[f. 20r] per ea que supernaturaliter sunt nobis revelata per aliqua dona. Et ergo prima pars secundi corollarii conclusionis secunde non vult negare quin etiam in statu innocentie cognovissemus per enigma, sed vult dicere quod ultra hoc arguitur.
Item, contra primam conclusionem: si homo in statu innocentie fuerit proiectus ad ignem, ipse fuisset combustus.
Nota quod aliqui tenent contrarium et dicunt quod fuissent mortui. Sed dicendum quod non, et quod ex iustitia originali seu ex redundantia eius in corpus, corpus fuisset preservatum a peregrinis passionibus.
Sed contra, gratia maioris vigoris est, igitur nunc homo existens in gratia deberet esse immortalis. Et ad idem, si virtute iustitie, tunc homo iustus, scilicet in gratia existens, etiam esset immortalis.
Respondetur multipliciter. Primo, quod non est ex vi iustitie originalis, sed ex pacto Dei, qui existentem in iustitia originali vult preservare. Alio modo dicitur quod est virtute iustitie, et ad improbationem dicitur quod iustitia originalis et huiusmodi status sunt diversarum specierum[1]. Et ergo illa potest[2] preservare et illa non[3].
Sed contra, gratia est maioris vigoris dicendum. Probatur quod gratia licet sit maioris vigoris, tamen non est ordinata ad immortalitatem corporis in statu presenti, sed ad beatitudinem anime finalem et ad immortalitatem anime et corporis pro statu patrie. Tum etiam quia mortalitas nostra est pena peccati originalis et ergo nullum debet esse remedium pro illa. Prima solutio melior est.
Contra: si mortalitas esset nobis data in statu presenti, hoc esset in penam originalis peccati; sicut dicunt doctores.
Sed contra tunc, Beata Virgo et Sanctus Ioannes in uteribus sanctificati non deberent esse mortui, quia non fuerunt concepti in peccato originali, ut pie creditur de Beata Virgine. Dicendum quod[4] lex communis nostra est ut omnes posteri Ade moriantur in penam sui peccati.
Item, illa aptitudo nihil aliud est nisi homo, igitur est de quidditate dicendum, concedendo quod non est aliquid; sed corollarium vult quod non pertinet ad quidditatem hominis[5] ut sic quod moriatur vel quod non ad diffinitionem quidditativam pertinet quod ly mortale ponatur in ea.
Item, tunc de natura hominis esset quod posset mori et non mori, que videntur contradicere. Dicitur quod verum est, sicut de natura mei est quod possim sedere et non sedere, sicut ego sum aptus sedere et non sedere et illa non contradicunt[6][7]. Sic, similiter, homo est de sui natura aptus mori et aptus non mori, nec est dicendum quod homo sit aptus mori per hoc quod inclinetur ad mori, sed solum[8] quia sic[9] potest mori.
contra[10] primam partem corollarii primi secunde conclusionis: si humanum genus perstetisset in statu innocentie, Christus non fuisset incarnatus, igitur. Probatur, quia Verbum solum venit in carne ad redimendum genus humanum et propter peccata nostra. Si ergo non peccassemus, non oportuisset venire. Argumentum patet per innumerabiles[11] auctoritates in Sacra Scriptura, unde cum venit plenitudo temporis. Notandum pro remisione ad auctoritates tales que sonant[12] quod Christus venit propter peccata[13] quod Filius Dei assumens carnem prima et principali intentionem illud fecit ad dirigendum[14] hominem in ultimum finem, et ad illuminandum eum, et ad[15] conservandum, ut prius pretulit. Et ergo remisisset si genus humanum in innocentia perstetisset, quia ad hoc indiguisset directionem in ultimum finem, quia ergo Filius Dei hoc intendebat primo et principaliter. Ideo, per accidens et secundario etiam intendebat per adventum eius[16] ammovere mala si que essent, quia ergo invenit genus humanum in peccatis ipse liberavit ipsum per mortem recte sicut si Dominus veniret ad benefaciendum aliquibus hominibus alicuius terre. Si a casu inveniret, illos homines lesos, si posset, ipse liberaret et sanaret.
Item, contra illud de morte: si lex nostra esset nostro[17] mori, hoc esset in penam peccati Ade.
