[B 64r] De sacerdotibus
Sacerdos vinum et siceram non bibet tempore vite sue, sicut legitur in Leviticum, ut puriores et integriores sint ad sacrosancta vasa et misteria tractanda, et si illi propter sanguinem pecorum ymolandum ita se preparabant et purificabant, quid ergo moderni facere deberent qui manibus propriis corpus et sanguinem Filii Dei sunt tractaturi? Certe videant[1] quoniam sunt ceci qui hoc non cogitant, qui vespere vel nocte tractant incestuosam filiam Veneris, et male in altari Filium Virginis, vel qui potationi et crapule dediti adhuc ructuantes et seni crudi ad celebrandum accedunt. Ecce talibus taliter accedentibus ad altare cum dicunt osculantes librum vel altare: “Aufer a nobis cunctas” etc. Respondetur ei: Iudas osculo tradidit Filium hominis. Cum vero dicit: “orate pro me”, respondit sic ei Christus: oratio tua fiat in peccatum. Cum[2] vero manibus immundis iam sanctificatum corpus tractat dicens “hostiam puram” etc., respondit: manus tradentis me, mecum est in mensa. Cum vero indigne sumit, dicit ei Christus: que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? id est, dum corpus et sanguinem fusum in redemptionem convertis in tuam dampnationem, sicut ait Apostolus: qui indigne sumit, iudicium sibi manducat et bibit. Cum vero dicit: “placeat tibi sancta Trinitas”, respondit ei Dominus: hec vox sanguinis fratris tui, Abel, clamat ad me de terra, id est sanguinis Christi a te indigne usurpatus clamat contra te, qui totus es terra et in terram ibis. Sed necesse est ut qui divinis misteriis sunt mancipati a peccato conquiescant, etc.
Nota bene hec sequentia
Utrum absque speciali Spiritus Sancti motione possit homo se ad gratiam disponere.
Contra: nullus potest se disponere. Probatur, quia in quo consisteret dispositio? Si dicis quod in debito usu naturalium, peto quis sit usus talis[3].
Respondeo secundum Henricum de Hassia quod sunt operationes facte secundum dictamen recte rationis quod dictamen haberi potest ex naturalibus.
Sed contra: tales operationes deficiunt in circumstantia finis. Probatur, quia, licet operaretur propter Deum, non tamen eo modo quo debet propter Deum. Patet, quia debet operari propter Deum irreferibiliter in aliud modo, licet ex naturalibus diligat Deum, tamen referibiliter ad se, scilicet ratione commodi sui.
Henricus de Hassia dicit probabiliter quod ymmo irreferibiliter ad aliud super omnia potest Deum diligere ex naturalibus, quia dicit quod potest cognosci aliquid esse summum bonum, modo ego possum me vel unum ex naturalibus super omnia diligere, quare ergo[4] non illud quod movet sub ratione summi boni?
Item arguit Henricus de Hassia: si ego sum in caritatem et pecco mortaliter, tunc prius ego habui perfectam particularem cognitionem Dei, quod ipsi est summum bonum, et ergo postquam peccavi, tunc antequam confitear ego possum opus pietatis facere propter Deum debite.
Sed Henricus de Oyta dicit oppositum et arguit quod qui actu peccat vel in peccato perseverat ille plus diligit creaturam quam creatorem, igitur non diligit Deum super omnia.
Primo dicit Hassia quod aliqui dicunt quod non oportet in peccato mortali creaturam plus diligi. Aliter dicit quod esto quod peccando mortaliter quis Deum minus diligat quam creaturam, tamen postquam peccavit, antequam peniteat, tunc potest Deum super omnia diligere eo quod perfecte eum cognoscit. Et dicit hoc esse verum potissime si quis peccavit mortaliter omissive et noscit se peccasse.
Sed Henricus de Oyta dicit interim quod non confitetur tunc actualiter vel virtualiter diligit plus creaturam.
Henricus de Hassia dicit quod non oportet si prius plus dilexit creaturam, quod ergo semper postea ymmo potest antequam confiteatur omnem talem dilectionem creature maiorem dimittere.
Sed contra: quia Chrisostomus Super Matth. dicit: ablata prima iustitia omnis actus est dampnabilis. Uno modo potest dici quod solum dicitur culpabilis eo quia non meritorius vite eterne.
Henricus de Hassia dicit quod potest hoc sic intelligere quod per primam iustitiam intelligatur iustitia naturalis vel moralis que est radix et communis aliarum iustitiarum. Cum quo stat quod caritas prima iustitia prioritate perfectionis, licet naturalis, sit prior prioritate originis, eodem modo vel conformiter dicatur ad auctoritatem Anshelmi De concordia, “omnem factum sine iustitia iniuste fit”, dic iniuste, id est non iuste meritorie.
Adhuc contra: si ex naturalibus possum Deum super omnia diligere, quare non mereor vitam eternam?
Respondeo quod ex pacto Dei actus procedentes ex caritate acceptatur ad vitam eternam et alii non.
Ymmo dicit Henricus de Hassia quod si quis a caritate cadit in peccatum quod antequam peniteat, potest actus precise eiusdem speciei producere quales proveniunt a caritate, ut dilectionem Dei et ceteros actus. Sed tales non posset producere qui numquam habuisset fidem nec caritate, quia talis numquam particulariter cognovit Deum per fidem sicut ille, licet posset dilectionem super omnia habere in genere, ut entis primi, summi boni, non tamen Dei in Trinitate existentis[5].
Tres[6] secte philosophorum. Aliqui prestiterunt sibi finem particularem, ut aliqui honores vel[7] divitias etc. Et illi peccaverunt.
Aliqui cogitaverunt quod utique est aliquis[8] finis humanus et nesciebant propter multiplices oppiniones. Et illi poterant dicere finis utique est, et sit A, et illum poterant amare super omnia et poterant cogitare ‘utrum ego cognoscerem eum particulariter, ego etiam particulariter honorarem’. Et illi bene fecerunt.
Alii particulariter cognoverunt ut quod causa prima est talis et est libere activa et ex bonitate. Et illi optime se haberent.
Opinio quorundam est quod opus quod quis in caritate existens facit, non tamen ex caritate, sed ex alia affectione vel aliunde quod illud sit meritorium vite eterne. Et dicunt quod opus non dicitur meritorium[9]