F.113R
Anonymus
(Edidit Luciana Cioca)

Nota[1] quod Christus sit rex et sacerdos


[f. 113r] Unde Bernardus in sermone De nativitate Domini, qui incipit “Apparuit benignitas”, dicit: “Merito itaque apparuit pastoribus et regibus, quia erat rex et sacerdos natus de regali et sacerdotali semine. De regali semine erat quia de semine David. De sacerdotali probatur esse quia Maria cognata Elizabeth de qua legitur in evangelio et erat uxor Zacharie de filiabus Aaron et nomen eius Elizabeth.” Hec Bernardus.


Nota[2] de Christo et eius ortu


“Orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israel et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth et erit Ydumea possessio eius hereditas Seyr cedet inimicis suis”; et post “de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis”, Num. 24.

“Iuda te laudabunt fratres tui: manus tue in cervicibus inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda: ad predam filii tui ascendisti; requiescens accubuisti ut leo et quasi leona: quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uve pallium”, Gen. 49.

Nicolaus de Lira: “Iudas interpretatur confitens sive laudans”. Et ideo volens bona dicere de eo incipit ab interpretatione sui nominis, dicens: “Iuda, quasi diceret bene nominatus es, quia te laudabunt fratres tui, quia post mortem Iosue principalis fuit ad expugnandum inimicos filiorum Israel[3] qui remanserant in terra promissionis, secundum quod dicitur in principio libri Iudicum Iudas ascendet, scilicet primus contra adversarios. Ex hiis meruit tribus Iuda laudem pre ceteris et regiam dignitatem. Manus tue in cervicibus inimicorum tuorum; hoc impletum est in David primo rege tribus Iuda, qui inimicos Israel pro magna parte interfecit et alios tributo subiecit, cuius processum describit dicens: Catulus leonis Iuda, quia cum esset minimus inter fratres suos, tamen constanter iuvat ad pugnandum contra Goliam gigantem, et ex tunc fuit positus super viros belli per Saulem regem, ut habetur 2 Reg. 5, ubi dicitur: cum esset rex Saul super nos, tu eras educens et reducens Israel. Et sequitur ibidem: unxeruntque David in regem. Et ex tunc debellavit adversarios Israel propter quod subditur: Ad predam, fili tui, ascendisti. In tantum prevaluit adversariis quod circa finem regni sui nullus audebat insurgere contra eum, nec eius regnum perturbare, ut patet 2 Reg., et in principio 3. Ideo subditur: requiescens accubuisti ut leo, quem alie bestie non audent invadere, et quia Deus promisit ei regnum et filiis eius in sempiternum, ut habetur 2 Reg. 7, subditur: quis suscitabit eum, auferendo sibi dignitatem regiam, quasi diceret nullus. Ideo subditur: non auferetur sceptrum de Iuda, id est dignitas regia, et dux de femore eius, quia deficiente regno interfecto rege Sedechia in captivitate babilonica, ex tunc populus Iudeorum gubernabatur per illos qui erant de tribu Iuda, quia in reditu dicte captivitatis Zorobabel fuit dux eorum, ut habetur Zach. 4 et Aggei 2. Et postea sacerdotes gubernaverunt populum, ut patet tempore Machabeorum[4] , qui etiam erant de tribu Iuda, quia tribus sacerdotalis et tribus regia erant commixte, ut patet 4 Reg. 11, ubi dicitur quod Iefabetus soror Ezechie regis Iuda tunc Ieas et erat cum ea 6 annis in domo Domini, quia ipsa erat uxor Ade pontificis. Et istud regnum duravit usque ad tempus Herodis, qui fuit alienigena de genere Ydumeorum et ipso regnante natus est Christus, ut habetur Matth. 2, cuius regnum in secula seculorum durabit. Ideo subditur: donec veniat qui mittendus est, id est Christus, qui missus est a Patre pro salute generis humani, et ipse erit expectatio gentium, secundum quod dicitur Agei 2 capitulo: ecce veniet desideratus cunctis gentibus etc.”

