F.87R
Henricus de Hassia
(Edidit Mihai Maga)

F. 87r


sexus [1] ex dissimilitudine vestitus, hoc provenit quia unum eorum iudicat femellam ratione similitudinis vestitus ipsius ad vestitum puelle. Nisi enim hoc iudicaret non putaret eos diversi sexus ex diversitate habitus, et ita in aliis.

Et suomodo deceptio que fit secundum tertiam radicem primarie oritur ex deceptione ratione similitudinis, quia quod aliquis credit tali signo subesse signatum, hoc provenit ex conformitate vel similitudine illius signi ad aliquod signum aliud cui significatum subest vel aliquando subfuisse comparatum est.

Et hec potest esse causa quare plurimum in tredecim speciebus fallaciarum, quas philosophi invenerunt apparentia fallens est apparentia similitudinis seu conformitatis, ubi non est, et non sic crebre[3] apparentia dissimilitudinis, ubi tamen similitudo est.

Item quia rerum similitudo[5] et conformitas est[4] magis consona et naturalis ipsius, ideo similitudo videtur magis movere ad putandum similia que non sunt similia quam dissimilitudo ad credendum dissimilia que sunt similia.

Item quod similitudo magis decipit est quia difficilius esse videtur dare pertinentem rationem diversitatis eorum[6] que apparent similia quam assignare rationem similitudinis inter ea que apparent diversa, igitur. Henricus de Hassia.

Nota[7] quod omnia signa falsarum prophetarum videntur tendere ad 5 vel ad 6, licet diversis viis et modis. Unde pseudo diversis viis tendunt vel ad favorem hominum, vel ad honorem suum, vel ad presidentie statum, vel ad divitias, vel voluptatem aut temporale commodum. Henricus de Hassia.

Utrum similitudo specifica sit amicitie causa.


Nota de amicitia


Res similes specie habent ea ratione causam amicitie. Probatur, quia quelibet creatura rationalis affectione naturali.

Conclusio prima[8]. Primo et quasi maxime afficitur dilective ad seipsam. Et hoc non est nisi ratione ydemptitatis eiusdem ad se. Quanto ergo una res magis ydemptificatur alteri, tanto hac ratione fit ei magis amicabilis[9]. Hinc est quod cum rerum similitudo specifica sit quedam communicatio et ydemptitas, manifestum est quod ceteris paribus res eiusdem speciei sunt invicem magis amice maxime quantum est de virtute[10] nature incorrupte. Istam causam amicitie auget accidentalis similitudo duorum individuorum in complexione, in figura, in gestu, et in aliis dispositionibus sensatis.

Ex ista conclusione sequitur primo quod res ex naturali dissimilitudine habent nonnullam causam inimicitie. Patet ex precedenti per hoc quod oppositarum causarum contrarii sunt per se effectus.

Secundo sequitur quod ubi res distincte concurrerent essentialiter ydemptice, ibi esset maxima causa amicitie. Manifestum est hoc clare ex deductione conclusionis.

Sequitur tertio ulterius quod in nullis rebus ratione similitudinis potest esse tantus nexus amoris sicud in tribus divinis personis. Patet, quia inter illas est numeraliter omnimoda essentialis perfectionis immense ydemptitas et ex hac ratione precipua amicabilitas.

Quarto sequitur quod quanto rationalium creaturarum convenientia et communicatio naturalis est maior, tanto eorum inimicitia est vituperabilior. Clarum est hoc ex conclusione et eius deductione.

Conclusio secunda[11]. Si rationalis natura creata esset tres persone distincte, ille non possent esse proprie contrarie seu inimice. Probatur, quia illarum esset una voluntas numero, igitur omnis volitio unius esset volitio alterius et ita ibi necessario esset omnimoda concordia in actibus voluntatis superadditis nature illi; et eodem modo in actibus intellectus, et per consequens nulla esset repugnantia seu dissimilitudo unius respectu alterius.

Conclusio tertia[12]. Si una rationalis creatura creata potest a personis creatis suppositari, ille possunt invicem proprie inimicari. Probatur, quia persone create ex hoc quod unam naturam[13] suppositarent, non fierent impeccabiles, nec earum esset ob hoc una voluntas, sed tot essent libere voluntates quot persone; igitur staret cum illo casu quod una illarum esset bona et alia mala; ymmo absolute quod una esset dyabolus et alia angelus beatus.

Corollarium primum[14]. Sequitur ex ista conclusione quod dicta ypothesi concessa staret personam esse dampnatam et naturam eius beatam, vel econverso. Manifestum est ex probatione conclusionis.

