F. 85v
Psalmi[1][2] non adhesit michi cor pravum, ubi dicit Glossa: “Cor pravum habet qui non vult quod Deus vult”; sed quilibet tenetur habere cor rectum; igitur quilibet tenetur velle illud quod Deus vult.
Nota ne oporteat multotiens idem resumere[3] quod volo[4] intelligere de conformitate voluntatis secundum actus deliberatos et loquor etiam de habentibus usum liberi arbitrii et stante notitia sufficienti hominis de Dei voluntate respectu voliti.
Conclusio prima[5]. Licet ab homine[6] non omne preceptum divinum impleatur, quilibet tamen ad conformandum suam voluntatem in volito tali divine voluntati sub pena peccati obligatur. Prima pars clara est, quia, sicut dicit Magister: “Deus precepit hominibus multa que non faciunt, prohibet que non cavent, consulit que non implent”. Secunda patet, quia quilibet tenetur quodlibet preceptum sibi a Deo factum observare.
Corollarium[7] primum[8]: quamvis divina voluntas signi non semper impleatur actualiter, voluntas tamen beneplaciti qua vult aliquid fieri[9], esse, vel fore semper impletur efficaciter. Prima pars patet ex prima parte conclusionis. Secunda probatur, quia, si talis voluntas beneplaciti non semper impletur, tunc aliquid ei resisteret prohibendo fieri quod ipsa vellet. Contra: Prophetam dicentem voluntati eius quis resistet?
Secundum: quamvis omne preceptum divinum sit signum alicuius obligationis, non tamen quoad rem preceptam impleri est signum divine volitionis. Prima pars patet ex secunda parte conclusionis. Secunda pars probatur, quia Deus precepit Abrahe ymolare filium suum, Ysaac, et tamen non voluit ipsum ymolari.
Secunda conclusio[10]: sicut nullus ad rectitudinem sue voluntatis[11] absolute tenetur velle omne quod Deus vult voluntate Dei cognita, sic non omnis voluntas conformis divine voluntati in[12] volito est recta. Prima pars probatur, quia stat voluntatem esse rectam et non velle illud quod Deus vult, igitur. Antecedens probatur, quia stat Deum aliquid velle et velle voluntatem illud non velle, etiam stat Deum aliquid velle et[13] velle voluntatem hominis nichil velle. Confirmatur: Deus potest aliquid velle et velle voluntatem hominis illius contrarium velle, etiam habita sufficienti notitia de utroque. Probatur, quia Deus potest revelare michi quod vult patrem meum mori et quod vult me patrem meum velle non mori. Secunda pars probatur, quia “Iudei”, ut dicit Augustinus, “voluerunt Christum mori quem etiam Deus voluit mori, et tamen voluntas eorum impia et nequam fuit”, sic similiter, si scirem Deum velle patrem meum mori, et hoc idem vellem, non quia Deus vult illud, sed propter invidiam, vel aliam perversam intentionem, voluntas mea foret non recta.
Corollarium: ad rectitudinem voluntatis non sufficit nec requritur nos velle omne illud quod scimus Deum velle simpliciter et absolute.
Secundum: In aliquo casu homo tenetur suam voluntatem sub pena peccati divine voluntati in volito difformare. Patet ex conclusione et confirmatione.
Tertia conclusio[14]: quilibet homo habens usum liberi arbitrii tenetur velle omne quod Deus vult eum velle scita Dei voluntate respectu voliti. Probatur, quia quantum ad hoc quod Deus vult nos velle divina voluntas est regula nostre voluntatis, igitur. Antecedens probatur, quia, ut sic, imponit et dictat quid agendum etc.
Corollarium: stat aliquem velle omne quod Deus vult eum velle et solum tale et cum hoc velle contrarium eius quod Deus vult.
Secundum: quilibet tenetur universaliter[15] conformare suam voluntatem divine voluntati in volito nisi a Deo sit volitum ipsum[16] contrarium eius velle aut[17] illud non velle[18] velle in se vel in suo consequente[19], patet[20] etc.
