F. 41V
Anonymus
(Edidit Monica Brinzei)

41v

peccati[1] et etiam pro exercitio virtutum. Sed ipse etiam Deus dat gratiam qua vult hominem iuvare et sic iuvando ipsum alter superando meretur; sic enim Deus quandoque dat[2] bono homini inimicum ut per eum bonus homo exercitatur et Deus vult eum iuvare contra inimicum si alter facit[3] quod in se est.

Si tamen homo crearetur ex pura terra sine propagatione ille, non contraheret originale, quia Deus non obligat nisi illos qui successerunt sibi tempore communem propagationem.

Opiniones[4] sunt: aliqui dicunt quod parvuli decedentem precise in originali pro culpa originali non habent precise nisi[5] penam dampnati, scilicet carentiam beatitudinis, sed habent etiam dolorem, quia tristantur quod perdiderunt beatitudinem et sic habent multas passiones dolorosas et etiam aliunde, quia possunt pati per vulnera, sicut si homo iam crearetur in campo sine originali, ex pura terra, iste posset dolere, quia posset cadere in ignem, sed dicunt quod ille dolor non est pena. Pena[6] enim connotat quod debetur pro peccato, modo eis non infligitur dolor pro peccato, quia peccato originali precise correspondet carentia et nichil aliud. Sed quare Deus permittit eos dolere? Hoc est quia Deus decrevit istos permittere naturalibus suis et eos non spiritualiter iuvare, sed decrevit iuvare homines habentes iustitiam originalem, sicut unus dominus puniens servum pro peccato infliget sibi penam pro isto, et certam[7] sit quod non aliam. Sed si illi servo alias occurunt multa mala dolorosa ab aliis hominibus non vult eum iuvare. Sic etiam[8] dicunt quod dolorosa que iam ego habeo non sunt ex peccato meo originali, sed sunt ex corrumptione carnis. Unde si unus iuvenis numquam peccavit actualiter, ipse adhuc habet dolores, infirmitates que non sunt pena pro suo originali.

Nota[9] etiam quod unus bene punitur et ei infligitur pena sensus pro peccato alterius et sic dolor noster est pro peccato Ade pena. Forte hoc etiam posset dici de Christo. Ille enim habuit dolores qui forte possunt dici pena pro peccato Ade, non sui, quia numquam fuit in peccato nec originali nec actuali. Ad illud videtur esse illud Psalmus: que non rapui, tunc exolvebam. Sed licet unus punitur pro alio, tamen non dampnatur pro alio. Et sic puer decedens in originali pro proprio peccato originali dampnatur et non pro peccato Ade. Verum est quod peccatum Ade est occasio quod ille parvulus caret iustitia ad quam habendam obligatur et, quia non habet, dampnatur etc.

Alia opinio quod dolor parvulorum decedentium est pena pro originali et debetur eis pro pena. Et ad hoc sonat auctoritas quedam Augustini dicens quod pueri vadunt ad ignem eternum; in De fide ad Petrum dicit: “firmissime teneas, et nullatenus dubites, parvulos ire ad ignem eternum”.

Adhuc alias audivi a doctoribus quod pueri tales in alio seculo nullum dolorem habent et quod Deus ad talem nollet concurrere causaliter, et igitur non possunt tristari. Ibi sunt duo modi convenienter. Unus, quod cum pueri considerant dampnationem suam quod, si tunc dimitterentur naturalibus suis cum communi influentia Dei, ipsi tristarentur, sed Deus non vult concurrere causando tristitiam aut mestitiam.

Alter modus quod licet videant se esse dampnatos, tamen vident quod sunt iustissime dampnati, et igitur de iustitia Dei plus delectantur. Iterum, ipsi sciunt quod sine culpa eorum actuali, et hoc etiam est eis consolatio, quod non peccaverunt[10], sed quod provenirent[11] [42r]