F. 47V
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)

47v

quarum quelibet tantum uni persone convenit, ut innascibilitas, paternitas, filiatio, processio; et sunt[1] tantum tres personales proprietates, quarum scilicet quelibet est convertibilis cum persona et eam constituit, ut paternitas, filiatio, processio.

Quartum: questio est vera.

Si ly ‘ingenitum’ existens privativum, esset notio Patris. Pariformiter et ly ‘ingenerans’ esset notio conveniens Filio et Spiritui Sancto. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia non est dare cur tam varii etc. Confirmatur ly ‘non producens’ esset notio. Item ly ‘inspiratum’ videtur esse notio, sicut tenet Doctor Subtilis. Item, ly ‘ingenitum’ importat privationem filiationis et pasive processionis. Sed filiatio[2] est perfectionis, quia alias non esset nomen dignitatis, nec per consequens notio, igitur ly ‘ingenitum’ esset imperfectionis. Item, probatur: terminus privativus potest Deo convenire denotans ipsum eo carere quod ipse secundum se natus est habere, quia certum est quod actus creandi convenit Deo et potest sibi non convenire. Summatur ergo aliquis terminus privativus connotans privationem istius actus qui sit A; ille convenit persone divine vel saltem ei potest convenire.

Contra corrollarium quo dicitur quod ‘in divinis est privatio denotans personam eo carere quod ipsa secundum aliquid generis propinqui nata est habere’, contra: ingenitum privat genitum. Sed ‘genitum’ non convenit Filio nisi diceremus quod ‘filius’ convenit Filio. Ly enim ‘genitum’ est synonimum ‘filio’.

Item, sicut ponitur nomen privativum conveniens Patri tamquam notio quo privat proprietates personales Filii et Spiritus Sancti, sic pari ratione deberet poni duo alia privativa A et B, A conveniens Filio et privans proprietates Patris et Spiritus Sancti et B conveniens Spiritui Sancto privans proprietates Patris et Filii. Si dicis quod A et B coinciderent cum filiatione et processione[3], contra: sic etiam ‘innascibilitas’ vel ‘ingenitum’ coincidit cum paternitate.

Contra conclusionem responsalem, quia notiones ponuntur ad notificandum personas, sed persone possunt sufficienter notificari etiam distinctive tribus nominibus importantibus tres proprietates personales etc.

Confirmatur, quia pariformiter infinite deberent poni, ita quod petitur ratio quare precise quinque. Item li ‘innascibilitas’ non est necessaria ad notificandum personam Patris, quia per alias proprietates posset notificari. Item, vel ille quinque notiones sunt predicata perfectionum, vel non. Si non, tunc non sunt notiones per tertiam proprietatem et per probationem secundi corrollarii. Dicitur enim in illa probatione quod ‘non producere’ non est notio Spiritus Sancti propter hoc quia nullam dicit perfectionem. Ex hoc videtur innui quod ad esse notionem requiritur quod importet perfectionem. Sed si sunt predicata perfectionum, tunc uni persone convenit aliqua perfectio que non alteri, contra Symbolum.

Item, quinque sunt abstracta, scilicet ‘innascibilitas’, ‘paternitas’, ‘filiatio’, ‘processio’ et ‘communis spiratio’. Et sic conformiter sunt etiam quinque concreta, scilicet ‘innascibilis’, ‘pater’, ‘filius’, ‘procedens’ et ‘communiter spirans’. Si dicitur quod differunt ratione solum a predictis, sic etiam ly ‘innascibilis’ differt a ly ‘paternitas’ solum ratione. Sed quod tamen concreta differant ab abstractis, probatur, quia secundum[4] Sanctum Thomam nomina personalia oportet in abstracto significare propter instantiam hereticorum. Cum enim confiteamur “Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum Deum et tres personas” querentibus quo sint[5] unus Deus et quo sint tres persone, oportet respondere per quedam abstracta; proprietates ergo et notiones sunt in abstracto significate. Et ideo essentia significatur in divinis ut quid, persona, ut quis, proprietates, ut quo – modo si essent synonima concretis, tunc non esset sublata hereticorum calumpnia. Item, dicit ipse quod divina ratione simplicitatis significamus per abstracta, ratione vero subsistentie et complementi per concreta. Item, dicit ipse cum sint due relationes in Patre, qui est una sola persona, necesse fuit seorsum significari relationes in abstracto.

