F. 83r
huiusmodi pena ab homine relaxari.
Tertio sic: inferior non potest absolvere ab illo ad quod superior obligat, sed Deus remittendo penam eternam in contritione ad penam obligat satisfactoriam, ut dicit Hugo de Sancto Victore, ergo homo non potest remittere illam.
Quarto sic: solus Christus habet potestatem excellentie in remissione peccatorum, ergo solus potest sine sacramentorum ministratione peccatorum penam remittere.
Sed in contrarium est quod Ecclesia universalis dat indulgentias in sacra urbe Romana.
Respondetur: duplex est forum spirituale, scilicet Dei et Ecclesie. Unde quidam dicunt quod indulgentie valeant in foro Ecclesie tantum, non in foro Dei. Per indulgentias enim absolvitur quis a penis taxatis a iure aut iudice, sed non a penis taxatis a Deo.
Sed contra hanc opinionem videtur esse textus Matthei 16: quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis. Etiam secundum hanc opinionem videtur quod prelati Ecclesie dando indulgentias absolverent a penis transitoriis et transmitterent penitentes ad graviores penas, scilicet purgatorii, et ita indulgentie plus nocerent quam prodessent quod vocabulo etiam repungnat.
Alii verius dicunt, et hoc tenendum puto, quod indulgentie etiam valeant in foro Dei, quia Ecclesia est thesaurus meritorum Christi et totius Ecclesie etiam perfectorum in Ecclesia. De quo quidem thesauro prelatus Ecclesie qui habet claves thesauri pro neccesitate eorum qui sunt de Ecclesia potest accipere et cum eis dispensare.
Quattuor[1] sunt que requiruntur ad hoc quod valeant indulgentie: duo ex parte dantis et duo ex parte capientis. Ex parte dantis requiritur unum quod pertinet ad clavem scientie, ut causa rationabilis, scilicet utilitas ecclesiastica; alterum pertinens ad clavem potentie, scilicet auctoritas dandi indulgentias. Ex parte vero suscipientis aut suscepturi indulgentias similiter requiruntur duo: unum pertinens ad remotionem[2] cause prohibentis, scilicet contritio; alterum ad collationem cause disponentis, scilicet fidei devotio, cum effectu in forma Ecclesie determinato.
Unde respondetur ad questionem propositam quod indulgentie multum valent.
Ad secundam obiectionem dico quod non negatur iustitia, sed per donationem indulgentiarum quod deest quoad meritum privatum recompensatur per[3] meritum publicum et servatur iustitia ac si ille satisfecisset.
Ad primam dico quod prelatus dans indulgentias non utitur potestate clavium pro suo arbitrio, sed ex causa rationabili eas dat modo premisso.
Ad tertiam dicitur quod non absolvit, sed aliunde absolvit et relaxat.
Ad quartam dicitur quod alius est effectus sacramenti et alius effectus indulgentie, quia sacramentum liberat a pena animam purgando et hoc non potest minister Ecclesie facere per se sine sacramento, sed indulgentia liberat solvendo penam aliunde et tamen recompensando.
Ad questionem secundam: ‘utrum indulgentie tantum valeant quantum sonant’. Et videtur quod non, quia sequeretur quod quis pro tribus obulis haberent relaxationem magne satisfactionis penitentialis, quod videtur absurdum. Aliquando enim per indulgentias remittitur tertia pars iniuncte penitentie porrigentibus manum adiutricem pro fabrica alicuius pontis aut Ecclesie, porrigat igitur quis ad tres tales fabricas tres obulos, et videtur sequi propositum.
Secundo sic: si indulgentie tantum valent quantum sonant, ergo tantum valent morantibus Rome quantum valent venientibus remote de partibus laboriosissime loginquis, quod videtur iniustum.
Tertio: dimittere satisfactionem vel emendam sine recta estimatione recompensationis iniustum est, ergo hoc non est ratum apud Deum, et tamen hoc pretendi videtur per donationem indulgentiarum.
Sed in contrarium est: si Ecclesia non decipit filios, tunc indulgentie tantum valent quantum sonant.
Item, predicatio Ecclesie non debet esse mendax, quia Deus non indiget nostro mendacio, Iob 15. Ergo, sicut Ecclesia predicat indulgentias, ita valent.
Respondetur secundum doctores: ad hoc quod indulgentie aliquid valeant requiritur duplex conditio ex parte donantis et duplex ex parte recipientis. Ex parte donantis requiritur auctoritas; requiritur etiam honesta et rationalis causa. Non enim credenda esset indulgentia alicuius valoris si quis daret eam euntibus videre torneamenta vel spectacula. Ex parte etiam recipientis requiritur duplex conditio, scilicet confessio cum vera contritione, fides cum vera devotione, ut de peccatis sit vera penitentia et de pastoris vera confidentia.
Hiis propositis vel suppositis de questione ista, diversi diversa dixerunt.
Quidam quod indulgentie valeant secundum mensuram devotionis suscipientis secundum quod meruit sibi valere. Et isti dicunt quod indulgentie non valeant tantum quantum sonant. Sed contra, quia tunc etiam sine dato exteriori valerent indulgentie quod omnes negant.
Alii dicunt quod indulgentie valeant secundum accessum ad causam indulgentiarum. Unde, secundum istos, quando datur pro fabrica[4] ecclesie, qui magis dant secundum facultatem suam, plus habent de indulgentiis. Sed contra, quia hoc non dicitur nec predicatur populo fideli qui videretur in hoc decipi et defraudari.
Respondent isti quia pia fraus sit. Sed replicatur eis, quia sicut mendacium officiosum non debemus comittere, ita nec piam fraudem.
Alii dicunt indulgentias aliquid valere, sed non quantum sonant, sed secundum quod meretur fides et devotio, ita quod, secundum istos, qui concordare videntur cum opinione precedenti, indulgentie valeant modicum, sed Ecclesia indulgentias magnas predicat, ut filios suos[5] bona quadam deceptione ad bonum alliciat, sicut mater filio infantulo pomum promittit[6]