F. 21V
ANONYMUS
(Edidit Daniel Coman)

[f. 21v] contra: si esset ad ymaginationem ydea platonica, ista esset a Socrate formaliter distincta, et tamen ly ‘Socrates’ posset non supponere essentia supponente, ut cum Socrates corruptus fuisset residuum. Vide supra in alio loco.

Posset dici quod non est inconveniens distinctionem formalem que est essentie et persone in creaturis invenire. Ymmo illud edificat nostram fidem etc. Et sic negaretur maior.

Aliter tamen et verius dicitur quod numquam in creaturis idem verificatur per modum contradictionis de terminis singularibus adequate pro eodem supponentibus per modum unius. Et ergo si in ista ‘ille binarius est perpetuus’, ille terminus[1] ‘binarius’ supponit pro[2] principiis per modum unius, tunc est falsa. Illud enim unum quod constituunt principaliter est Socrates et sicut ille non est perpetuus, sic nec ille binarius. Si vero ille ‘binarius’ supponit pro principiis per modum duorum, tunc ambe sunt vere, sed non sequitur ibi esse distinctionem sicut in divinis, cum oporteat illud verificari de terminis supponentibus pro eodem et quod uterque per modum unius supponat vel posset dici quod ly ‘binarius’ equivalet istis copulato ‘hoc et hoc’, quare a parte predicati ly ‘perpetuus’ equivalet ly ‘perpetue’ et sic esset sensus ‘hoc et hoc sunt perpetue’. Et forte secundum mentalem correspondentiam est sic et sic significat. Quare tunc non esset idem quod verificatur de utroque? Vel forte tantum valet in mente secunda, sicut quodlibet istorum perpetuabitur, et sic esset copulativa etc.

Tertio: nulla eadem res est generans et non est generans; sed Pater est generans et essentia non est generans; igitur Pater et essentia non sunt eadem res. Tenet consequentia, quia ex opposito consequentis cum secunda parte antecedentis sequitur oppositum prime, igitur.

Confirmatur, quia plus oponuntur generare et non generare quam generare et generari; sed ex eo quod Patri convenit generare et Filio generari dicimus Patrem distingui realiter a Filio; igitur per hoc quod essentie non convenit generare et Patri convenit a fortiori debemus realiter distinguere Patrem ab essentia. Minor nota. Sed maior probatur, quia maior est oppositio contradictoria quam relativa, cum relativa possit eidem competere secundum ambo extrema simul, et hoc non contradictoria.

Confirmatur secundo, quia illud argumentum valet vobis: Pater generat et Filius non generat, igitur distinguuntur realiter. Igitur suo modo debet valere michi quoad essentiam et personam.

Respondetur negando consequentiam primam. Et similiter negatur quod ex opposito consequentis etc.

Ad primam confirmationem apparet quod neganda sit consequentia, quia, licet non generare et generari plus opponuntur etc., tamen, quia non generare non est proprietas personalis alicui aliorum relative opposita penes quas tamen distinguuntur res divine etc.

Ad secundam confirmationem dicitur quod, licet consequentia valeat, cum consequens sit necessarium, tamen non valet de forma, ut notum est, et etiam ut dictum est: a negativis proprietatibus non relative oppositis non distinguuntur res divine etc.

Quarto arguitur: numerus divinarum rerum sumitur secundum numerum proprietatum personalium relative oppositarum et tales sunt quattuor, ut sunt generatio, filiatio, processio, et spiratio etc.

Respondeo quod a notione communi non sumitur aliqua res divina ab aliis distincta. Sicut enim propter essentiam que tribus personis convenit non ponitur quarta res, sic nec oportet propter communem spirationem que duabus personis convenit ponere quartam rem. Sed adhuc videtur stare argumentum, cum sint ibi due emanationes, sunt etiam ibi due relationes que habent quattuor terminos, igitur. Si dicitur quod non a qualibet proprietatum, sed solum ab illa que tantum uni persone convenit, contra: si diceremus sicut greci de processione Spiritus Sancti, sicut etiam poterat dici ante determinationem Ecclesie, tunc adhuc essent quattuor proprietates quarum quelibet solum uni persone conveniret, igitur erunt quattuor persone; vel non distinguuntur secundum proprietates personales, et tunc dicatur unde etc.

Quinto: quaternitas potest esse, igitur est. Tenet consequentia, cum in divinis non differat esse a posse. Antecedens probatur, cum essentia divina sit fecundissima etc. – illud quere supra etc.

Sexto: si esset ydea communis, ista esset pluribus quandoque et quandoque paucioribus suppositis communicata, igitur sic potest etiam esse de essentia divina. Tenet consequentia, cum taliter esset ydea suis suppositis ydemptica, sicut essentia divina divinis personis. Et nulla videtur causa propter quam essentia divina solum sit tot suppositis communicata nisi voluntas divina. Et si sic, ipsa potest velle essentiam pluribus communicari, igitur.

