Primo differt creatio a naturali productione quia nichil naturaliter producitur nisi presupposito etiam temporaliter[1] principio subiectivo. Causa enim secunda modo naturali nichil potest producere nisi materia in suo ordine concausante. Ex eodem patet differentia creationis ab eductione, quia in eductione oportet subiecto inniti tanquam principio concausanti. Sicut enim forma que educitur emanat ab agente effective, ita etiam emanat suo modo a materia subiective, ita quod utrobique est vera causalitas, licet alterius et alterius, igitur. Patet etiam differentia creationis a transsubstantiatione, quia in transsubstantiatione sunt duo termini positivi, scilicet a quo et ad quem, quia in tali requiritur materia ex qua, sed sic non est in creatione per secundam et tertiam propositiones. Patet etiam differentia creationis ab eternali generatione per secundam partem prime propositionis, quia licet Filius recipiat esse a Patre, non tamen, si sibi relinquatur, habet non esse eo quod idem esse absolutum non dependens ex aliquo est esse Patris et Filii. Illud[2] autem quod creatur habet[3] dependenter esse ab alio.
Propositio quarta: non est de ratione factorum transsubstantiative aut etiam creative quod aliquid producatur de non esse de transsubstantiatione. Patet, quia hodie transubstantiative fit corpus Christi, et tamen immediate ante hoc fuit idem corpus. Consimiliter potest declarari de creatione, quia secundum Augustinum quelibet creatura in quolibet instanti creatur.
Propositio quinta: illa consequentia non valet ‚materia prima est necessario causa huius rei in fieri et in esse, igitur effectus ille non producitur creative’. Patet, quia in casu possibili stat oppositum consequentis cum antecedente, ut si Deus[5][6] crearet hominem simul secundum corpus et animam, tunc necessario ad istum effectum concausaret materia quoad fieri et quoad esse, et tamen effectus creatur, igitur etc[4]. Et loquor de necessitate conditionata, ut quod illa consequentia est bona: ‚si effectus fit vel est, materia concausat’.
Sexta propositio et ultima: ista consequentia non valet: ‚ista forma producitur in subiecto et secundum communem modum ipsa vel similis non aliter fit nisi in subiecto, igitur non creatur’. Patet, quia oppositum antecedentis stat cum antecedente de anima nostra intellectiva, fide, spe et caritate et ceteris habitibus theologicis, quia in creatione istarum formarum agens non innititur subiecto et ergo licet producatur in subiecto, non tamen de potentia subiecti.
Octava propositio: stat aliquam formam in esse dependere a materia que ab eadem numquam dependebat in fieri et econtra. Patet primum ut si Deus , post creationem forme in subiecto dimittat ipsam proprie nature et ipsam specialius non conservet nisi sicut alias formas modo generali[7]. Secunda patet de qualitatibus in sacramento altaris que in fieri a materia dependebant et iam in esse ab ea dependent[8]. Et sic de primo articulo.
Quantum ad quesitum ponam per ordinem tres conclusiones, quarum prima est de colligantia causarum secundarum ad causam primam, secunda est de innixa earumdem super materiam presuppositam, tertia est de termino intrinseco creationis et de causis in universali quoad posse vel potentiam. Tunc de prima materia sit conclusio ista[9].
Conclusio prima: licet nullus effectus posset[10] produci sine concursu cause prime, nobis tamen non evidenter videtur contradictionem implicare causam secundam suum effectum posse efficere Deo non coagente nisi conservative. Prima pars est communiter omnium philosophorum et theologorum[11], quia omnis causa secunda agit in virtute prime, innitendo scilicet illi a quo dependet in esse et a quo tota eius virtus gubernatur[12]. Secunda pars probatur, quia cause secunde ex suis viribus et intrinseca sui perfectione videtur correspondere aliqua activitas et modus agendi, igitur nulla repugnantia videtur prohibere quin exire possit in actum Deo solum eam et ipsius actionem conservante. Cum quo volo concedere quod Deus necessario concausat quemlibet effectum in duobus generibus cause, scilicet agentis et finalis, quia conservans reducitur ad genus cause efficientis, et loquor de[13] necessitate conditionata et pono istam partem probabiliter, quia communiter oppositum istius tenetur.
Corrolarium primum: sicut Deus est productivus cuiuslibet effectus sine concursu alterius cause, sic ipse solus omne producibile potest producere creative; et intelligo primam partem[14] sic scilicet quod Deus omnem effectum[15] potest producere sine requisitione alicuius agentis alterius et sine presuppositione temporali materie, et sic non contradicit sexte propositioni. Et istam sic probo: Deus est principium[16] nullo[17] presupposito ex parte agentis, nec aliquo temporaliter presupposito ex parte facti. Que sic probatur: Deus est principium cuiuslibet effectus producti vel producibilis pleno causaliter seipso contentum, igitur etc. Consequentia probatur, quia, eo ipso quod aliquid continet effectum plene seipso causaliter, ipsum continet eminenter causalitatem omnium causarum secundarum illius effectus productivarum et per consequens sine ipsis potest. Antecedens probatur, quia Deus est causa prima simpliciter perfecta, igitur. Consequentia probatur, quia ipso quod aliquid est causa prima simpliciter perfecta, quidquid est vel esse potest perfectionis in aliis causis particulariter et divisim, hoc totum est in ipso simul eminenter, tam ratione illius quod est simpliciter perfectum[18], quam illius quod est causa prima a qua omnibus aliis sue perfectiones derivantur. Antecedens notum est etiam apud philosophos in hoc concordantes quod Deus <est> causa prima universaliter perfecta, et ideo dicit Commentator 5 Metaphysice quod ei non deest aliqua voluntas que inveniatur in aliquo genere[19]. Secunda pars[20] corrolarii sequitur ex prima, quia illud dicitur posse creare quod potest aliquid facere ex nichilo seu[21] secundum plenam continentiam causalem, ita quod nichil ex parte
[1] et temporaliter] in marg. sin. B
[2] illud] esse a.c. B
[3] habet] esse add. sed del. B
[4] igitur etc.] p.c. B
[5] quolibet – Deus] in marg dex. B
[6] Deus] ex quo posset ulterius inferri quod stat aliquid in fieri a materia non dependere et tamen in esse et econtra. Primum patet quia si Deus add. sed con. B
[7] modo generali] in marg. sin. B
[8] que – dependent] in marg. B
[9] quantum – ista] in marg. supra B
[10] posset] possibile a.c. B
[11] et theologorum] sup.lin. B
[12] et – gubernatur] in marg. B
[13] scilicet – de] in marg. B
[14] partem] iuxta exigentiam correlarii quinti add. sed del. B
[15] omnem effectum] p. c. in marg. B
[16] sine requisitione – principium] in marg. B
[17] nullo] pro add. sed del. B
[18] perfectum] quod add. sed del. B
[19] consequentia – genere] in marg. infra B
[20] secunda pars] iter. in marg. B
[21] seu] sup. lin. B