F. 35V
Anonymus
(Edidit Alexandra Anisie)

[35v] eterna[1], intelligitur dupliciter: uno modo, id est pro ipso debet dari vita eterna, et sic est falsum; alio modo sic: si agens sic[2] perseveret in tali, sibi deberetur de congruo vita eterna. Et hoc est verum.

Nota: non valet argumentum: pro quolibet instanti hore quis tenetur esse in caritate, ergo pro quolibet quo non est in caritate transgreditur preceptum, ergo pro quolibet peccat novo peccato. Negatur enim prima consequentia, quia non tenetur sic quod pro quolibet precise ex hoc transgreditur preceptum si non est in caritate, sed sic quod non salvaretur pro illo pro quo non esset in caritate.

Nota: caritas infusa inclinat ad diversos actus specifice, et hoc non est in esse qualitatis vel per modum nature, sed inquantum[3] vibrata est, vel mota a Spiritu Sancto, et etiam quantum mota obiective[4] circa diversa operabilia fuerit ipsa potentia affectiva in qua est, unde movet ad dilectionem Dei, ad opera liberalitatis, et sic[5] de aliis que sunt diversarum specierum. Et sic unus habitus inclinat ad diversos actus specificos secundum diversitatem materiarum obiectarum. Et inde potest concedi quod ex caritate infusa generantur caritates acquisite diversarum specierum, ita quod caritas generata ex actibus caritatis infuse, qui sunt dilectio Dei, et generata ex actibus circa materiam liberalitatis, etc., sunt diversarum specierum. Et sic, licet omnes actus caritatis infuse inclinative sint propter Deum, tamen ex hoc non capiunt unitatem specificam. Ex hiis sequitur quod in esse karitatis non inclinat per modum nature, quia tunc semper solum ad unum inclinaret. Forte posset hic aliter dici, videlicet quod actus procedentes ex caritate augent caritatem naturaliter ipsam intelligendo, sicud est in aliis actibus, et sic diceretur quod sine caritate nullus actus illius speciei cuius est actus procedens ex caritate posset produci naturaliter, et sic nec caritas, nec gradus eius generari, sed nescio utrum hoc sit cautum.

Item, si Spiritus Sanctus acceptat aliquem[6] sine gratia vel caritate[7] superaddita, tunc talis est acceptus, et prius non fuit acceptus, ergo est mutatus intrinsece, et tamen nec secundum substantiam, nec secundum accidens, sed in aliqualiter se habendo qualiter non prius, et non est talis mutatio sub aliqua mutationem de quibus philosophi sunt locuti, qui talem non viderunt.

Item, karitas infusa concurrit effective ad substantiam actus, et etiam ad ipsum esse meritorium.

Item[8], Deus acceptat actus pure creature, scilicet humanitatis Christi, elicitos pro condigna et completa satisfactione generis humani, sed non ratione humanitatis, sed ratione suppositi divini, et principium illius condignitatis et condignificationis illorum actuum attingatur penes principium creatum, scilicet gratiam ipsius anime Christi.

Sed contra illud, quia isti actus ratione iustitie non sunt[9] condigne[10] satisfactorii, quia staret iuste agere, et tamen non meritorie, ergo est ratione acceptationis Dei, ergo posset etiam alterius creature actus sic acceptare. Respondetur quod sunt condigne satisfactorii, quia sunt etiam actus suppositi divini et non solum pure creature.



Utrum quelibet causa possit se plene communicare ad extra in ymagine in qua reluceat.


Notandum: si quis concederet quod divina essentia vel Deus omnem perfectionem essentialem et omnes perfectiones essentiales posset communicare ad extra, ut esse – esse vinum, esse intellectivum, etc. – tamen non sequeretur quod ergo posset essentialiter sibi similem producere ad extra, quia non possit omnimodo illas communicare ad extra quo sunt ad intra, quia sunt in ipso ex se per se, et independenter sic eas communicare non potest, igitur non posset alium Deum producere ad extra.

Nota: de ratione ymaginis Dei in creaturis est quod sit potentia trine potentionata habentium emanationem vel originationem ab invicem sicut persone in divinis.

Item, memoria ut est fecunda speciebus assimilatur Patri, et non ut recipit species ab intellectu a qua originatur intellectus et ab utraque voluntas.

Nota[11]: Deus tripliciter relucet in creaturis. Primo simpliciter representative, et hoc dupliciter. Primo per communicationem cum creaturis in eisdem[12] denominationibus ut in esse – in esse vitam, etc. – et sic in eis non relucet eternitas Dei. Secundo modo similitudinarie vel exemplificative, scilicet quod in creaturis reperitur aliquos proportionalis habitudo, similitudo, vel vestigium eorum que apud Deum ad intra sunt, et[13] sic relucet ad extra forte plus quodamodo vel multiplicius in creaturis trinitas quam Dei eternitas, et infinitas, et huiusmodi. Tertio modo Deus quantum ad ea que sibi insunt relucentiam habet in creaturis discursive deducitur vel conclusitur, et ita eius infinitas, eternitas relucet in creaturis plus quam, etc., quia ex consideratione habitudinum earum ad invicem, et ad ea que possunt esse comparative et respective intellectus devenit ad concludendum multa Deo inesse predicata, que nulli creature nec, omnibus simul in esse cernit. Hec Magister Henricus de Hassia.

Item, videtur quod Deus non indigeat causa instrumentali, quia instrumentum immediate attingit effectum[14], sed immediatius Deus[15] quemlibet attingit.

Nota : omnia dicuntur in Deum ordinari quia sunt ab ipso facta, et omnes modi se habendi res ad invicem.

Nota: Deus dicitur attingi a potentia in qua relucet et que ipsius est susceptiva modo quia voluntas, ut sic, est de se ceca, ideo in ea non relucet Deus nisi per intellectum cognitum, et sic dicitur Deus principalius attingi per actum intellectus quam voluntatis; sed per caritatem et actum voluntatis magis conformat se Deo in hiis que sunt iustitie, et secundum hoc dicitur magis uniri Deo per voluntatem et eius actum.



Utrum distinctio formalis sit in divinis.


Nota: Monachus ly ‘formaliter’ potest sumi quadrupliciter: uno modo distinguitur contra hoc adverbum ‘causaliter’ vel ‘virtualiter’, sicud dicimus ignis est calidus formaliter, non solum virtualiter vel causaliter, sol vero virtualiter, non formaliter. Secundo modo, prout distinguitur contra li ‘ydentice’, sicud dicimus quod li ‘Pater’ predicatur de illo termino ‘persona’ formaliter, et de illo termino ‘Deus’ ydentice, unde dicitur quod aliqua predicata predicantur vere de termino supponente pro essentia ydentice, et non formaliter. Tertio modo accipitur pro per se primo modo vel pro li ‘quidditative’, et sic dicimus quod homo est animal formaliter, id est homo est per se animal[16], vel quidditative. Quarto modo capitur pro illo toto, non realiter sive ex natura rei, et sic frequenter utuntur doctores illo termino ‘formaliter’.

Nota: distinctionem formalem aliqui vocant etiam materialem, et est distinctio a parte rei, et non rationis tantum. Et non sequitur: est distinctio a parte rei, ergo est distinctio realis, et sic differunt essentia divina et Pater, etc., et talis non sufficit ad verificandum negativam eorum que sic distinguuntur. [36r]