Respondeo negando consequentiam et dicitur quod essentia divina est ad tot supposita determinata ex natura rei, quare illius nulla est alia causa nisi natura rei. Sed quod ydea posset pluribus communicari etc. est causa quod ipsa non est a natura ad certum numerum individuorum determinata. Et, licet sit suis suppositis taliter ydemptica sicut essentia divina, tamen, cum ibi essentia non generet et persona generet et similiter una persona generetur et alia eam generet, videtur quod etiam ibi potuit una esse alia non existente, sed corrupta, quod repugnat rebus divinis. Si enim, sicut Pater generat in divinis et Filius <generatur>, posset esse quod Pater maneret et Filius corrumperetur, tunc Filius a quo corrumperetur ab eodem posset reproduci. Et sic posset aliquid incipere esse Deus, quod implicat et est contra rationem Dei. Sic similiter, si essentia divina posset pluribus personis communicari, tunc posset incipere esse aliqua persona divina, et sic talis esset Deus et prius non fuisset Deus etc. Sicut prius, ita igitur est repugnantia hic et non ibi.

Septimo: preter personas distinguuntur realiter voluntas et intellectus in divinis, igitur. Probatur, quia voluntas et intellectus sunt principia emanationum divinarum. Si, igitur, nulla esset inter ea distinctio, non esset causa quare Filius procederet ut natus Verbum et naturaliter et Spiritus Sanctus ut datus libere et amor, igitur. – Illud quere in questione de ista materia et de ymagine.

Octavo: Christus est a qualibet personarum realiter distinctus, igitur. Probatur, quia nulla persona est due res specie distincte, cum quelibet persona sit simplicissima; sed Christus est due res specie distincte, scilicet Deus et homo; igitur. Probatur minor per illud Symboli Athanasii: “sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus”.

Et confirmatur[3] auctoritate multorum sanctorum, ut Augustini, qui dicit Christum subsistere in duabus naturis, et Bernardi Ad Eugenium Papam, ubi dicitur Christum esse compossitum. Et per Damascenum respondetur quod “ly ‘sicut’ non dicit omnimodam similitudinem, sed aliqualem”. Est enim convenientia quod sicut anima et caro faciunt unum suppositum, ita Deus et homo sunt unum suppositum, scilicet Christus; est tamen dissimilitudo, quia anima et caro sunt duo specie distincta et constituunt unum hominem, qui est tertium, a quolibet priorum distinctum, sed Deus et homo sunt unum solum, scilicet Filius, in divinis et non constituunt tertium. Ymmo ly ‘et’ non coniungit ibi inter diversa, cum dicitur “ita Deus et homo est Christus”.

Et ad alias auctoritates que sonant quod Christus sit compositus dicatur quod volunt quod ad hoc ut Christus sit homo requiritur compositio, non quidem in Christo, sed in natura humana a Christo supposita. Vel dicitur quod compositio non semper unionem constitutivam in ipso composito, sed compositio ex vi vocabuli tantum valet, sicut ‘simul positio’. Sic igitur posset concedi quod in Christo est compositio, quia sic ibi simul sunt posita et unita deitas et humanitas, quod ibi deitas dicitur Christus, ita illa singularis unio etiam potest dici largo vocabulo compositio etc.

Nono: nulla persona divina incipit esse; sed Christus incipit esse; igitur. Maior nota. Minor probatur: posito quod nunc simus in primo instanti creationis anime et quod illa non suppositetur a Verbo nisi cum est in materia. Tunc probatur expositionem[3]: Christus nunc non est; et Christus immediate post hoc erit, quia nunc non, sed immediate post hoc anima erit in materia et tunc suppositabitur a Verbo; igitur tunc erit Christus.

Respondetur negando expositionem etc. Et etiam illud forte non est admittendum quod Verbum non suppositat animam Christi nisi cum est in materia, quia tunc succesive suppositaret, sicut anima succesive informat materiam, quod forte est falsum.

Decimo: contra secundam conclusionem et tertium corollarium eius, ubi vultis quod simplicissima essentia est quelibet trium personarum etc., sequitur quod essentia sit simplicissima et non sit simplicissima. Quod enim sit simplicissima dicitis. Sed quod non, patet, quia persona est simplicior ea, igitur. Patet, quia omnis simplicissima que convenit essentie convenit persone etc. – Quere supra etc.

Undecima: ex eisdem sequitur quod persone sint realiter distincte et non sint realiter distincte. Quod enim sint realiter distincte dicitis. Sed quod non, probatur, quia quecumqe eidem sunt eadem etc. – Quere in questione.

Duodecima: probatur idem, scilicet quod non sint distincte, quia omnis proprietates personalis per quam dicitis personas distingui; ista convenit essentie et cuilibet persone; igitur. Antecedens probatur de essentia divina primo sic arguendo: Pater est generans; omne quod est Pater est essentia; igitur essentia est generans. Consequentia est in disamis et antecedens est verum secundum predicationem formalem, igitur bene concluditur secundum eandem predicationem et non oportet sic concludere ‘igitur aliquid quod est essentia est generans’, vel sic ‘igitur essentia est aliquid quod est generans’. Quod autem in antecedente sit formalis predicatio patet, quia ibi, ut dicit Adam, est predicatio formalis ‘Pater est res’, igitur etiam ibi ‘Pater est essentia’, cum sint termini convertibiles.

Respondeo quod secundum predicationem formalem minor est falsa. Et quid sit predicatio formalis videatur alibi. Item, si generare non competeret Filio, Pater esset potentior Filio, quia quidquid dicit potentiam quod convenit Filio, etiam convenit Patri; et non econverso, quia generare etc. [f. 22r]