[59v] [1][2] Adhuc aliter posset responderi, scilicet concedendo totum argumentum et quod adhuc stat quod nullus effectus eveniat de necessitate. Unde esto quod omnibus que voluntas creata prerequirit ut exeat in actum sufficienter positis non sit plus in potestate voluntatis producere actum suum quam agentis naturalis. Non sequitur quod ergo voluntas creata necessario producat actum suum vel quod aliquis effectus necessario eveniat, quia est de essentiali conditione [3] primi entis universaliter perfecti posse solum libere contradictorie extra se agere et quod omne agere secundarum causarum est in libera postestate Dei, sicut et esse earum. Ex quibus manifeste apparet quod ad nullam applicationem secundarum causarum necessario sequitur aliquis effectus, quia in potestate cause prime est et applicationem impedire et applicatione stante vim causalem cuiuslibet suspendere. Patet ex dictis quod in secundis causis non est reperire necessitatem causalis antecedentie, nec causalis consequentie, quia illa consequentia non valet ‘A ignis est applicatus aque sufficienter ut communis cursus requiritur ad actionem, igitur agit in eam’. In prima vero causa est reperire quoad intra necessitatem causalis antecedentie consequentis et consequentie. Sed respectu producibilium ad extra est ex parte prime cause reperire necessitatem causalis consequentie, sed non antecedentie. Patet secundo quod effectus naturalium causarum et omnis combinationis earum tam contigenter eveniunt quam contingenter eveniunt effectus causarum contingenter liberarum, quia sunt equaliter in potestate prime cause.
Ex hiis patet aliqualiter solutio talis argumenti. Voluntas est movens motum et non potest agere nisi mota a primo agente. Cum ergo non sit in potestate voluntatis [4] create moveri a primo agente, non erit in eius potestate producere actum suum vel non producere. Sed quando movetur a prima causa, que non est in eius potestate, necessario producit actum[5] suum, cum non stet voluntatem moveri a prima ad producendum et non producere. Patet ex dictis quod concesso argumento non sequitur aliquid extra necessario fieri. Nam licet, ut dictum est, non sit in potestate voluntatis create sufficienter disposite ad agendum producere suum effectum et non producere eum, non sequitur quod ‘ergo de necessitate producat eum’, quia contingenter fuit sic disposita et applicata ad agendum. Licet igitur ibi sit necessitas causalis consequentie, tamen, quia ibi deest necessitas causalis antecedentie, concludi non potest necessitas futuri eventus.
Ex istis tamen posset alicui apparere quo modo aliqualiter tolleretur libertas voluntatis create qualiter est in eius potestate agere et non agere omnibus positis que requirit ad quod tollendum. Notandum quod ipsa multis modis potest moveri seu trahi ad actum elicitivum. Primo, formidine apparentie boni vel mali. Secundo, ex complacentia vel displicentia naturali consequente apparentiam. Tertio, virtute alicuius specialis influxus divini vel angelici. Quarto, ex connexione appetitus sensitivi et intellectivi. Quinto, ex fomite vel lesione originali anime tribus viribus suis[6]. Sexto, ex inclinatione bona vel mala complexionali. Septimo, ex inclinatione[7] proveniente ex influxu astrali. Videmus enim aliquos esse naturaliter inclinatos ad virtutes vel vicia et aliquos ad unam virtutem, alios ad aliam, et hoc ex complexione, vel alias unumcumque. Dico igitur quod nullo vel nullis illorum septem modorum potest voluntas nostra tam formaliter premoveri vel previe inclinari quod non stet de communi cursu illam premotionem conservari et voluntatem nolitive vel volitive sive[8] acceptative vel refutative non actuari. Patet, quia alias nulla creata voluntas esset simpliciter libera, sed tantum secundum quid, quia respectu alicuius premotionis haberet se naturaliter active sicut ignis applicatione eius stante ad passum. Et essent alie premotiones seu previe inclinationes, non tam fortes et vehementes quibus stantibus in potestate voluntatis esset se nolitive vel volitive actuare, ita ergo dicere non est aliud quam solum secundum quid libertatem contradictionis in creaturis ponere. Quo dicendum potius puto[9] quod in omni casu, infra[10].
Adhuc relinquitur dubium, videlicet an connexio divine voluntatis cum creata in communicando omnem effectum eius in aliquo deroget libertati create. Pro quo notandum primo quod varii sunt modi ymaginabiles connexionis cause prime ad secundas, sive liberas, sive naturales. Primus est quod cause secunde sint connexe ad primam tamquam effectus derelicti ad causas suas. Est autem effectus derelictus, qui non est in continuo fieri aut conservari a sua causa efficiente, sed staret in facto esse, etiamsi sua causa non esset. Quare caliditas aque est effectus ignis et communiter effectus permanentes sunt tales respectu causarum efficentium secundarum, non autem effectus nature successive. Secundum hunc modum secunde cause, licet essent effectus cause prime, non tamen dependerent ab ea in esse eo modo quo lumen dependet a luce.
Secundus modus esset quod[11] secunde cause se habentes ut effectus derelicti cause prime solum dependerent ab ipsa in agere, ita quod sine eius influxu agere non possent. Recte, sicut colores dependent in agere a lumine.
Tertius modus quod cause secunde haberent se ad primam dependenter solum in esse et non in agere, sicut caliditas dependet in esse a substantia aque, et non in agere, et etiam prius est dependere in esse quam in agere quare potest absolute stare illud sine isto.
Quartus modus esset quod cause secunde essent effectus derelicti cause prime, non dependentes[12] ab ea in esse neque in fieri, ita tamen quod omne ipsarum esse et agere esset in potestate prime cause, quia potest destruere.
Quintus modus esset quod cause secunde dependerent a prima in esse et in operari.
Sextus modus connexionis causarum secundarum[13] ad primam esset quod prima omnem effectum secundarum per se et immediate produceret. Iste modus non videtur equivalere precedenti, cum non videatur sequi ‘B dependet ab A in agere vel in causare, igitur A immediate <causat> quidquid causat B’. Dico ‘immediate’, quia, si precise ex eo quod B actualiter dependet in esse et in eius vi activa ab A, vel si hoc ipsum quod est B actualiter dependere in esse et in omni eius virtute ab A, est ipsum A producere omnem effectum B, tunc clarum est quod sequitur ‘B dependet in esse et in agere[14] ab A, igitur non stat B aliquem effectum producere et A non producere eundem saltem mediante[15]. Preter quod[16] ymaginatur adhuc sextus modus secundam causam taliter connexam cause prime quod secunda causa nullum effectum potest producere nisi idem effectus primarie et immediate producatur a causa prima tamquam nichil possit in esse poni nisi per se primo ab ipsa ut a fonte primario essendi. De hoc require alibi; et incipit ‘Et non est facile videre’.