[f. 121v] ex deductionibus illarum propositionum.
Nota[1] quod visio est actus quo mediante potentia fertur in rem visibilem et tamen quandoque invenitur visio accepta pro visibili, ut ibi ubi dixit Moyses: Vado et videbo visionem hanc magnam [Exod. 3, 3], accipitur “visio” pro “visibili”. Sicut et ubi Petrus ex Iohelis prophetia dixit et iuvenes visiones videbunt [Ioel 3, 1; Act. 2, 17], ubi “visiones” sumitur pro “visibilibus”.
Nota quod licet sensationes exteriorum sensuum secundum naturalem et communem cursum inducte sint semper presentialiter existentium, tamen non oportet sic esse de sensationibus interioribus que inducuntur a speciebus sensibilium phantastico passivo inpressis. Quod exterior sensatio naturali cursu in omnibus servato sit principaliter existentis manifestum est, quia secundum talem cursum nullus sensus exterior est aptus natus percipere aliquid, nisi ipsam aliquid obiective moveat per speciem suam cum ergo necesse sit omne quod movet esse. Habetur intentum.
Nota de efficacia voluntatis
Voluntas proprie dicitur efficax ratione effectus vel cuiusdam efficientie, ubi advertendum quod voluntas creata potest esse efficax hoc modo respectu trium effectuum per ordinem plerumque se habentium, videlicet[2] respectu actus eliciti, secundo respectu actus imperati, tertio respectu ultimi voliti.
Quando ergo voluntas exit in actum elicitum, dicitur efficax primo modo; quando ulterius ex illo exit in actum imperatum, dicitur efficacior; et, si consequenter ex actibus imperatis consequitur vel attingit ultimate volitum vel intentum, ut furtum vel homicidium, beneficium vel artificium, aut aliud tale, tunc voluntas dicitur efficacissima seu plenarie efficax. Primus modus efficacie non est apud Deum respectu factibilium, quia a divina voluntate non producitur contradictorie libere ad intra aliquis actus imminens a quo procedat actus transiens in passum extrinsecum. Sed omnis effectus divine voluntatis est immediate ad extra ita quod Deus nichil libere contradictorie producit previe ad intra, sed solum immediate imperat seu imperative agit ad extra. In quo divina voluntas dispariter se habet voluntati create quam oportet de communi cursu prius ad intra libere agere quam ad extra imperare et forte quod etiam non potest aliter ad extra transeunter agere. Hec Magister Henricus de Hassia.
Nota de concursu cause prime cum secunda
Omnis causa secunda est connexa cause prime pro eo quod de conditione maiestatis[3] ipsius sit quod a nullo eius effectum sive a nulla creatura possit aliquid fluere productive ad esse post non esse quod a primo immense maiestatis ente per se et immediate ad esse non fluat, tamquam a fonte primario essendi a quo necesse est emanare omne esse ex non esse, etiam quoddammodo prius quam a quocumque alio agente.
Pro cuius declaratione ponitur talis propositio[4], videlicet quod prioritas concursus cause prime cum secunda non facit quod minus libere agat rationalis creatura. Patet, quia Deus non prius in aliqua mensura divisibili vel indivisibili producit actum volutatis create quam ipsa voluntas, sed simultanee producunt eundem actum. In quo casu unum agentium non plus impedit nec difficultat aliud in producendo illum actum vel effectum quam si quodlibet duorum agentium illum solitarie produceret. Sicut verbi gratia, si duo equaliter trahentes navem causent eius motum quem quilibet per se causare posset, unus non trahit alium ad agendum nec gravat, sed magis facilitat, quia neutrum eorum tantum conari oportet quantum si per se traheret navem velocitate. Nec prioritas alia quecumque quam habet causa prima in dicto concursu obstat libertati, quia nec prioritas que est precise ex hoc quod causa secunda dependet a prima in agendo, et non econverso, vel prioritas dignitatis vel prioritas que est ex hoc quod necesse est sequi. Secunda causa producit aliquem effectum, igitur causa prima producit eundem, et non sequitur convertendo consequentiam ‘causa prima producit effectum, igitur secunda eundem producit’.
Ex quo etiam arguitur ibi quedam prioritas. Et clarum est quod hunc triplicem modum prioritatis causa prima habendo in concursu eius cum secunda respectu effectus communis uterque non derogat in aliquo potestati vel libertati cause secunde, quo minus potenter aut libere agat, quia stat rem productam eque potenter libere vel naturaliter agere sicut agit res producens. Et ergo ex hoc precise quod una res habet vim activam et modum agendi naturaliter vel libere ab alia non potest argui in talibus diminutio, sicut manifestum est in divinis. Similiter in rebus creatis, nam stat ignem aut calorem productum eque potenter et naturaliter agere sicut egit ignis aut calor producens. Quilibet hoc novit qui aliquid circa res consideravit naturales. Si ergo in agentibus naturaliter non derogatur potentie nec modo agendi ex habere vim causalem ab alio, quare contrarium fieret in agentibus liberis, ubi hoc minus videtur?
Dubium est an voluntas possit volitive ferri in impossibilia que intellectus clare representat impossibilia esse. Potest dici quod sic, quia, quamvis, eo quod representantur impossibilia, represententur sub ratione mali, stat tamen quod simul cum hoc represententur etiam apparenter sub aliqua ratione boni. Verbi gratia, quamvis hominem esse lapidem sit impossibile et scitum esse tale, quia ad hoc sequitur hominem expediri de acerbitate pene, ideo hoc respectu a voluntate creata est volibile[6].
Unde sicut intellectus potest assensive moveri in omne illud quod habere potest apparentiam veritatis sive in se fuerit verum, falsum, aut impossibile, ita voluntas potest volitive moveri in quodlibet apparens bonum vel in representatum sub ratione boni, sive illud fuerit possibile sive impossibile. Est tamen in hoc differentia quod quelibet representatio boni vel apparentia quantumlibet tenuis et exilis videtur sufficere cum libertate voluntatis, ut ipsa volitive feratur in representatum ut bonum. Non autem intellectui secundum se sufficit quelibet apparentia veritatis, ut simpliciter sine formidine feratur assensive, cum sit potentia cognoscitiva naturalis.
In hoc autem hic convenientia est quod, sicut quedam falsa quibusdam veris probiliora[7] sunt seu maiorem apparentiam habent veritatis, ita quedam mala maiorem apparentiam habent boni quibusdam vere bonis. Et sicut propter primum sepe decipitur intellectus, ita propter secundum plerumque fallitur rationalis affectus.
Patet ergo quod non ex eo quod A vel B est falsum vel impossibile redditur apud creatam voluntatem involibile. Patet secundo quo modo esse potuit quod etiam primus angelus voluerit quod impossibile esse scivit. Patet tertio unum inter alia[8]