48v
quia[1], sicut dicit Aristoteles 8 Ethicorum, capitulo 14: “impossibile est nobis condignos retribuere honores diis et parentibus quin eorum beneficia semper excedant”. Et Luc. 17: cum omnia bene feceritis, dicite: quia servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus[2].
Tertio, quicumque meretur aliquid[3] ab alio constituit illum debitorem suum; sed Deus nulli est debitor nec esse potest; ergo nichil possumus apud eum mereri.
Ad oppositum, Ier. 31: erit merces operi tuo; sed merces que datur pro opere correspondet dignitati operis; ergo cum vita eterna sit merces operis humani existentis in gratia, ergo potest talis homo vitam eternam ex condigno mereri.
Propterea, Tim. 4: de reliquo reposita est michi corona iustitie, quam reddet michi Dominus in illa die, iustus iudex; sed quod redditur secundum iustum iudicium est merces condigna; ergo homo potest mereri coronam illam, sed illa est vita eterna, ergo.
Respondeo quod hominem adiutum gratia mereri vitam eternam ex condigno potest dupliciter intelligi. Uno modo quod meritum hominis tantum valeat naturaliter puta quod tanta sit bonitas in natura et substantia[4] meriti quod ei debeatur vita eterna. Alio modo quod tantum valeat legaliter sive ex institutione legis, “sicut parva pecia cupri ex natura sui sive ex naturali valore non valet tantum quantum unus panis, sed ex institutione principis tantum valet”. Isto modo opera nostra ex sua naturali bonitate non merentur vitam eternam de condigno, sed de congruo tantum, quia congruum est quod homini facienti secundum suam potentiam finitam Deus retribuat secundum suam potentiam infinitam. Sed secundo modo “possumus dicere quod opera nostra sunt condigna vite eterne et ex gratia non ex substantia actus. Statuit enim Deus quod bene operans in gratia habebit vitam eternam et ideo per legem et gratiam principis nostri meremur vitam eternam”.
Ad primam rationem patet quod non sunt condigne naturaliter, sed legaliter, ut dictum est.
Ad secundam dicendum quod meremur faciendo quod debemus Deo Christo sic statuente et ordinente, licet non absolute ex natura redditionis, sicut argumentum procedit.
Tertium dicitur quod Deus constituitur debitor ex natura sui promissi, non ex natura nostri commissi, sicut dicit Magister, libro 1, distinctione 43, capitulo 4: “Qui confidunt in illum”.
Utrum cum[5] unione ypostatica nature[6] humane ad divinam stare possit ipsam humanam carere divina visione.
Aliqui dicunt et communius quod ymmo omnis creatura potest Deo uniri ypostatice et etiam rationalis sine beatitudine, ymmo puris suis naturalibus derelicta et isti quoad materiam tertie conclusionis sunt diversificati.
Quidam enim dicunt quod talis natura stante unione non potest deformiter agere, licet potuerit ante unionem, ymmo Deus potest assumere naturam actu dampnatam et in culpa existentem, sed repugnat unioni quod natura unita sic verbo peccet, quia alias divinum suppositum quod terminat subsistentiam talis nature diceretur peccare et talem actum agere quod repugnat divine bonitati. Sed Deus potest bene tenere naturam in suspenso, ita quod numquam concurrat ad aliquem actum bonum formandum vel se ei numquam ostendat in ratione obiecti beatifici.
Alii aliter dicunt, quod possibile sit talem naturam unitam sic iniuste agere et per libertatem arbitrii a Deo flecti. Et tales iterum sunt bipartiti. Quidam dicunt quod a tali operatione mala etiam Deus denominaretur concretive peccans vel peccare, sicut dicebatur famescere etc., vel etiam mori propter separationem anime a corpore, et recte sicut in naturalibus nos dicimus aquam calefactam calefacere manum meam propter solam activitatem caliditatis, cuius ipsa est subiectum et cum qua non concurrit ad actionem, ut communiter dicitur. Alii dicunt quod, si Deus assumeret naturam in suis naturalibus, staret bene ipsam naturam humanam peccare, sed Deus non diceretur peccans ex illo concretive, sed bene diceretur agens talem actum etc. propter hoc quod ipsa creatura dependet a Deo in activitate et productivitate illius actus, et ergo Deus denominatur concretive quoad illud in quo creatura dependet ab eo. Sed peccatum importat deformitatem et deformiter agere, et in illo creatura nullo modo dependet a Deo, cum Deus non sit causa peccati sub ratione peccati et ideo non dicitur Deus peccans, licet asumpta natura peccaret etc.
Contra corollarium antepenultimum. Si propter peccatum nature assumpte concedendum esset quod Deus peccaret, pari ratione concedi deberet quod Deus esset creatura quod Deus incepit esse, quod doctores communiter omnes negant. Nota quod secundum illam ultimam viam corollarium esset falsum, licet enim bene concederetur quod natura Verbo unita peccaret, non tamen esset concedendum quod Verbum secundum naturam assumptam peccaret, sicut nec simpliciter concedi deberet quod Verbum peccat. Unde doctores communiter ponunt regulam quod peccata que conveniunt nature assumpte et repungnant nature divine non debent concedi de supposito divino, sic est de peccare esse creaturam incipere esse etc.
Alii tamen consequenter dicunt ad corollarium quod, sicut concedimus, illas simpliciter sine determinatione Deus est passibilis, mortuus, generatus temporaliter, non tamen concedimus ad omnem sensum, sed tantum ad illum quem Scriptura Sacra intendit ut stet ad illum quod Deus est passibilis secundum naturam assumptam etc. Sic possemus concedere illam quod Deus est creatura etc. ad similem sensum, scilicet Deus est creatura secundum naturam assumptam Deus incepit esse secundum naturam assumptam. Sed quod prohibemur a concessione talium simpliciter et solum concedimus eas cum expressione determinationis est ne videatur consentire errori perfidi Arrii, qui dixit Christum esse solum creaturam, et non Dei Filium naturalem et consubstantialem.
Tunc aliquis extra usum rationis ymmo naturalis fatuus etiam peccaret, quia, cum habeat sensus vivaces, potest se secundum illos actuare respectu obiecti, et per consequens voluntas potest moveri ab eis inordinate, igitur peccabit cum non requiratur ut ipsa moveatur ab intellectu etc.
Respondeo quod ab hoc quod volitio sit peccatum vel meritum requiritur quod potentia sit taliter se habens quod ipsa possit corrigere iudicium et habere rectum iudicium et rectam intentionem et potissime de fine modo naturales fatui hoc non possunt et potissime fatui a necessitate. Verum est si quis fatuitatem inciderit ex propria culpa, tunc dubium est de suis actibus quos facit ex insania etc.