Contra primam conclusionem[21]. Et primo contra eius primam partem: Deus obligat quemlibet ad servandum mandata in karitate et alicui nult, vel non vult, vel vult non dare gratiam, igitur irrationaliter obligat. Si enim ego obligarem servum meum ad equitandum super equo meo ad Renum, et tamen nollem eum habere equum aut sibi concedere, ego irrationaliter vellem. Nec valet si dicitur quod, si disponit se, Deus[22] dat gratiam. Contra: ipse non potest se disponere nisi Deo principaliter concausante, et ipse non vult concausare etc.
Item, contra primam conclusionem: Deus vult voluntate beneplaciti et prosecutionis omne suum preceptum observari etc. Antecedens probatur, quia omne preceptum est iustum, igitur ipsum vult. Vel sic: omne preceptum a quolibet observari est iustissimum, quare igitur Deus non vellet illud impleri voluntate beneplaciti? Nec obstat quod tunc non esset meritum, quia Deus precipit ea meritorie observari; et omnis qui observat meretur; igitur. Si Deus tali voluntate vellet, quilibet observaret ea, et sic quilibet meretur, igitur non videtur ratio quare non semper Deus velit tali voluntate ea observari, sic enim melior esset status universi. Confirmatur: quilibet faciens secundum mandata meretur iam, et tamen Deus iam de quolibet sic faciente habet voluntatem beneplaciti etc.
Item, Deus ab aliquo vult impleri omnia mandata voluntate beneplaciti et, quia apud eum non est acceptio personarum, igitur a quolibet vult ea impleri. Maior probatur, quia aliquis implet ea, igitur ipse vult ea a tali impleri voluntate beneplaciti.
Probatur consequentia. Primo, quia Deo placet omne bonum. Secundo, quod Deus significat nobis per mandata quod de beneplacito suo est sic vel sic operari. Tertio, probatur maior, quia, si aliquis operatur secundum mandata, et Deus non habet voluntatem beneplaciti de tali, tunc tamen potest eam habere. Ponatur igitur quod habeat eam postquam non habuit, tunc igitur erit transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione in re. In Deo enim nulla est mutatio, nec in creatura, nec in operando secundum mandata, quia supponitur quod continue ante et posterius operetur eodem modo semper, scilicet secundum mandata, vel maneat idem opus numero precise, prius et posterius. Minor principalis nota est.
Consequentia probatur, quia significatis duobus parvulis omnino equaliter dispositis in naturalibus, quo modo esset sine acceptione personarum quod Deus de uno haberet voluntatem beneplaciti servandi mandata, et non de alio? Vel, si non est ibi acceptio personarum, peto tamen quare acceptat unum et non alium?
Item, quia Deus vult aliquem servare mandata ipse servat ea, et non quia aliquis servat ea Deus vult eum servare, quia nichil est causa divine voluntatis, igitur solum in Deo est hominem salvari, ergo non videtur esse sine personarum acceptione quod unus salvatur et non alter.
Item, omne preceptum est signum divine voluntatis. Si igitur daret signum de aliquo ferrendo quod non vellet fieri, tunc falleret.
Item, voluntas signi ex eo sic dicitur quod significat voluntatem beneplaciti etc. Si igitur dices quod significat voluntatem beneplaciti simplicem, qua scilicet Deus vult omne bonum, et non voluntatem prosecutionis aut fuge, quo modo tunc erit differentia inter mandatum et consilium?
Contra secundam partem conclusionis, ‘non quilibet sub pena peccati’ etc., probatur, quia fatuus a natura existens in loco ad quem non parvenit fides Christi non obligatur habere[23] fidem formatam, igitur nec ad implendum mandata. Consequentia nota. Antecedens probatur, alias enim obligaretur ad sibi impossibile. Confirmatur: non videtur esse pium aut sincerum quod talis dampnetur pro sua infidelitate aut etiam alter adultus in perpetuis carceribus ab infidelibus detentus qui numquam audivit de fide Christi.