt, dum querant bonos Dei veros, incurrant in seductiones dyaboli. Solam autem caritatem Sancti Spiritus non potest immundus spiritus imitari. Omnis ergo species iustitie in impostoribus invenitur. Sola vere caritatis gratia non invenitur, nisi in servis Dei. Ideo ergo hanc privatam speciem caritatis sibi soli servavit Spiritus Sanctus, ut per nullius iustitiam et testimonium sic cognoscatur, ubi est Spiritus Sanctus quemadmodum per gratiam caritatis.
Chrysostomus Super Mattheum in imperfecto, omelia 6 prope finem.
Nota[14] de temptatione
Chrysostomus Super Mattheum in imperfecto, omelia septima
Non solum Christus ductus est in desertum a spiritu, sed et omnes filii Dei habentes Spiritum Sanctum ducuntur a spiritu in desertum, ut et ipsi temptentur a dyabolo. Qui enim habent spiritum Dei, non sunt contenti sedere otiosi, quia ipse spiritus, qui est in eis, urget eos ad aliquod opus apprehendere magnum cui dyabolus adversatur quod est in deserto.
Item: Vade retro me, Sathanas, ut ne progrediaris ulterius temptans. Dyabolus autem sicut est rationis intelligere non quasi obediens ad preceptum recessit, sed aut ipsius Christi divinitas, aut Spiritus Sancti, qui erat in eo excussit, inde dyabolum quod ad nostram consolationem profecit magnam, quia non tamdiu[15] homines Dei dyabolus temptat, quamdiu vult, sed quamdiu Christus eum permittit[16], vel Spiritus Sanctus qui est in eis. Dyabolus enim quantum ad se nunquam cessat temptans, neque enim habet alium actum. Non manducat, non dormivit, non opus aliud aliquod operatur, nisi ut temptet, ut fallat, ut subvertat. Hoc est cibus illius; hoc honor et gaudium. Propterea infatigabilis est in malo, sed misericordia Dei repellit eum. Et si mittit eum Pauli semper temptare propter fidem probandam, tamen repellit eum propter infirmam naturam. Chrysostomus Super Mattheum Omelia 7: Tunc Iesus ductus a spiritu in desertum Mt 4a.
Item[17]: Et accedentes angeli ministrabant ei. Non dixit, ‘et descendentes angeli ministrabant ei’, ut ostendat quia sicut angeli ad ministerium eius erant in terra, sed tunc precipite domino angeli recesserunt ab eo, ut locus dyaboloadversus Christum daretur, ne forte videns angelos circa eum non appropinquaret ad eum. Sic enim invisibiliter fit omni homini Christiano. Duo enim sunt angeli permanentes in hominibus: bonus et malus, quamdiu enim circa nos est angelus bonus, numquam nos in temptationem potest impellere angelus malus.
Angelus Domini. Daniel 10 habetur de principe persarum, et ibi dicitur: Ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium mihi; immittit in circuitu, Can. 4: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. 4 Regum 6: Plures sunt nobis quam cum illis Bernardus Benignus es domine Iesu, qui non es contentus nostrorum fragilitate murorum, sed ipsis hominum custodibus angelorum custodiam superponis.
Raro enim vel numquam dyabolus in propria specie aggressus est quemquam, sed ut fur et latro semper aliena specie tectus latenter insidiatus est. Dico in propria specie, id est, in corporali apparentia deformi et horribili vitiosis suis passionibus seu morali deformitate eius per omnia proportionata, quemadmodum boni pictores dyaboli effigiem malitie eius horribili monstruositate conformem pingere debent, licet hoc sit difficile. Si enim in aliqua tali specie appareret dum temptat, aut si faceretur se esse qualis est, scilicet dyabolum, incaute faceret valde dando occasionem mox repellendi se aut fugiendi, et ergo apparere in proprie specie vel fateri se esse qualis est, repugnant sue latent fallacie et insidiose calliditati. Henricus de Hassia.