F. 42R
Anonymus
(Edidit Monica Brinzei)

42r

ex peccato alterius.

Nota[1]: omne peccatum est voluntarium et peccatum originale in puero est voluntarium ex eo quia procedit consecutive ab uno peccato quod fuit actuale et voluntarium in Adam, et puer non impellitur[2].

Nota[3]: dicunt aliqui quod culpe ut sit in genere non debetur pena sensus, sed culpe actuali et quare hoc certe dicunt ipsi propter delectationem. Et nota tunc ibi quod multum peccatum actuale est sine delectatione. Nec est instantia de omissione. Dicunt aliqui tantum quod nullus peccat pure obmittendo, sed quidquid sit de illo dicendum quando homo obmittit hoc est quia tepidus est et neglexit propter delectationem in aliquo tempore sic agere propter quem defectum non inplet quod debet. Si etiam obicitur de eo quia aliquis peccat in eo quod tristatur nimis de aliqua re, dicendum est quod Pater nimis tristatur de morte Filii ex eo quia nimis dilexit eum; sic in aliis dicendum, quia homines peccant tristando, quia ammiserunt res quas nimis dilexerunt; istis igitur propter delectationem precedentem debetur pena sensus. Sic[4] dic quod omne peccatum actuale habet delectationem vel precedentem vel annexam vel consequentem propter qua illi peccato debetur pena sensus.

Si obicis quod pueri obligantur ad impossibile dic quod ex iure nature obligantur habere originalem iustitiam, sed non simpliciter, sed sufficit eis habere gratiam iustificantem.

Nota[5]: nos baptizati non obligamur ad iustitiam originalem, sed nobis sufficit gratia nostra nobis collata loco iustitie originalis et ipsa nobis est multo melior, quia per eam meremur etiam totalem perfectionem corporis et reformationem indispositionis que fuit introducta a necessitate[6] propter originale, si non hic, tamen in vita futura.

Sed Deus dimittit nos hic in penalitatibus propter mereri, sed vult nos pie iuvare per gratiam et, si debite utimur ea, vult nos omnino perficere et premiare et reformare et beatificare finaliter.

Sed originalis iustitia licet sufficisset[7] ad bene agere, non tamen ad meritorie agere. Ad hoc enim indiguisset dono altiori secundum doctores.

Nota quod eligibilius vel minus fugibile est hinc dolorem infinitum extensive et intensive quam excludi solum a regno Dei per culpam quamcumque. Sed si homo excluderetur a regno Dei sine culpa sicut Deus absolute posset, tunc non oportet, sed eligibilius esset a regno dei excludi per originale quam pro actuali, tum quia originale est minus, tum quia actuali debetur duplex[8] pena, scilicet dampni que etiam debetur originali et insuper pena sensus.

Ponatur casus quod Deus det alicui habitus virtutis ut gratiam, fidem, spem, ita quod ille habeat se pure passive sicut iuvenis qui baptizatur, utrum sit iustus et sanctus. Dic quod sic sicut etiam sanctus Iohannes iustificatus in utero. Sed utrum ille sit statim per istum habitum in statu merendi, apparet Henrico de Hassia verissimilius quod non meretur, vel quod ut sic, non sit statim in statu merendi.

Nota[9]: culpa nichil importat positive. Si enim de homine iam vitioso miraculose auferentur omnes habitus et qualitates positive, adhuc esset in culpa, quia culpa dicit carentiam alicuius cum obligatione intendendi, quod dico notanter[10], quia iam in deest originalis iustitia, qua etiam sum privatus, quia aptus natus sum habere et non habeo, nec tamen ex hoc sum in culpa, quia iam non obligor, sed deobligatus sum per baptismum. Etiamsi habeo aliquid quod obligor non habere[11], [42v]



Footnotes

[1] nota] nota quod omne peccatum est actuale add. in marg.dex. B
[2] et puer – impellitur] in marg. sin. B
[3] nota] quare culpe debetur pena sensus add. in marg.dex. B
[4] sic] nota quod omne peccatum actuale habet delectationem add. in marg.dex. B
[5] nota] nota quod plus meremur per gratiam quam amisimus per originalem iustitiam add. in marg.dex. B.
[6] necessitate] p. c. sup. l. B
[7] sufficisset] p. c. sup. l. B
[8] duplex] p. c. sup. l. B
[9] nota] nota culpa nichil importat positive add. in marg.dex. B
[10] notabiliter] notanter p. c. in marg.B
[11] habere] Henricus de Hassia: Nota quod, si sola Eva peccasset et fuisset punita et dampnata pro eodem peccato omnino qualiter modo sicud fieri potuit, clarum est quod omnes filii Eve contraxissent originale et fuissent addicti dampnationi ratione peccati solius prime matris sicud modo ratione peccati amborum. Et secundum hoc opus fuisset tunc adventu Christi redemptoris sicud modo ad liberandum genus hominum a servitute peccati et dyaboli. Item, ut volunt leges humana ratione fulcite si mater unumcumque et maxime in penam peccati sui facta est serva aut sumatur ad dampnationem mortis iudicata omnes filii eius in hoc casu servi erunt non obstante quod a patribus liberis generentur, quia ventrem sequitur partus et cuius est arboris illius est fructus unumcumque arbor fecundetur etiam si a Spiritu Sancto secundum rationem civilis iustitie ut videtur. Sed quidquid sit de hoc non est certum nobis – Henricus de Hassia. De hoc vide in libro 2, distinctione 21, qui tenet credo oppositum. Partus sequitur ventrem. Vide sanctum Thomam de ista materia, 2 Scripto, distinctione 31 (prima] add. sed del. B), quaestio 1, articulo 2 in responsione ad 4 argumentum add. in marg.inf. B