F.152R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[152r] poterit[1] congruenter excessive et ardentis contemplationis supernaturaliter immisse efficacia beati Francissi et aliorum, realem stigmatum dominice passionis impressionem factam estimare, et maiorem effectum tali virtute fieri posse, si etiam carnalis amor insaniens[2] qui hereos dicitur corpus amantis reali egritudine cruciat, sic quod in mortem urgent medicorum auxilio non adiutum, qualis putas et quantus erit et esse possit effectus redundantie divinitus illapsi amoris, cui etiam vulneracionis effectum quasi proprium divina scriptura modo loquendi suo crebrius reperitur assignare. Vel crede pocius quod dignitate hominis superheroice elevati hoc merente[3], Spiritus Sanctus immediate, nullo coefficiente ministerio angeli vel alterius creature adhibito, satis facturus perfectissimo desiderio viri sanctissimi atque ferventissimi dilectoris Ihesu Christi ipsum per se talibus excellentissimi amoris consignaverit stigmatibus et in re participem eum fecerit eorum, quos pro redimendo homine Christus pertulit dolorum. Hoc itaque modo conformando se passioni Christi pertracto est, et alius in eo servus Dei, cuius magis et ardens dominice crucifixionis meditatio sic manus ligat, ut aliena non rapiant; ita pedes figit ut non vagentur[4] et vana non agrediantur; cuius cor sic afficit, ut cogitaciones pravas non admittat, et omnia membra atque corporeas vires sic fregit et domit, ut spiritui non repugnent, et nullam illecebram patrare possint, et postremo, quem huiuscemodi meditatio totum sursum levat, ut quasi iam non tangat terrene fecis inquinamenta; cuius corpus undique flagella penitentie castigant, lectiscernia aspera pungunt, et cogunt vigilare diluculo ad Christum qui redemit illum[5].

Pro[6] solutione questionis octave non tam me[7] quam hystorias interroga, cronicas imperiales require, et omnem dubietatis scrupulum ammonebunt. In hystoria inventionis sancte crucis habes ita claves, sicut et crucem sancte Helene[8] miraculoso iudicio demonstratos, que circa victorias filii sui Constantini sollicita instinctu Spiritus Sancti edocta, iussit inventos clavos fieri salviares* in freno equi regis adversarios Christi expungantim, ut essent arma inexpungnabilia contra omnes adversarios et victoria regum et pax belli, et ut impleretur prophetale vaticinium, et erit in die illo, quod est, in freno equi, sanctum domini vocabitur. Hoc[9] ibi fortasse queris, an clavi similes post de salviaribus fabricati, reliquiarum perdiderint dignitatem, quia res dignitatem ex consecratione sortita, si formam mutaverit, dignitas cessat, nec rem similis forme, licet ex eadem penitus materia[10] factam consequitur. Fateor hoc verum non de consecratione qualibet, sed in ea tantum, que fieri solet secundum iustitutas ecclesiastice hierarchie cerimonias[11], qua utique excellentius infixiusque sanguinis Christi aspersio clavos et lanceam consecrasse, puto rationaliter estimandum. Ita ut equalem reliquiarum dignitatem habeat lancee et clavorum ferrum in quamlibet formam deductum quam informa recepit premitam*.

Iam[12] ultime questioni respondendo non puto estimandum quod quemadmodum inest