[f. 38v] dicere quod omnia mandata gentes[1] potuerint implere, sed loquebatur de legibus moralibus quas naturaliter habuerunt, sicut philosophi. Modo Iudei etiam in talibus defecerunt*, licet habuerunt eas scriptas et in mandato speciali a Deo, et igitur fuerunt quoad hoc reprehensibiles et peiores ut sic gentibus.
Consequentia[2] non valet: ex se homo non potest bene facere et obligatur ad bene faciendum, igitur ad impossibile obligatur, quia licet ex se precise[3] non potuit cum potest cum adiutorio quod convenienter potest habere si vult, sed sequitur bene ipse obligatur ad bene faciendum ex se, et ex se non potest, igitur ad impossibile. Sed antecedens falsum. Modo[4] in potestate hominis est habere gratiam, non principaliter, sed dispositive, quia quando homo exercet naturalia sua rite[5], tunc Deus disposuit homini dare gratiam et fidem.
Dubitatio[6]: quare igitur aliqui de gentibus ydolatris[7] convertebantur Apostolo predicante et alii non, ymmo illi[8] litteratiores minus poterant illis credere quam simplices homines, quia Apostoli dixerunt que cauter contra eorum scientiam. Quid igitur est hominem facere illud quod in se est[9]?
Respondetur quod, licet infidelis[10] non cognoscat Deum, nec sciat quid sit iuste facere, tamen ex naturalibus possunt cogitare[11] quod utique sunt in finem ereditati, licet cum non cognoscant et ultra possunt[12][13] cogitare quod utique debent iuste facere ut finem attingant. Et sic homo potest pie naturaliter cogitare[15], utinam ego scirem quis esset finis meus et utinam ego scirem quid esset iuste facere, ego vellem utrumque et vellem meum finem sequi et operari ut attingerem. Et potest cogitare: ecce diversi diversimode opinantur de finibus; unus dicit illud esse finem, ille aliud, ille dicit quod homo opus convenit[16] bonum et faciendum, alter aliud. Et sic potest esse perplexus cogitans utinam ego scirem quid esset verum et faciendum, ego utique[17] vellem. Quando tunc homo habet talem desiderium naturale, Deus dat se sibi tali cognoscere et ostendit quid sit bene facere et hoc[18] secundo, si sicut dictum est, ille querit[19] media debita per que homines communiter debent Veritatem inquirere.
Item[20], si homo in peccato disponit se ad gratiam, queritur utrum disponendo se vel iuste agit, vel iniuste et perverse, vel neutraliter[21]. Si neutraliter[22], quare tunc Deus dat gratiam. Si iniuste, tunc nullomodo Deus debet dare gratiam. Si iuste fit, tunc sine gratia potest, quod non conceditur.
Dico[23] quod iuste moraliter fit[24] que de gentilibus ex desiderio iustitie precise bene fecit, iste bene moraliter fecit. Sed qui speciantur se ad fines unus[25] propter ydolum unus, propter voluptates, illi male. Sed qui ex desiderio iustitie precise in genere non limitando[26] se ad aliquod speciale senuerit, bene. Et tales cogitaverunt: ego scio quod habeo finem, sed tot sunt opiniones de finibus quod nescio quis sit; si scirem, ego vellem omnia in eum ordinare, sed sit quicumque sit, ego faciam propter eum, licet non cognoscam illi fuerunt boni philosophi, et adhuc talis operatio non est meritoria vite eterne, sed talis operatio est ad quam dignum[27] et pium fuit quod Deus dedit eis gratiam quod poterant Deum cognoscere, quia respexit ignorantiam et defectum eorum et pietate eorum, et igitur illuminavit tales misericorditer[28] et talis fuit Iob et consimiles qui in lege nature sunt salvati. Alii philosophi fuerunt qui speciales fines posuerunt et hoc per omnibus dilexerunt et in ipsum ordinaverunt, et illi pertinaciter fecerunt, et illi non dicuntur iuste egisse moraliter, quia non est morale quod homo de facili preponit creatura creatori. Alii dixerunt quod finis esset status omnium bonorum egressione[29] et illi etiam bene, et talis articulis et Seneca et verisimile est quod Deus dederit eis gratiam; isti coincidunt cum primis qui ex desiderio iustitie, etc.
Nota[30] quod in statu nature incognite Adam potuit habere iudicium quod Deus super omnia est diligendus, quod habere non potuit post corruptionem, sicut homo sanus iudicat. Si autem cerebrum ledatur, efficitur fatuus vel[31]