Sequitur ulterius quod esset possibile personam inimicari ab ea suppositante nature. Clarum est ubi inter creatam personam et naturam non esset essentialis ydemptitas. Et dico ‘creatam’ quia secundum communem doctorum traditionem impossibile est inter personam increatam et assumptam naturam cadere inimicitiam, quia non stat secundum doctores naturam esse moraliter malam et a Deo assumptam esse, igitur.

Sequitur iterum quod quamvis in creaturis, ubi esset ydemptitas personarum et nature, quelibet persona posset esse mala et quelibet bona[15], tamen non staret unam esse malam et aliam bonam. Prima pars illius corollarii patet ex probatione precedentis conclusionis. Et secunda pars ex probatione conclusionis secunde.

Sequitur ultimo quod staret in illo casu plures esse omnino similes in dispositione moralium et naturalium, et tamen unum odire alium. Patet, quia ex dictis tres create persone essentialiter[16] ydemptificate possent esse male, igitur nichil prohibet quin una posset odire aliam et esse eumdem actum odii cuiuslibet ad quamlibet. Henricus de Hassia.


Nota: quatuor modos perveniendi ad scientiam


Quatuor sunt vie perveniendi apparenter vel existenter[17] ad singularem scientiarum excessum, quarum una est ars superstitiosa a demonibus studiose conficta eorum latentibus pactis effectum habens, si quem tamen quandoque habeat, ut deducit Sanctus Thomas IIa IIae, quaestione de superstitionibus. Secunda via acquirendi scientiam est per singularem demonis assistentiam et influentiam qua quosdam mirabiliter inspirare solet. Tertia est per illuminationem divinam. Quarta et communis est per regularem eruditionem humanam. Prime due ex insidiis dyaboli prodeunt in perditionem mortalium, alie due ad eorum eruditionem salutarem tendunt. Primis duabus viis permittente Deo dyabolus quandoque facere consuevit quosdam in scientiis omnibus vel aliquibus singulariter precellentes vel apparentes atque omnibus humano modo doctos[18] stupendos. Sed ad quid hoc nisi ut finaliter tales ex superstitia pereant et alios[19] variis persuadendi modis eorum falsa auctoritate et fama colorem habentibus ad interitum dampnationis perducant? Ecce quomodo in rebus[19] multis bonis et malis est multotiens par effectus Dei et demonis, sed longe dispar intentio, longe dispar finalis exitus, quia longe aliter Deus bona huius temporis cui vult confert et a quo vult aufert et cui vult mala infert quam dyabolus. Deus enim haec facit pie et iuste excitando virtutes et retrahendo a viciis, dyabolus autem non sic, sed cum permittitur vel iubetur hoc agere perverse et insidiose illa facit intendens hiis casum de virtutibus et lapsum in errores et vicia. Henricus de Hassia.


Footnotes

[1] Utrum angelus datus ad custodiam homini aliquando deserat ipsum. Respondetur quod angelus qui deputatus est homini ad custodiam numquam deserit ipsum quantum ad custodiam quin paratus sit semper auxiliari si homo vult. Quandoque tamen angelus deserit quoad quid, scilicet quantum ad hoc quod exponit ipsum tribulationibus et temptationibus ut resipiscat homo et cogatur redire ad cor, sicut fecit dominus de filio prodigo. Angeli enim dominum imitantur omnibus modis. Hec Altissiodorensis, libro 2. add. supra ms.
[2] Altissiodorensis ubi supra dicit quod angeli non prius meruerunt beatitudinem, sed post, quia dicit regalis munificentie vel largitatis est quoniam aliquid dat antequam recipiens meruit illus. add. supra ms.
[3] crebre] p. c. ms.
[4] et hec – similitudo est] infra ms.
[5] Item-similitudo] iter. infra ms.; etc. add. ms
[6] eorum p. c. ms.
[7] Nota 6 signa pseudo prophetarum] in marg. dex. ms.
[8] conclusio prima] in marg. dex. ms.
[9] amicabilis] Deus Pater est magis idem sibi quam Filio, et tamen non plus diligit se quam Filium, igitur. Henricus de Hassia add. in marg dex. ms.
[10] virtute] veritate coni. ms.
[11] secunda] iter. in marg. dex. ms.
[12] tertia] iter. in marg. dex. ms.
[13] naturam] creatam add. sed del. ms.
[14] corollarium primum] in marg. dex. ms.
[15] bona] iter. ms.
[16] essentialiter] ydemptificate add. sed del. ms.
[17] apparenter – existenter] sup. lin. ms.
[18] doctos] p. c. ms.
[19] alios] aliis a. c. ms.
[20] rebus] nullis add. sed del. ms.