F.91v-s1r
Henricus de Hassia
(Edidit Andrei Marinca)

F. 91ar (cedula)


… non meretur secundum Occam neccesario... non augetur quantum est de se. Sed voluntas …*rente difficilis magna studet ferventiorem et intensiorem actum caritatis elicit et intenditur quoad dilectionem Dei[13] et sic mediante illo actu meretur sibi augeri caritatem. Exemplum de Sancto Laurentio.

Nota de igne Purgatorii

Prima opinio: pena anime surgit ex qualitate disconvenienti corpori ad quod[2] naturaliter inclinatur anima.

Nota de igne Purgatorii

Nota de modo per quem ignis in Purgatorio affligit. Non videtur, quia non est contrarietas ad spiritum, nec corrumpit, igitur non videtur unde dolorem posset creare in anima.

Unus modus est quia anima habitualiter determinat sibi complexionem corporis et inclinatur ad corpus, et igitur non videtur quod ignis sic agat, sicut si esset in corpore.

Secundus, quod illud quod est alicui preter naturam et impertinens, sicut ignis, et desparate se habet, occupat etiam sicut motus circularis ignis occupat eum, licet impertinens sit.

Tertius modus affligitur, quia spiritus est substantia perfecta et magna pena est sibi quod infligitur ei una qualitas corporalis imperfecta.

Quartus, quod a medio quod est instrumentum Dei, quod ipsum diversimode punit plus secundum proportionem et ad diversa obiecta peccatorum, ita detinetur a medio et habet continentiam attentiorem ad illud et ad aliud, et vocatur ‘ignis’ quia acute punit, licet non sit ignis realis.

A[3]. Videtur quod per contritionem quamcumque parvam remittatur[4] pena debita et sit A parva contritio que, per adversarium, non sufficit. Arguitur sic: C pars A sufficit tollere penam eternam debitam pro peccato, igitur residuum sufficit temporalem tollere etc. Item tollit culpam, igitur penam, quia peior.

Responditur quod non virtute contritionis, ubi supra[5].

B[6]. Nota[7] quod non virtute contritionis pena eterna tollitur, sed ex dispositione Dei et ordinatione, et igitur in contritione datur caritas vel ante. Secundum alios ponentes ordinem in institutione et virtute divina pena eterna tollitur et manet temporalis ad declarationem divine iustitie. Et tunc per contritionem sequentem vel in eodem instanti existentem tollitur secundum maiorem vel minorem intensionem pena tota vel pars eius, ita quod non virtute motus contritionis tollitur pena[8].

Prima consequentia non valet. Ibi est maior difficultatis, igitur maius meritum… non patitur motus vitiorum et

(it continues on the cedula from 89av)