Item, videtur si essent tres notiones Patri convenientes quod plus possemus devenire in cognitionem Patris quam Filii vel Spiritui Sancto. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia per tria facilius cognoscimus quam per unum. Et confirmatur per illud Evangelii. Item, vel prime due solum differunt ratione, vel non. Si non, non sunt distincte. Si primum, quare igitur non habentur sic decem vel plures notiones Patris ratione diferrens et quare sic etiam proprietates Spiritus Sancti non posset pluribus nominibus significari?

Item, ‘inspiratum’ est notio communis Patri et Filii etc. Antecedens probatur arguendo contra probationem suam. Ipse arguit sic: ‘inspiratum’ includitur in alia notione, scilicet in communi Patri et Filio que est ‘communis spiratio’. Sequitur enim ‘Pater spirat, igitur non spiratur’; et sic de Filio.

Contra: eodem modo arguitur quod li ‘communis spiratio’ includitur in li inspiratum[6]. Et sic ‘communis spiratio’ etiam non erit notio propter ly ‘inspiratum’ eadem ratione, sicut econverso. Unde sequitur enim ‘Pater non spiratur, ergo spirat’. Et sic ‘Filius non spiratur, ergo spirat’.

Confirmatur: eodem modo sequeretur quod li ‘innascibilitas’ non esset notio, includitur enim in ly ‘paternitas’.

Sed quare non esset una communis notio Filii est Spiritus Sancti sicut una communis Patri et Filii? Si dicis: quia coincidit cum duobus, contra: sic ‘communis spiratio’ coincidit cum li ‘paternitas’ et ‘filiatio’.

Item, secundum Doctorem Subtilem ‘non producere’ est notio Spiritus Sancti. Si dicis quod non, ideo quia non dicit perfectionem, contra: tunc ‘communis spiratio’ etiam non est notio, quia etiam non dicit perfectionem. Si enim esset perfectionis, tunc Patri et Filii aliquid perfectiorum competeret, quod non Spiritui Sancto.

Item, innascibilitas est relatio. Probatur: haec est vera ‘Filius non est innascibilitas’. Et non esset vera nisi subiectum et predicatum opponerentur et nulla est oppositio in divinis nisi relativa, igitur opponitur relative, igitur li ‘innascibilitas’ est relativum.

Item, si innascibilitas non est Filius, tunc distinguitur a Filio, igitur opponitur, igitur relative.

Item arguatur de illo ‘utrum conceptus personarum, scilicet Patris, Filii et Spiritus Sancti sint relativi vel absoluti’. Non absoluti, quia absoluta conveniunt essentie et omnibus personis in divinis. Quod simplices arguitur, quia ego et pater meus significamur conceptibus simplicibus et absolutis et si essemus idem essentialiter, non minus possemus sic significari distinctis conceptibus absolutis.

Confirmatur sic: ut ad ymaginem ego et pater meus effingimur[7] idem essentialiter, tunc conceptus absoluti qui prius nos significabant absolute adhuc nos significant etc.

Ex corollariis secunde conclusionis videtur sequi quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus in esse personarum differant specifice. Consequens absurdum. Probatur consequentia, quia istis personis tribus ut sic conveniunt proprietates differentes, ita quod conveniens uni non est nata convenire alteri etc.

Item, a modo essendi tantum vel plus arguitur species sicut ab essentia. Sed constat quod diversi sunt modi essendi personarum, quia Pater a se et non ab alio, Filius a Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque per spirationem.

Sed diceres quod conveniunt essentialiter et ergo non differunt specifice.

Contra: ex hoc forte non concluditur nisi quod non differunt specifice essentialiter. Sed non obstat quin adhuc specifice differant personaliter.

Confirmatur et volo quod ad ymaginationem [48r]