F. 52R
Thomas de Clivis
(Edidit Daniel Coman)

[52r] suo[1] modo applicari ad precepta affirmativa significando duas horas pro quibus ipse tenebatur servare preceptum affirmativum, ut Deum diligere, actualiter etc.

Nota quod quilibet tenetur habere caritatem et esse in caritate, etiam pueri, licet non sub pena peccati mortalis, et quilibet tenetur servare precepta negativa[2] pro semper quoad substantiam actus, ita quod tenetur non occidere etc., licet non teneatur servare pro semper ex caritate.

Item, tunc impossibile esset quem a peccato resurgere, quia existens in peccato mortali quolibet suo opere peccaret, et sic recognoscendo peccatum, atterendo, confitendo, etc., peccaret, cum pro istis teneretur habere caritatem et operari ea ex caritate, et sic continue Deum offenderet et maiorem obicem poneret.

Respondetur quod quis existens in peccato mortali non per quemlibet suum actum peccat mortaliter committendo, sed ommitendo peccat, non operando ex caritate pro tempore pro quo teneretur sic operari ex caritate. Sed peccaret committendo per opera que essent contraria caritati, scilicet que etiam eam auferrent in habente eam.

Contra secundam partem secunde conclusionis: vel caritas coprincipiaret actus meritorios vel esset tantum ornamentum propter quod Deus acceptaret ad vitam eternam actus operantis. Sed propter nullum illorum est ponenda caritas, igitur. Non enim secundum, quia tunc sola voluntas posset agere cum equali conatu non informata caritate sicut informata. Et Augustinus in De libero arbitrio dicit quod gratia est sessor et voluntas equus. Hoc non posset salvari si ipsa sola esset ornamentum. Nec primum, quia vel esset una caritas tantum secundum speciem vel plures specie distincte secundum distinctionem actuum quos coprincipiat. Non secundum, quia, cum infiniti possint esse actus boni secundum speciem distincti, simul infunderentur infinite caritates et non posset bene reddi ratio an eque intense infunderentur, an una intensiori etc. Nec primum, quia cum inclinet ad diligendum Deum, ad diligendum proximum, ad omittendum quecumque sciuntur displicere Deo, et ad faciendum omnia que sibi placent, qui sunt actus specie distincti, idem in numero, valde diversimode inclinaret, quod non est possibile etc. nisi diceres quod Deus miraculose operaretur mediante eodem habitu caritatis inclinando voluntatem ad diversos actus specie distinctos, sicut mediante eodem habitu fidei infuse inclinatur intellectus ad diversorum articulorum fidei assensum, tunc videtur quod frustra ponatur caritas, cum Deus eque possit sine caritate sicut cum caritate informante, et conformius ageret nature quando immediate seipso inclinaret voluntatem ad huiusmodi operas quam quod singulariter concurrit et cum miraculose agit creando caritatem et miraculose agit ipsa iterum preter eius naturam utendo etc.

Si dicitur de amore honesti sicut Byridanus loquitur de eo in 6 Ethicorum etc., contra: suppono ego quod usus sit unus actus, et non duo. Tunc amor Socratis propter Deum et abstinentia propter Deum sunt actus specie distincti, cum iudicia rationis sint specie differentia et tamen ad eos inclinaret. Et sic staret argumentum sicut prius etc. Si vero usus est duo actus, tunc cum caritas coprincipiet omnes actus meritorios, et aliqui indifferentes actus possint fieri bene ab habente caritatem et meritorie. Iterum stabit argumentum etc.

Nota[3] quod inter modos dicendi est unus communior: quod caritas coprincipiet actus et sit una tantum secundum speciem que coprincipiat omnes actus meritorios et quod Deus miraculose sic utitur eo pro instrumento voluntatis respectu diversorum actuum ad quos non inclinaret voluntatem sue nature dimissam. Et hoc Deus statuit de suo beneplacito, quia non voluit pro eterno acceptare aliquod nisi illud etiam procederet ab aliquo supernaturali et miraculoso ultra consuetum cursum nature. Et hoc expediebat homini, quia, cum alias ad mala sit pronus, si cognovisset se posse mereri ex suis naturalibus, credidisset se posse aliquid ex se facere, et sic minus fuisset gratus de hiis que sibi a Deo essent data etc. Sed cum noscit se nichil posse meritorie et sibi nichil debere pro hiis que valet ex suis naturalibus et regnoscit suum imperfectum, tunc plus consurgit in Dei laudem et honorem ipsius etc.

