˂143av˃
[143av] Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo, id est non si quis concupierit secundum desiderium inevitabile carnis, sed si quis concupierit secundum voluntatem anime et consensum decernit statuens implere quod cupit ille talis, et si nihil gesserit, iam omni corde adulter est ante Deum, quia forsitan impeditus est ab opere, non compunctus in voluntate. Infra: Nec enim fieri potest ut caro aliquando cesset a desiderio malo. Desideria enim carnis retinere quidem possumus ut non faciamus quod desiderat caro. Precidere autem non possumus ut non desideret. Ait Crisostomus super Matth. Omelia XIa.