[f. 21r] dictavit eum fore.
Alii[1] tamen dicunt oppositum, scilicet quod intellectus divinus non determinatur a voluntate ad dictandum aliquid vel aliqualiter, sed quod[2]intellectus divinus est iudicium et scientia de hoc quod Antichristum fore, quia ipse est immensus, ratione cuius immensitatis ipse est omnium cognitio etc. Et dicunt quod nec intellectus nec voluntas divina est totalis causa futuritionis rerum, sed ista duo simul sunt unum principium et totalis causa futuritionis rerum sicut Pater et Filius non sunt duo principia spiranda Spiritum Sanctum, sed ipsi sunt unum principium; igitur etc.
Et arguitur contra conclusionem secundam: intellectus divinus dictat aliquid vel aliqualiter fore quod vel qualiter voluntas humana non vult[3] fore, ut A culpam scit fore intellectus divinus, et tamen voluntas divina non vult A culpam. Nota: conceditur quod intellectus divinus culpam que sit non vult fieri et culpam que non fit vult, sicut et quodlibet aliud quod non fit. Et sic diversimode habet se ad peccata eiusdem speciei quorum unum fit et aliud non.
Contra secundum corollarium tertie conclusionis: possibile est, igitur. Probatur, quia possibile est hominem talem in peccato existentem iudicare Deum esse optimum super omnia diligendum et voluntas potest se conformare, igitur. Antecedens patet, quia, si potest aliud bonum minus movens et sub ratione minoris boni presentatum movere voluntatem ad diligendum ipsum super omnia, quare non posset primum presentatum sub ratione ultimi et optimi boni sic movere?
Et confirmatur, quia stat quod quis existens in gratia et diligens Deum nunc super omnia cadat in peccatum, tunc stat quod maneat iudicium de hoc quod Deus sit quid optimum et super omnia diligendus et quod remaneat habitus inclinans voluntatem ad diligendum Deum quo quidem habitus fuit acquisitus per diligere frequenter, igitur.
Respondetur quod argumentum probat verum, sed corollarium vult quod quis ex puris naturalibus non aliunde adiutus etc., modo ille est adiutus per cognitiones prius tempore gratie habitas et habitus tunc acquisitos. Sed si inniteretur[4] puris naturalibus, numquam posset devenire in cognitionem[5] huius quod Deus esset plus diligendus, sed semper se ipsum plus diligeret[6] et omnia in seipsum referret et in suum commodum.
[21r] Utrum dispositio Dei eterna sit antecedens necessitas ad producibilia ad extra
Utrum dispositio Dei eterna sit antecedens necessitas ad producibilia ad extra.
Respondetur quod non, sed omnia que ad extra producuntur contingenter producentur.
Contra: sicut est in minori mundo, sic est in maiori; sed in minori mundo forma respectu actuum immanentium habet se libere et etiam respectu multorum ad extra transeuntium, et respectu aliorum naturaliter; igitur sic erit in maiori mundo quod Deus respectu producibilium ad intra agit libere contingenter et respectu aliquorum aliorum, ut motuum celestium etc., naturaliter. Minor patet, quia respectu volitionum habet se libere et respectu aliorum motuum membrorum; sed respectu motu<s> cordis et motus naturalis et operationum potentie vegetative habet se naturaliter; igitur.
Respondetur negando maiorem: non enim oportet omnimodam esse similitudinem. Et si queris de causa quare Deus agat ad extra contingenter et non ad intra, respondetur quod quia rebus ad intra, ut scilicet personis divinis, repugnat sic produci, cum quelibet res sit Deus que ibi producitur et Deo repugnat produci contingenter, alias possibile esset ipsum non produci, et sic non esse, quod repugnat Deo, igitur.
Et nota quod quidam ymaginabantur quod omnia ad extra de necessitate producerentur propter Dei immutabilitatem. Et alii dicunt quod nichil ad extra de necessitate producitur, sed totum contingenter, et ista est vera via. Item, tertii autem ymaginabantur medium, scilicet quod aliqua ut ad que extendit se voluntas humana contingenter producerentur et omnia alia necessario, ut motus celestes etc. recte sicut in homine etc.
Item, Antichristum fore est futurum contingens et de necessitate eveniet, igitur. Antecedens pro secunda parte probatur, quia sequitur: ‘Deus scivit Antichristum fore futurum, igitur Antichristus eveniet’. Et antecedens est necessarium, igitur et consequens, est enim antecedens una de preterito vera etc.
Respondetur negando consequentiam. Unde ipsa aliquando non valebit ut post generationem Antichristi, igitur nec nunc valet. Et si dicitur quod debet addi in antecedente ‘et Antichristus non evenit’, tunc dicitur quod argumentum est bonum. Sed antecedens est mere contingens, ut notum est similiter ista consequentia, etiam bene valet: ‘Deus scit Antichristum fore futurum, igitur Antichristus eveniet’.
