F. 27R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 27r] illorum fantasmatum turbatur per motum distorsionis[1] vel confusionis[2] subiectorum quibus illa fantasmata sunt impressa, tunc fiunt apparitiones distorte, monstruose et incontinue, sicut manifestum est in freneticis et aliis in quibus est agitatio vel commotio tumultuosa subiectorum fantasmata deferentium. Exemplum huius est apparitio hominis in aqua que si superficietenus tranquilla fuerit debita apparet ymago si vero ventis agitetur vel aliunde commoveatur confunditur apparitio ita quod hac de causa apparet ymago nedum distorte et monstruose, sed etiam moveri tumultuose iudicatur. Ulterius[3] est advertendum quod isti termini ‚fantasmata’, ‚apparitio’, ‚visio’ sumuntur dupliciter, scilicet quandoque pro qualitatibus intrinsecis sensibus vel organis, quandoque pro apparentiis vel apparentibus extrinsecus, verbi gratia ‚fantasmata hominis’ quandoque dicitur similitudo eius impressa memorie sensuali, quandoque sumitur pro ymagine hominis exterius apparente cui res non subest. Hoc modo acceperunt discipuli Christi fantasmata quando videntes ipsum ambulare in mari putabant fantasmata esse. Hoc modo yris, halo, colores nubium fantasmata dici possunt, quia vel est de coloribus illis ibi ubi apparent, quamvis aliquid sit realiter quod apparet ibi, quia ipsa lux que est in sole sicut verbi gratia ymago que in speculo apparet nichil aliud est quam facies hominis vera propter reflexionem radiorum constituta in esse apparenti ubi non est. Sic et iste terminus ‚apparitio’ vel ‚visio’ quandoque sumitur pro actu quo potentia fertur perceptive in aliquid, seu quo aliquid in ipsa relucet, quod idem est. Quandoque apparitio vel visio accipitur pro illo quod ad extra apparet vel videtur; hoc modo accipitur visio Exodi 3, ubi[4] Moyses videns rubum in flamma ignis non consummi dixit: vadam et videbo visionem hanc grandem, id est istud visibile insolitum et mirabile.

Eodem modo accipitur visio Actuum, ubi dicitur ex Iohelis prophetia filii vestri visiones videbunt, id est visibilia insolita ut linguas igneas et huiuscemodi. Hic[5] consequenter quia varie sunt differentie apparitionum et visionum, quedam enim sunt omnino reales, quedam partim fantastice, quedam pure ymaginarie, potest dubitari de visionibus et apparitionibus variis in utroque Testamento contentis, quales fuerint aut que earum fuerint reales, que fantastice et que medie. Ubi hoc notum habeatur quod multe visiones patrum Veteris Testamenti fuerunt pure ymaginarie, quia multe tales acciderunt eis tempore sompni, multe tempore raptus eorum que omnes erant solum ymaginarie. De quibus videntur fuisse visiones quatuor animalium, de quibus habetur in principio Ezechielis, et visio templi illius magni et miraculis[6] de quo habetur circa finem[7]. Similiter forsan visio Ysaie, qua dicit[8] d. se super so ex etc et multe visiones Ieremie et aliorum prophetarum. Videntur etiam de illis scilicet ymaginariis visionibus esse visiones Iohannis in Apocalipsim descripte, quia dicit se fuisse in spiritu tempore quo visiones illas habuit. Esse autem hominem in spiritu nichil aliud est in proposito quam sopitis seu[9] suspensis exterioribus sensibus spiritum hominis repleri vel occupari visionibus mirabilium, sicut etiam conti<n>git in extasibus, in raptibus et amentiis variis que sepe hominibus naturaliter accidunt ex diversis causis. Differunt etiam visiones ymaginarie inter se secundum quod oriuntur ex diversis causis utpote a Deo aut bonis spiritibus vel a natura vel a malis spiritibus, quia illi qui visiones ymaginarias a Deo immissas habuerunt simul sciverunt quod dormierunt seu in excessu mentis seu in extasi erant, quod non fit ita quando visiones ymaginarie fiunt a natura, ut in sompno vel extasi, vel quando fiunt a dyabolo. Tunc enim videntes plurimum decipiuntur tempore visionum credentes se reales visiones habere quando solum habent ymaginarias. Rarissime enim accidit vel forte naturaliter accidere non potest quod aliquis vere dormiat et iudicio rationis pro tempore[10] dormitionis hoc cognoscat. Constat iterum quod quedam visiones de quibus fit mentio in Scripturis Sacris fuerunt reales secundum quid vel simpliciter. Utique visio qua vidit Moyses Dominum facie ad faciem de qua[11] habetur Exodo non fuit ymaginaria solum, sed realis in aliqua effigie corporea. Sic et visio trium angelorum qui Abrahe occurerunt. Similiter visio rubi in flamma ipsum non comburrente et apparitio manus scribentis „mane, thekel, phares” de qua habetur in Daniele. Insuper, in Novo Testamento, visio Spiritus Sancti in specie columbe in linguis igneis et in ceteris similibus.

Sed[12] dicis: ex quibus poterit discerni que visiones de illis sint vel fuerint reales et que ymaginarie?

Responditur quod ex multis.

Primo, ex modo immissionis, utpote si in sompno, extasi vel raptu immitantur.

Secundo, ex causa visionum finali ut si solum fiant[13] in designationem aliquorum.

Tertio, ex previis[14] occasionibus immittendi.

Quarto, ex conditione cause efficientis. Hoc dico quia opera Dei solent esse realia, solida et firma, cum eque facile sit ei facere realiter sicut solum apparenter, diabolus vero e contrario, quia non potest ea quae placent facere realiter, studet ipsa facere saltem fantastice et solum apparenter, sicut in ludificationibus magicis, vanis et inanibus.

Quinto, ex visorum effectibus qui realitatem indicant ut locutio, scriptio, commestio, motio, luctatio etc. Visio ergo trium angelorum ab Abraham fuit realis et non imaginaria, quia commederunt cum eo. Sic et a Iacob non utique cum fantasmate, sed cum angelo in assumpta corporali effigie luctabatur. Et ita de similibus multis.

Iudei dicunt quod angeli non apparuerunt Abrahe realiter in corporibus assumptis humane effigiei, sed solum apparentie fuerint. Sic opinantur Iudei a diabolo moti ne ex Scripturis ipsorum possit manuductio sumi quod Deus possit assumere humane nature veritatem et in ipsa apparendo omnia opera veri hominis facere.

Tertio[15] est advertendum quod una res aliam representat sive alterius notitiam inducit provenit ex tribus, quia vel ex similitudine, vel ex correlatione, vel ex naturali conditione. Considerando circa primum invenimus quod rerum adinvicem similitudo vel conformitas est duplex, quia vel essentialis, vel accidentalis.

Primo modo omnis effectus univocus representat suam causam et e converso.

Secundo modo scilicet ratione accidentalis conformitatis effectus equivocus suam causam quodammodo representat ut ubi carbo et fumus ignem representant, propter conformitatem accidentalem in siccitate, in levitate et in aliis qualitatibus. Verum est quod ut effectus equivocus[16], id est alterius speciei a sua causa determinate et distincte representet ipsam ratione conformitatis accidentalis requiritur quod ille cui sic representat prius aliquando causam determinate cognoverit [f. 27v]