F. 7R
MAGISTER IOHANNES RUESBACH
(Edidit Monica Brinzei)

Primum corollarium: licet Pater gignendo Filium communicet sibi esse divinum, essentia tamen divina nec gignit nec gignitur in aliqua persona. Prima pars corollarii sequitur ex prima parte conclusionis. Secunda pars patet per determinationem Ecclesie contra Joachim et pro magistro que pronitur extra De summa trinitate, capitulo Dampnamus.

Secundum: nulla creatura est capax tocius plenitudinis deitatis et cuiuslibet perfectionis essentialis Dei immensitatis.

Tertium corollarium: quamquam[1] divina essentia sit alicui creature per unionem ypostaticam communicata, ista tamen creatura per eam non est infinita[2] perfectione sublimata. Prima pars corollarii patet, quia natura divina est communicata[3] unione ypostatica humanitati Christi que est creatura. Secunda pars patet, quia nec essentialiter est infinite perfecta, nec etiam accidentaliter, cum eius caritas qua diligit Deum sit finita.

Secunda conclusio: quamvis Deus potuerit mundum vel aliam rem ab eterno creative producere, impossibile tamen est ipsum mundum vel aliam rem creatam facere ab eterno fuisse. Prima pars conclusionis probatur, quia si Deus non potuit aliquam creaturam ab eterno producere, igitur talis inpotentia fuit ex parte divine potentie productive, vel ex parte creature. Non primum, cum potentia divina equaliter fuerit potens ad creandum[4] ab eterno sicut nunc. Nec potest dici secundum; probatur, quia, si fuisse ab eterno repungnaret creature, vel secundum se, vel in ordine ad agens. Nullum istorum est dicendum, igitur etc. Secunda pars conclusionis patet, quia impossibile est quod Deus rem que habet esse post non esse faciat ab eterno fuisse cum ipsam non ab eterno fuisse iam transiverit in preteritum.

Corollarium primum: licet Deus potuerit se tante communicare ad extra sicut se communicavit ad intra quantum ad mensuram temporis vel eternitatis, impossibile tamen est nunc secundo modo tante se communicare ad extra sicut ad intra. Prima pars corellarii sequitur ex prima <parte> conclusionis, et secunda ex secunda.

Secundum: quamvis mundum vel aliam rem creatam fuisse ab eterno sit pro nunc impossibile, tamen aliquam rem esse creatam et ipsam fuisse ab eterno non includit apparenter nobis repugnantiam. Prima patet, quia eius oppositum est pro nunc necessarium eo quod transiverit in preteritum, et sequitur ex secunda parte conclusionis. Secunda pars patet ex prima parte conclusionis et eius probatione.

Tertium: non est de ratione factionis si aliquid fit vel factum est ipsum incipere vel incepisse esse, illud sequitur ex precedentibus.

Tertia conclusio: licet actu convenienti cuilibet persone divine Deus communicet se ad extra creature, non tamen quolibet actu quo ad intra producit potest se ad extra[5] taliter et distincte communicare. Prima pars illius conclusionis est manifesta, quia ad cuiuslibet creature productionem vel conservationem vel quemlibet eius actum concurrit effective Deus essentialiter et tota trinitas personaliter, igitur prima pars vera. Secunda pars probatur, quia alias Deus posset se habere ad extra respectu alicuius creature spirative, sic quod non aliter productive; quod non videtur possibile, quia alias terminus productus esset ea ratione qua in divinis Spiritus Sanctus. Similiter est de actu generationis Dei ad intra quem non potest exercere ad extra ita quod illo actu constituatur ad extra aliquis naturalis et verus Filius Dei.

Primum corollarium: quod Deus in quolibet effectu tante et amplius communicat ad extra quam ad intra, quantum ad res effective ad productionem effectuum ad extra concurrentes. Illud patet[6] ex prima parte conclusionis, quia quilibet actus quo Deus communicat se[7] ad extra convenit cuilibet persone et cum hoc essentie divine. Sed nullus actus quo communicat se ad intra convenit formaliter essentie divine etiam aliquis actus est quo communicat se ad intra qui non convenit cuilibet persone divine formaliter nec active nec passive, sicut generare vel generari non convenit Spiritui Sancto quia neque generat neque generatur et sic patet corollarium.


Vacat: Esto quod Deus posset producere tria supposita eiusdem essentie ad extra, impossibile tamen est Deum tante se intrinsice illis quante se ad intra communicat, communicare. Illud corollarium sequitur ex secunda parte prime conclusionis et secundo corollario eiusdem[8].


Footnotes

[1] quamquam] divina add sed del.
[2] infinita] perfectionis add. sed del.
[3] communicata] cum add. sed del.
[4] creandum] ab add sed del.
[5] Ad extra] add sup. l.
[6] patet] patet iter. sed del.
[7] se] Deus add. sed del. ; communicat se trs. p. c.
[8] Vacat-eiusdem] add. in marg.