Aliter posset dici quod caritas est unus habitus generalis qui de sui natura inclinat universaliter ad bonum, sed determinatur ad particulares actus per particularia iudicia rationis, ut unus bonus simplex christianus habens caritatem vellet benefacere et omne quod sciret Deo placere facere et omittere omne quod sciret Deo displicere; ad illas generales volitiones inclinat eum caritas, et cum certificatur quod bonum est abstinere, bonum est isti pauperi subvenire, per eumdem habitum caritatis inclinatur ad volendum sic particulariter. Et illo modo dicendo concederetur quod idem habitus mediantibus, tamen diversis[4] iudiciis rationis potest in diversos actus se inclinare. Sed impossibile est quod idem habitus mediante eodem iudicio rationis inclinet in diversos actus etc., cum ab eodem inquantum idem non proveniat nisi idem.

Et forte esset unus modus dicendi de caritate sicut dicit Byridanus in 6 Ethicorum de amore honesti.

Item, habitus derelicti ex operationibus caritatis sunt eiudem speciei cum caritate vel alterius. Non alterius, quia dicitur: sicut diversitas operationum arguit diversitatem habituum, sic ydemptitas operationum ydemptitatem habituum; cum igitur caritas et tales habitus causativi sint eorumdem actuum sequitur intentum. Et si Deus caritatem creatam dimitteret nature sue, ipsa inclinaret ad certas operationes secundum speciem, cum ipsa sit habitus certe speciei, igitur tales operationes non minus nunc procedunt a caritate, que etiam sunt generative habituum eiusdem speciei cum caritate, qui habitus acquisiti manent corrumpta caritate per peccatum.

Et videtur quod operationes ex eis procedentes essent meritorie. Et sic sine creata caritate, sed per acquisitam etc., cum isti habitus sic ornarent voluntatem, sicut caritas creata, cum essent eiusdem speciei essentialis et cum hoc haberent eandem causalitatem super actus, nisi diceres quod quamdiu ille habet tales habitus et non caritatem, tunc est in peccato mortali, quare Deus non acceptat actum etc. Sed quando habet caritatem tamen ad actus tales non solum operantur habitus acquisiti, sed et habitus caritatis create, quare sic nunquam stat actum meritorium esse nisi procedat a caritate.

Contra: sit quod in habente caritatem procedat actus aliquis a talibus acquisitis habitibus caritate non coagente qualitercumque illud fiat, sicut tamen videtur possibile cum ut dicitis ab habente caritatem potest procedere actus ex naturali affectione non cooperante caritate. Tunc non apparet quare talis non esset meritorius etc.

Respondetur quod bene apparet verisimile fore quod caritas inclinat ad certos actus qui productivi sunt habituum eiusdem speciei cum caritate et quod tales manent corrumpta caritate et adhuc inclinant ad similes actus. Sed tunc isti non erunt meritorii cum non procedant ex radice meriti, scilicet caritate.

Et ad illud quod ultimo additur, dicitur communiter quod non sint meritorii vite eterne ex eodem fundamento recte sicut dictum est in positione de actibus procedentibus ex pietate naturali sola etiam ab habente caritatem.

Contra primam partem conclusionis secunde: si sic, illud maxime esset quod sufficeret specialis Spiritui Sancto assistentia et caritas ipsius respectu actuum meritoriorum preter generalem Dei influxum. Sed illud non. Probatur, quia actus sic a voluntate[5]


Footnotes

[1] suo] Augustinus, 8 De trinitate, capitulo 13 (13] 38 add. sup. l. B): “ex una igitur (igitur] B p. c., autem B a. c.) eademque caritate Deum proximumque diligimus. Sed Deum propter Deum. Nos autem et proximum propter Deum” – in fine capituli precise. Adam dicit quod non infinities noviter et libere peccat vel noviter, sed forte tunc etc. Nota secundum Adam quod non pro quolibet instanti quo continuatur actus peccati aggravatur peccatum intensive, sed pro quolibet instanti pro quo posset et teneretur noviter detestari peccatum et non facit, et talia non sunt simul sumpta nisi pauca add. in marg. sup. ms.
[2] negativa] et add. sed del. ms..
[3] nota] solutiones sunt magistri Henrici de Hasia add. in marg. dex. ms.
[4] diversus] habitibus add. sed del. ms.
[5] voluntate] Henricus de Hasia dicit quod magis communiter tenetur quod opera que fiunt ab habente caritatem et non procedunt a caritate, sed ex affectione carnis vel alio modo, non sunt meritoria vite eterne, quia non procedunt ab illo quod est radix meriti, nec taliter ordinantur in ultimum finem, sicut requiritur ad tale meritum. Adam videtur intendere quod homo teneatur aliquando in die velle servare precepta affirmative ex caritate et negativa respuere ex caritate et quando non ex caritate detestatur seu respuit homicidium vel non ex caritate vult non occidere. Et hoc tenetur quotiens recolere obligatur Dei precepta et in singulari forte vel (sup. l. B) distincte tenetur velle pro loco seu tempore quoad quedam vel semper quoad aliqua obedire etc. add. in marg. inf. ms.