F. 73v
die fuit ad celum transductus et tam culpam quam penam fuerunt relaxate. Est tamen probabile dubium: utrum tempore medio anima latronis fuerit passa aut purgata post separationem a corpore, sed de hoc nichil est scriptum.
Secunda[1] ratio illorum hereticorum est: quia, quando Deus dimittit culpam mortalem, tunc iuste commutat penam eternam in temporalem et vult rigore iustitie illam compleri hic aut in Purgatorio aut hic et in Purgatorio simul. Hoc communiter tenent doctores.
Nota: ponatur quod aliquis homo ex negligentia vel ex[2] alia quacumque causa non compleat illam penam hic, ita quod moriatur ante completionem, tunc petitur quomodo ego licite possum orare pro pena quam Deus iuste exigit ab illo et utique vult eum exsolvere eam, nonne Deus satis magnam misericordiam fecit ei commutando penam eternam in temporalem, si igitur temporalem exigit ratione iustitie sue, tunc utique non debemus oppositum orare. Sed videtur, tamen, quod per illam rationem possit probari Purgatorium esse ponendum, quamvis probaretur non esse orandum pro eis, quia, cum Deus exigat talem penam et illa hic non exsolvitur, igitur alibi oportet eam exsolvere et non nisi in Purgatorio. Si dicis quod dampnatur eo quod negligenter egit non complendo illud quod Deus miserissime et iustissime voluit eum complere et non recognovit beneficium sibi impensum. Contra stat eum sine sua culpa preveniri[3] per mortem antequam solvat, etc.
Item, arguitur quod nullus deberet fieri anniversarius quia, si dives vel quiscumque homo exponit pecuniam ad peragendum sibi exequias perpetue omni anno semel dum taxat, tunc, iuxta premissa, melius esset ut illa simul prima die daret multis sacerdotibus ut valde multe misse fierent pro eo et statim prima die liberaretur de Purgatorio, vel fierent misse ita statim ut forte numquam intraret Purgatorium. Si dicis quod magis caritatum est ut faciat perpetue fieri ita ut etiam proficiat aliis animabus in Purgatorio, contra, si facit iam multas missas simul fieri, ille ita bene proficiunt aliis animabus in Purgatorio, sicut si succesive sic fierent misse et eis etiam videtur expedientius ut cito liberentur.
Henricus[4] de Hassia dicit quod volens facere anniversarium debet talem intentionem habere quod scilicet tantum valeant sibi misse in futurum fiende sicut disponuit misericors Deus sibi[5] valere et consequenter debet mutualiter missas fiendas in suo anniversario post tempus sue redemptionis offerre opinati pro aliis animabus ut pro amicis, pro illis quorum beneficia accepit vel pro animabus que non habent nisi communes orationes etc. Et tunc, si tunc ex caritate proximorum qua vult eos salvari et ex caritate Dei[6] qua vult servitium Dei in perpetuum esse et durare disponit anniversarium, tunc illa prima electio seu volitio qua homo vult illa tantum proficit sibi ad salutem acsi iam simul valde multe misse fierent pro ipso.
Item, dicit volens testari debet conari ut servitium Dei perpetuatur et augeatur ita ut perpetue ei serviatur.
Item perpetue plures misse fient utique quam fieri posset una die a quotcumque[7] presbyteris in uno loco congregatis.
Item, id videtur aliquid carnalitatis sentire quod homo statim vellet in celum evolare non volendo pati pro peccatis, non curando utrum postea sit servitium Dei an non. Et absque dubio per anniversarios infinita servitia Dei coctidie fiunt que alias non fierent et fiunt pro omnibus animabus in Purgatorio que alias carerent talibus suffragiis. Et debet etiam haberi oculus in talibus ut sacerdotes nutriantur et augeantur et per consequens honor Dei. Et non est dubium quin Ecclesia in illo et in consimilibus habeat infinitas rationes.
Contra opinionem dicentem quod possibile est Purgatorium evacuari, quia si sic, tunc staret Ecclesiam errare, consequens impossibile, cum regatur a Spiritu Sancto. Probatur consequentia: quia staret ipsam sic pro animabus Purgatorii orare, cum tamen nulla ibi esset. Item, si papa posset Purgatorium evacuare et non faceret[8], impius esset.
Dubium[9]: suffragia que fiunt pro uno defuncto valent solum illi.
Arguitur quod non, quia lumen spirituale est magis communicabile quam corporale. Sed corporale equaliter omnibus prodest[10] etc. Minor patet quia si candela incenditur pro Sorte nihilominus, omnes presentes[11] vident apud eam.
Confirmatur: suffragia valent ex virtute caritatis que facit omnia communia, et per consequens plus valent illi qui plus[12] habet de caritate.
Confirmatur: ipsa valent hiis qui meruerunt in vita ut postea eis prodessent, sed multis illi pro quibus non fiunt plus meruerunt.
Confirmatur: si non valerent omnibus, tunc pauperes essent deterioris conditionis quam divites, cum divites pro se ordinent suffragia que pauperes facere non possunt.
Confirmatur: quia si sic, tunc eligibilius esset esse in una parochia ubi essent nisi tres homines quam in magna, quia ibi suffragia cederent pro paucis.
Confirmatur: quia si sic, tunc si sacerdos promitteret legere secundum a, anima non liceret aliam animam in memoria habere, quia per hoc demonstraret suffragium ipsius a.
Ad dubium arguitur quod sic, quia suffragia habent se per modum solutionis debiti, igitur videtur quod illi plus valeant pro quo debitum solvitur.
Ad hoc dubium responsum est prius per magistrum Henricum de Hassia quod non, et Henricus de Oyta tenet quod sic.
Arguitur quod suffragia vivorum valent pueris in lymbo, quia illi non detinentur nisi pro peccato alieno, igitur maxime decens est ut etiam alienis suffragiis iuventur. Antecedens patet quia pro originali Ade.
Item, in illo non peccant quod evitare non possunt, sed originale non poterant evitare, etc.
Confirmatur idem per Beatum Augustinum, ut allegat Magister in IV, distinctione 45: suffragia Ecclesia pro non valde malis propitiationes sunt, sed pueri in lymbo non conputantur inter valde malos cum mitissima sit eorum pena, etc.
Deinde arguitur quod suffragia valeant beatis per illud quod dicitur in collecta misse: sicut sanctis tuis prosunt ad gloriam, scilicet sacramenta, ita nobis proficiant ad medelam etc.
Confirmatur: sacramenta efficiunt illud quod figurant, sed tertia pars hostie, scilicet in calicem missa, significat eos qui in patria vitam beatam ducunt, igitur talibus etiam prosunt suffragia.
Confirmatur: sancti non gaudent in patria solum de bonis