Hec magister de Lira in Postilla Super Genesim.


Nota de conditione assensuum


De origine asensuum pro cognoscenda conditione et natura eorum est advertendum quod ex motionibus obiectivis a rebus vel a rerum speciebus sive fantasmatibus oriuntur immediate apprehensiones simplices[5] non propositionaliter significantes, et consequenter ex illis originantur apprehensiones propositionales. Et tunc sequitur assensus de sic esse et comprehensio precedit assensum et realiter distinguitur a motu assensivo.

Et ex hiis apparet quod assensus non est nisi respectu complexi verius complexe propositionaliter significati. Primi assensus, scilicet principiorum, oriuntur ex apprehensionibus simplicibus intuitivis[6] et etiam non intuitivis, utpote ex apprehensionibus rerum simplicibus, pro quibus termini propositionum supponunt apprehensionibus adiunctis habitudinum rerum earumdem. Hoc modo oriuntur assensus ad principia per se nota vel ad propositiones que dicuntur note ex terminis, que non possunt esse conclusiones in aliquo sillogismo demonstrativo. Et subsequenter ex propositionibus huiuscemodi syllegistice combinatis oriuntur assensus conclusionum, id est propositionum que non habent sic ex intrinseco causam assensus respectu sui.

Ex quibus apparet quod principiorum assensuum est duplex origo, scilicet notitia intuitiva experimentalis et apprehensiones simplices abstractive non experimentales, ex quibus oriuntur assensus principiorum que non sumuntur ab experientia.

Ulterius apparet quod processu communiori ex apprehensionibus oriuntur immediate assensus vel assensiones, et ex assensionibus affectiones, et ex affectionibus operationes vel motus exteriores. Dixi notanter processu communiori, quia, licet assensive apprehensiones magis et principalius afficiant sive passiones inducant concupiscentie timoris, amoris, gaudii, doloris etc., tamen nichil prohibet, ymmo[7] ratione et auctoritate compellente concedi oportet quod sepe apprehensiones etiam simplices ante ortum assensus inducant affectiones varias complacentie et displicentie etc. Et quando ordo iste naturalis convertitur, utpote quando et ubi ex affectionibus apud appetitum oriuntur assensiones seu assensus apud intellectum, suspecte haberi debent opiniones et credulitates, quia propter affectiones sepe homines ex levibus motivis falsis assentiunt et discussionem veritatis in hiis que credunt obmittunt etc. Henricus de Hassia


Nota[8] de cognitione beatorum


In beatis respectu aliquorum futurorum est assensus scientificus et respectu aliquorum non, sed magis proprie creditivus. Scientificus quidem dupliciter, quia vel ratione evidentie quam habent de Deo ipsis revelante, vel virtute cognitionis in proprio genere causarum naturalium superiorum et inferiorum.

De assensu tamen opinativo puto quod a statu beatorum sit excludendus, nam si in ipsis assensus aliquis generaretur ex rationibus probabilibus, staret quod aliquis esset beatus et falleretur falso assentiendo. Dicendum ergo quod beatus respectu nullius propositionis habet assensum de cuius veritate non est certus unumcumque. Itaque beati, etsi non sint omnino extra regionem fidei, sunt tamen extra regionem opinionis in qua mortales adhuc degunt.


Nota de perfectione divina


Omnipotentia Dei est taliter et tante immensa, efficax, et illimitata quod ex hoc taliter ad ens causabile habitudinatur quod non stat aliquid prodire in esse, quod ab ipsa non productive fluat in illud. Taliter enim omnipotentia Dei est perfectionis immense quod hoc[9] proprium sibi concedendum est in quo et ab omni potentia causabili, creata, vel creabili, sicut dignum est, differenter se habet, quia nullam creatam causam necesse est producere omnem effectum cause ab eo producte, sed hoc solum prime cause proprium est, sicut et ratione sue illimitate perfectionis et immensitatis eidem proprium est esse ubique taliter quod non stat aliquid preter Deum esse cui ipse non sit realiter intimus. <name>Henricus de Hassia</name>