Item[7] arguam sic: Deus scivit animam Antichristi vel beati Petri fore perpetuam, igitur ipsa erit perpetua a parte post. Consequentia est bona, quia ex opposito consequentis et antecedente sequitur ‘Deum aliqualiter scivisse qualiter non erit etiam ante potentiam rei in esse’. Et antecedens est necessarium, cum sit de preterito vera et impossibile est non ita fuisse sicut impossibile est Adam non fuisse, ergo etiam consequens est necessarium. Et tamen animam Antichristi fore perpetuam est unum futurum contingens posset dici quod antecedens non est simpliciter necessarium nec pro omni differentia temporis. Potuit enim Deus ab eterno non prescivisse illud nec predixisse Antichristum fore futurum etc. Sed ipsum antecedens est solum necessarium secundum quid et pro aliquibus differentiis temporum et ad tale necessarium bene sequitur simpliciter contingens.
Sed contra: sicut antecedens est necessarium quoad aliquas differentias temporum, ut scilicet presentis et futuri[8], non potest esse quin Deus scivit etc., nec potest fieri in futurum quin Deus scivit, sed bene potuit ab eterno fuisse quod Deus non illud scivisset vel predixisset, sic videtur quod etiam consequens sit necessarium quoad presens et futurum ut quod non potest esse quin anima Antichristi perpetue erit nec potest fieri quod non erit perpetue, licet potuerit ab eterno fuisse quod Antichristi anima non fuerit etiam facta etc. Et quia ad illas differentias antecedens infert consequens, ut potest patere ex diffinitione bone consequentie, igitur.
Posset aliter dici quod antecedens non est necessarium. Licet enim sit de preterito vera, tamen eius veritas dependet a futuro contingenti et nichil ex parte rei lapsum est in preteritum, sicut dicimus de illa ‘A fuit verum’, sit A illa ‘Antichristus erit’, etc.
Contra assumam ego sic: anima Christi assensit huic ‘anima beati Petri erit perpetua’ vel ‘Christus predixit hoc’, igitur ita erit. Consequentia est bona sicut prius. Et antecedens est de preterito vera, cuius veritas non dependet a futuro contingenti et res est lapsa in preteritum. Christum enim predixisse vel animam eius assensisse tali est sic lapsum in preteritum sicut Adam fuisse est lapsum in preteritum ex parte rei etc[9] .
Item, si Antichristus posset non evenire, tunc posset ita esse quod Christus assensisset falso, quod est impossibile. Patet tamen etc.
Dicunt aliqui ibi quod[10] sicut est de scientia Dei, quod ipsa propter eius illimitationem est iam scientia A et postea ex mutatione rei erit scientia de opposito, sic etiam volunt quod sit de scientia anime Christi, quod ipsa etiam sit iam scientia eius quod est Antichristum fore et postea ipsa eadem erit scientia de hoc quod est ipsum non esse. Alii…
Nota quod doctores negant istam ‘Deus potest incipere esse scientia’ de hoc quod est Antichristum fore et similiter[11] istam ‘Socrates potest incipere esse prescitus’ etc. Et arguitur[12]: exponendo communi modo ex parte rationis[13] ‘incipit’ negant consequentiam et concedunt antecedens etc.
Utrum in divinis ponenda sit quaternitas.
Respondetur quod non.
Contra: omnis distinctio sufficit ad ponendum in numerum, cum igitur sint tres persone et essentia etiam a qualibet distincta, sequitur quod ibi sint quattuor, et per consequens quaternitas. Non enim videtur de ratione numeri esse quod res tales realiter distinguantur, sed sufficit quod ibi sit discretio. Illud enim connotat ly ‘numerus’, cum igitur in divinis sit distinctio etiam erit ibi quaternitas quattuor distinctorum.
Respondetur quod, si ly ‘numerus’ connotat discretionem realem unitatum talis numeri, tunc non est ibi quaternitas, sed tantum trinitas. Si tamen connotaret solam discretionem quorumcumque distinctorum, posset concedi quod ibi esset quaternitas, non tamen quaternitas rerum distinctarum, sed distinctorum etc.
Secundo: essentia divina est a qualibet personarum realiter distincta, igitur. Probatur: omnis distinctio in creaturis reperta est realis; sed distinctio essentie et persone est in creaturis reperta; igitur. Maior est communiter posita per doctores. Minorem probo sic: ex eo est distinctio inter essentiam et Patrem, quia idem verificatur de ipsis per modum contradictionis et unum non negatur de altero. Et sic est de Socrates et binario suorum principiorum intrinsecorum, ut ‘Socrates non est perpetuus’, ‘hic binarius est perpetuus’. Et si diceretur quod ille ‘binarius’ et ‘Socrates’ non sunt termini convertibiles, quod tamen requiritur, contra: sic ly ‘pater’ et ‘essentia’ etiam non convertuntur. Ymmo si converterentur, esset formalis contradictio. Si dicitur quod unus illorum potest supponere alio non supponente, ut Socrate corrupto ly ‘binarius’ supponit, et taliter non est in divinis, quare hic non est formalis distinctio etc., [f. 21v]