F.60V
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

[60v] generatos minuunt et aliquando oppositos inducunt, quare homo presente temptatione facilius vincitur, et citius labitur in culpam mortalem propter quam aufertur tota caritas creata, igitur.

Tertium corollarium: cupiditas venialis et aliqua caritas acquisita non repungnant, sed stat quod simul crescant. Probatur, quia stat quod simul crescant caritas infusa per viam meriti, et cupiditas venialis, igitur. Tenet consequentia, cum crescente caritate per viam meriti per frequentationem operum meritoriorum etiam crescat caritas acquisita[1]. Antecedens probatur, quia simul possunt frequentari actus caritatis infuse et actus veniales, igitur. Probatur antecedens, quia simul potest quis mentiri iocose vel aliam levitatem facere, et tamen Deum super omnia diligere, ymmo potius mortem subire quam Deum mortaliter offendere, igitur.

Tertia conclusio: non semper ad crementum gratie minuitur cupiditas habitualis venialis vel mortalis secundum suam essentiam, licet bene quoad efficentiam vel fervorem. Prima pars probatur, quia non oportet minui cupiditatem habitualem per crementum gratie precise per sacramenta, et nec oportet in cremento gratie per viam meriti quod minuatur cupiditas venialis, cum stent simul augmentum gratie per viam meriti et augmentum cupiditatis venialis, ut patuit in probatione corolarii precedentis.

Secunda pars probatur, quia tunc voluntas habet maius adiutorium inclinativum sui in actus contrarios recte, sicut dictum est de tertia parte secunde conclusionis.

Corollarium primum: semper ad crementum gratie per frequentationem operum meritoriorum minuitur cupiditas mortalis habitualis, si inexistat. Patet, quia per frequentationem operum meritoriorum generatur habitus qui contrariatur cupiditati mortali, igitur ad intensionem eius minuitur alter, igitur.

Secundum corollarium: non omnino similiter minuunt cupiditatem sacramentalis gratia et caritas per viam meriti aucta. Patet ex conclusione et eius probatione et primo corollario.

Tertium: quamvis simul crescant cupiditas venialis et gratia, non tamen sic est possibile de communi lege de mortali cupiditate et infusa caritate. Prima pars patet, cum stent simul actus meritorii et peccata venialia. Secunda pars patet, etiam quia cupiditas mortalis non augetur, nisi per opera sua que caritatem creatam totaliter auferunt demeritorie.

Nota[2] quod cupiditas potest dici inordinatus amor rerum sive habitualis sive actualis. Et ex illa oritur timor, homo namque timet amittere quod amat habere etc.

Nota quod cum quis peccat mortaliter, ipse aliquam aliam rem Deo plus diligit, forte intensive et cum hoc appreciative quoad se. Quare diligere plus appreciative non est omnino iudicare esse melius bonum, quia sic quilibet iudicat bene quod Deus est optimum ens etiam cum actualiter peccat, et tamen, ut[3] apparet, tunc Deus non plus appreciatur ex quo ipsum dimittit et alteri inheret. Et ergo forte[4] diligere Deum super omnia appreciative esset iudicare ipsum esse melius bonum ceteris, et propter illam bonitatem sibi firmiter sic adherere quod propter nihil vellet ipsum dimittere, et alteri amore inherere[5], et sic mater licite quandoque diligit filium plus intensive ex naturali affectione, sed Deum tamen semper plus appreciative, quia bona mater plus vellet met mori et simul permittere filium occidere quam Deum mortaliter offendere.

Contra primam conclusionem: caritas ad positionem culpe mortalis succesive deperditur, igitur. Probatur, quia vel datur ultimum instans esse etc. Nota: si voluntas eliceret culpam mortalem succesive, tunc daretur ultimum instans esse gratie, quia ultimum instans non esse peccati esset ultimum instans esse gratie, quia in illo esset gratia tota et ultimo, vel quia ipsius post hoc esset et sic instantanee deperderetur. Si vero voluntas elicit actum qui est culpa mortalis instantanee, tunc datur instans non esse gratie, illud enim istans quod est primum esse culpe, illud est primum non esse gratie. Et corrumpitur instantanee, non enim possunt simul stare caritas et culpa mortalis, alias idem esset Deo carus et ei offensus etc.

Sed dices tunc: illus instans mensurabit illius gratie annihilationem, et sic annihilatio caritatis est in illo instanti et illa non est nisi caritas, igitur illa caritas est in illo instanti, igitur illud non est primum instans non esse. Respondeo quod illud instans mensurat annihilationem gratie ad illum intellectum quod gratia in illo instanti precise annihilatur, quia in eo primo non est, ipsam enim in illo annihilari esset eam in ipso desinere esse. Et ergo sicut ad rem desinere esse non requiritur quod cum ipsa sit cum possit desinere per negationem de presenti, sic ad ipsam annihilari non requiritur quod sit etc. Et cum[6] dicitur quod annihilatio caritatis est in illo instanti, dicendum negando illam. Sed bene illa conceditur: illa gratia est in illo instanti annihilatio, quia in illo instanti non est, sed immediate ante fuit secundum modum loquendi Byridani in aliis etc.

Si dicitur: volo quod solus Deus sit et sic annihiletur gratia, tunc in illo instanti nihil est nisi Deus, igitur nihil in eo mutatur. Tenet consequentia, cum Deus non mutetur, nec aliquid aliud, cum nihil aliud sit.

Respondeo negando consequentiam, ad hoc enim quod aliquid sic mutetur, scilicet corrumpatur vel annihiletur non requiritur quod sit, sed sufficit quod non sit primo post esse, ut secundum Biridanum etiam in mutatione acquisitiva summa caliditas non est pro tempore pro quo precise generatur, sed tamen mutatur, quia generatur, sic etiam de corrumptionem secundum ipsum. Et si dicitur: omne quod mutatur habet se aliter et aliter secundum prius et posterius, dicitur quod est verum de mutatione succesiva et de illo quod mutatur subiective etc.

Nota quod etiam cuiuslibet rei create potest absolute dari primum instans non esse. Exemplum de angelo, ut si Deus vellet a angelum pro b instanti non esse, et per totam horam quam terminat b exclusive fuisse, sic etiam potest dari ultimum[7] instans non esse talis angeli, ut si Deus vellet a angelum pro b instanti non esse et pro quolibet posteriori esse, tunc patet etc. Sed quod possit dari primum instans esse et ultimum instans esse talis rei que instantanee fit vel corrumpitur, notum est.

Contra primum corollarium: sicut se habet fides infusa ad fidem acquisitam, sic caritas creata[8] ad acquisitam; sed fides infusa non est eiusdem speciei essentialis cum acquisita, igitur. Maior nota, sed minor probatur, quia respectu cuiuslibet articuli est distincta fides acquisita, et respectu omnium est solum una creata, igitur. Et non videtur cum qua fide acquisita ipsa infusa conveniret in specie, non enim videtur maior ratio de una quam de alia.

Nota quod corollarium posset sustineri et diceretur quod caritas infusa esset unius habitus qui sue nature derelictus solum inclinaret ad actus certe speciei, ut forte solum ad Dei dilectionem super omnia. Et sic esset eiusdem speciei cum habitu qui generatur ex istis actibus. Et licet nunc ab ea[9] procedant omnes actus boni meritorii valde diversitati specie, ex quibus generantur habitus distincti specie, cum quibus non omnibus est ipsa creata eiusdem speciei, talia tamen opera non procedunt[10] ex ea secundum suam naturam, sed sicut Deus miraculose creat eam, sic miraculose mediante ea inclinat voluntatem in diversa specie.