F.111R
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)


[f. 111r] quod[1] prosperitas sine molestia et adversitate continuata a principio vite alicuius usque in finem, quod vix fieri potest, est argumentum dampnationis eterne. Dixi quod vix fieri potest quia ut dicit Beatus Augustinus 21 De civitate, capitulo 13: ‘Rarissimi sunt qui nullas in hac vita sed tantum post eam penas luunt. Fuisse tamen, inquit[2] , aliquos qui usque ad decrepitam senectutem nec levissimam qui febriculam[3] senserint, sed quietam duxerint vitam et ipsi novimus et audivimus; quam<quam> vita ipsa mortalium tota pena sit’. Hec Augustinus. Ex quibus declarato quod vix aliquis sine pena vitam hanc finire potest[4] . Pro deductione dicti premissi suppono primo quod ullus de communi cursu[5] peryodum vite sue transire potest[6] sine peccato ymo nec forte notabilem eius partem. Patet ex canonica Iohannis dicentis: Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est[7] ; et 3 Regum, 8 capitulo: Non est homo qui non peccet; et alibi: septies in die cadit iustus; et Ecclesiastes 7: Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet. Ex quibus et aliis talibus multis suppositio illius manifesta est[8] .

Secundo suppono quod actuale peccatum sine dolore contritionis et displicentia penitentiali non dimittitur, dicente Augustino: ‘Qui creavit te[9] sine te non iustificabit te sine te’.

Tertio suppono quod virtutum acquisitio difficultates habet et[10] molestias. Patet, quia ‘virtus est circa ardua et difficilia’[11] et in eius acquisitione oportet abstinere ab delectabilibus et tristia[12] pati, quorum utrumque molestum est et dolorosum, igitur. Ex quibus patet quod bene sequitur: ‘Iste homo in vita sua nullam habuit molestiam aut difficultatem, igitur nullam habuit virtutem’. Secundo sequitur: ‘iste homo in tota vita sua non est passus displicentiam aut molestiam aliquam, igitur est dampnandus vel dampnatus’. Clarum est, quia, si nullam displicentiam in vita sua habuit, igitur numquam de peccatis suis penituit et peccata contraxit –ex prima suppositione; igitur mortuus est in peccatis – ex suppositione secunda. Igitur dampnatus est, quia sequitur ‘iste pluries actualiter peccavit et in vita sua de nullo peccato penituit, igitur mortaliter deliquit’, quod est propositum[13]

Ceterum profecto extra conditionem christiane vite merito crescendus est qui ceteris hominibus tot malis subiectis errorum, viciorum, penarum etc. nunquam compassus est. Non est ille imitatus 2 Ad Corinthios 11, christiane pietatis conditionem exprimentem, ubi ait: quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror[14] etc. Si igitur talis convincitur[15] extra conditionem christiane vite mortuus, potest veraciter iudicari esse dampnatus. Confirmatur, quia utique extra caritatem est qui de offensa[16] Domini sui nullum in vita sua dolorem concepit, nec de malo proximi sui aut amici nullam compassionem habuit. Qui enim vere et caritative diligit aliquem conturbatur illo conturbato. Recte ergo[17] in quo hoc non reperitur, caritatem non habere convincitur. Ex quibus habetur quod adminus dolor contritionis et molestia penitentialis sunt de necessitate salutis hiis qui adulti sunt et peccaverunt. Dico notanter ‘et peccaverunt’, quia stat bene quod aliquis innocentiam baptismalem servet per tempus ultra primum[18] instans adulti esse [f. 111v]