F. 97av (cedula)
˂97av-107ar˃
Edit Lukacs
This cedula on f. 97av continues on f. 107ar, the text reproduced here in red is to be read on f. 107ar
Contra tertiam conclusionem arguitur sic: Ipsa non potest convinci ex verbis Christi,nec habet aliam rationem sufficientem[1], igitur sequitur[2] quod non sit / hoc concedenda cum etiam multi doctores oppositum dicunt. / Antecedens probatur quia illa verba[3] Christi / sunt intelligenda sicud stant et secundum primam inpositionem terminorum[4], sed secundum alium sensum qui non probaret illam / conclusionem vestram; igitur assumptum arguitur: quia alias Christus in eodem capitulo contradiceret sibi ipsi. Patet, quia x / x quas de Spiritu Sancto dicit quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum, / et tamen tunc mundus vidit[5] Christum, ergo vidit Spiritum Sanctus ex vostra conclusione, et sic vidit / et non vidit.
Etiam in eodem capitulo ponunt multa alia verba Christi que[6] non sunt sic accipienda sicut termini/ primo modo precise significant, igitur etiam sic erit de auctoritate illa super qua vos fundatis x/ Assumptum* patet, quia dicit Christus: Pater meus agricola, etc; ergo etiam / videtur quod illa verba Christi habeant alium sensum et/ videtur quod non[7]* alium, nisi illum: Qui videt me, etc., id est, ´qui videt me, videt rem que est Pater, id est / essentiam que sum ego´. Modo non videtur quod ista consequentia valeat: ‘Quid videt me, videt rem que est Pater, / igitur videt Patrem’, sicut non sequitur ‘Pater est res que est Filius, igitur Pater est Filius’. Augustinus: Patrem esse in Filio est essentiam divinam vel plenitudinem deitatis eadem esse in utroque.