[60r]
Utrum[1] caritas decrescat ad crementum cupiditatis et econverso.
Arguitur <quod> sic, quia crescente caritate decrescit cupiditas, igitur pari ratione econverso: crescente cupiditate decrescit caritas. Tenet consequentia, quia tantum contrariatur cupiditas caritati sicut econverso. Antecedens patet per beatum Augustinum in Enchiridio, capitulo penultimo.
In oppositum arguitur quod non, quia nec per cupiditatem venialem neque per mortalem diminuitur caritas, igitur. Antecedens probatur: primo, quod non per venialem, quia tunc multitudo venialium posset totaliter auffere eam, et ita aliquis posset esse dampnatus eternaliter propter sola venialia. Quod nec per mortalem, patet, quia illa totaliter tollit caritatem[2].
Questio ista presupponit unum et querit duo. Presupponit primo quod caritas sit diminuibilis, et tunc querit primo utrum caritas diminuatur ad augmentum cupiditatis. Secundo, utrum etiam econverso cupiditas minuatur ad crementum caritatis. Querit igitur prima conclusio de supposito, secunda de primo quesito, tertia de secundo quesito.
Conclusio prima: licet caritas creata sit qualitas intensive diminuibilis et absolute diminuibilis, numquam tamen per aliquod agens diminuetur effective, neque per culpa<m> minuetur[3] demeritorie. Prima pars nota est, et secunda similiter, cum omne succesive producibile et per partes possit absolute etiam succesive destrui et per partes.
Tertia pars probatur, quia non per agens creatum, cum solus Deus ipsam producat, sic et ipse solus ipsam positive auffert, nec per increatum minuetur. Sed tota simul aufferetur propter culpam, ut dicetur.
Quarta pars probatur, quia non diminuitur per culpam mortalem, quia propter culpam mortalem totaliter auffertur per viam demeriti, propter hoc quod non stant simul[4] secundum legem Dei ordinatam caritas infusa iustificans et peccatum mortale nec minuitur per culpam venialem demeritorie. Probatur, quia numquam pro minori malo tollitur maius bonum, sed quilibet gradus caritatis infuse est maius bonum quam sit peccatum veniale malum, igitur. Antecedens patet, cum peccato veniali correspondeat solum pena temporalis et cuilibet gradui caritatis correspondeat debitum premii eterni. Patet etiam ista quarta pars per argumentum in oppositum argutum in principio questionis.
Corollarium primum: probabile est quod caritas creata cum aliqua acquisita sit eiusdem speciei essentialis, et tamen de communi lege una est diminuibilis ab aliquo creato agente, et non alia, una est aufferibilis totaliter demeritorie et non alia. Prima pars probatur, quia caritas est habitus certe speciei et sue nature derelictus inclinaret ad actus certe speciei, ex quibus frequentatis generatur habitus eiusdem speciei essentialis cum caritate creata, qui habitus dicitur caritas acquisita, igitur.
Secunda pars patet, quia talis caritas acquisita ex frequentatis operibus potest minui etc., de communi lege et non caritas creata.
Tertia pars patet similiter, quia caritas creata est totaliter auferibilis propter culpam mortalem, non autem sic aufertur per viam demeriti caritas acquisita, ut patet in noviter lapso in peccatum mortale post exercitium multorum operum meritoriorum ex caritate, igitur.
Secundum corollarium: caritas creata non minuitur vel totaliter aufertur solum per cessationem actuum suorum, sicut ceteri habitus qui generantur per frequentatos actus. Secunda pars nota est, cum tales remittantur in se marcessendo propter defectum operis sicut lumen propter defectum conservantis. Prima pars probatur de gratia baptismali in puero que non corrumpitur in pluribus annis, licet puer nullum eliciat actum ex ea procedentem. Sic similiter patet de gratia per viam meriti acqusita que etiam numquam aufertur, nisi propter actualem culpam, Deus enim numquam aufert bona sine causa.
Secunda conclusio: licet ad crementum cupiditatis sepe decrescat caritas acquista, numquam tamen ad crementum cupiditatis secundum se decrescit caritas creata secundum suam essentiam, sed sepe quoad fervorem. Prima pars probatur, quia cupiditas mortalis habitualis et etiam venialis contrariatur caritati acquisite, igitur sepe crescente una minuitur alia. Et dico notanter ‘sepe’, quia stat cupiditatem mortalem augeri sine diminutione caritatis acquisite, ut in[5] habituato in malitiis ubi crescant malitie sine diminutione caritatis, cum nulla inexistat. Similiter, patet de nondum habituato habitibus acquisitis.
Secunda pars probatur, quia non ad crementum cupiditatis mortalis, cum culpa mortalis gratiam creatam non minuat, sed totaliter auferat, nec ad crementum cupiditatis venialis, ut probatum est in quarta parte conclusionis precedentis. Et dico notanter ‘secundum se’, quia non aufert aliquid caritatis create preexistentem, sed minuit bene per accidens in hoc quod propter augmentum cupiditatis venialis remittitur actus caritatis. Et sic minor debetur sibi caritas quam si intensior fuisset elicitus actus.
Tertia pars probatur, quia secundum doctores, caritas infusa non solum inclinat ad bonum necessarium, ymmo etiam ad bonum expediens et ad vitandum peccata venialia, frequentando autem actus veniales contra inclinationem caritatis infuse generatur habitus inclinans ad consimiles per quem habitum redditur voluntas minus habilis et minus disposita ad eliciendum fervidos et intensos actus etc. Ex quo patet quo modo vera esset prima pars conclusionis etiam de cupiditate veniali, cum enim voluntas propter cupiditatem venialem rarius elicit actus meritorios minuitur caritas acquisita prius inexistens, et cum elicit non ita intensos actus minuitur caritas acquisita, sic quod non ita intensa generatur sicut generaretur, si non esset cupiditas venialis et voluntas intensiores actus eliceret etc.
Et dicitur notanter ‘sepe’, quia stat quod caritas creata augeatur, et simul cupiditas venialis, et tunc non minuitur sic quod remissiores actus eliciat quam prius, sed forte sic quod voluntas non ita intensos actus elicit, sicut eliceret sine cupiditate veniali etc., et cupiditas mortalis existens cum gratia minuit suo modo fervorem caritatis infuse etc.
Corollarium primum: tam per peccata commisionis positive quam per peccata venialia omissionis privative minuitur caritas creata quoad efficientiam et caritas acquisita quoad essentiam. Corollarium quoad peccata comissionis clarum est ex probatione tertie partis conclusionis, sed quoad peccata omissionis probatur, quia, cum voluntas cessat ab actibus caritatis, tunc non generantur habitus qui dicuntur caritates acquisite, vel si geniti sunt, remittuntur, quibus non generatis vel remissis voluntas non potest in ita fervidos actus etc.
Secundum corollarium: cupiditas venialis caritatem creatam non minuit, sed potest disponere ad culpam mortalem, et ad caritatis create totalem ablationem. Prima pars nota est, secunda probatur, quia peccata venialia faciunt hominem tepere quoad opera meritoria et actus caritatis, et impediunt generationem caritatum acquisitarum, et tales habitus