Contra: nos non[18] habemus illud peccatum, quia Socrates non habet peccatum Patris propinqui, igitur nec remoti, vel sic, vel illud peccatum in uno homine esset maius quam in alio, vel non. Non[19] secundum, quia unius pater propinquus fuit peior quam alterius, sicut ergo ab Adam, sic a propinquis contrahimus peccata.
Respondetur quod equale est in omnibus.
Ad improbationem dicendum quod Socrates non contrahit peccatum[20] Patris propinqui, sed quare Patris remoti. Dicitur quod est, quia Deus in principio creationis hominis creavit eum, cum iustitia originali et pro tunc obligavit Adam et omnes posteros ad manendum in iustitia originali, sed quia non manemus in tali, cum sit perdita per Adam, ideo omnes sic sumus in peccato originali. Et volunt[21] aliqui doctores quod peccatum originale nihil aliud sit nisi privatio iustitie originalis. Ex quo patet quod illud est equale in omnibus, quia omnes sunt equaliter illa iustitia originali privati. Nos autem non sumus obligati ad manendum in iustitia Patrum nostrorum propinquorum.
Utrum, sicut sub speciebus panis et vini corpus et sanguis Christi continetur realiter, ita indulgentie de eius festo date valeant ut sonant veraciter.
Si non posset inesse sensatio primo ipsi Christo in sacramento, maxime esset quia non posset recipi species in organum sensus propter partes corporis Christi non habere certum situm et ordinem in ordine ad situm, quod tamen requiritur ad receptionem specierum in passis, qua spiritus existens similimodo totus in toto et totus in quas parte potest in se recipere species tales, igitur a multo fortiori corpus. Antecedens patet de angelo qui coexistit toti situi et cuilibet parti eius, et tamen intelligit ut communiter tenetur per species receptas a rebus etc.
Item sub speciebus sacramenti est signare tantum oculum et taliter situatum et dispositum ordinate sicut in Christo in celo, igitur. Probatur, quia signo speciem tantam quantus est oculus Christi in celo, et signo eius quattuor quartas, que sint a, b, c, d, et signo quattuor quartas oculi Christi in celo, que sint e, f, g, h. Tunc sub prima quarta, que est a, est prima quarta oculi Christi, scilicet e, et sub b est f etc., et adinvicem continuate sub propriis figuris, cum quelibet pars sit organizata et lineata intrinsece. Quare igitur oculus ille non posset sic recipere species et eis sigillari sicut in celo?
Nec obstat quod in situ in quo sub speciebus figuratur oculus est etiam quelibet alia pars corporis Christi et similiter in parte dextera oculi signati est pars sinistra etc. etiam infinities etc, quia si sexta vel octava penetrarent me, non videtur quod propter hoc impedirer a sensationibus meis. Et si etiam meus oculus centies penetraret se ipsum, dummodo retineret suam figuram et situm quoad totum quem nunc habet, videtur quod utique adhuc possem videre sicut nunc.
Quantum ad secundam partem questionis est conclusio: Indulgentie per prelatum distribute rationabiliter valent apud Deum et Ecclesiam sicut sonant veraciter.
Corollarium primum: indulgentie per episcopum in consecratione ecclesie ultra annum date vel ultra 40 dies in anniversario sunt invalide.
Secundum: indulgentie ab episcopo ad aliquem locum concesse non suffragantur ipsi episcopo concedenti, cum nullus possit se ipsum ligare vel absolvere.
Nota: indulgentia est remissio pene pro peccato debite et adhuc ut valeant et sortiantur effectum requiruntur quatuor.
Primum, auctoritas in dante.
Secundum, indigentia in recipiente. Si enim recipiens esset ab omni pena et culpa absolutus, sibi non conferrentur indulgentie, quia non remitteretur culpa, cum nullam haberet.
Tertium, exercitium pii operis in ipso recipiente.
Quartum, ut sit in caritate propter hoc dantur confessis et contritis.
Et quintum, quod additur, est ut fiat propter bonum commune et ex rationali causa.
Nota quod in temporalibus rebus si quis alteri aliquod beneficium confert indigne, collatio habet vigorem, licet conferens peccet. Volunt ergo aliqui quod sic sit in istis spiritualibus ut si prelatus donat alicui indulgentias non ex rationali causa, ut est de anno iubelo forte, quod tunc Deus teneat ratum et ille consequatur indulgentias istas, licet sic conferens peccet. Videtur probabilius quod non teneat Deus ratum nisi fiat distributio thesauri Christi ex rationali causa. [f. 20v]