F.85v-s1v
CEDULA
(Edidit Alexandra Baneu)

F. 85av


Item, quidquid Deus vult illud est bonum et contrarium eius est malum. Si ergo ipse vult patrem meum mori, tunc illud est bonum, et per consequens patrem meum non mori est malum, igitur Deus non potest michi precipere, alias preciperet michi malum etc. et vellet contraria etc.

Respondeo quod, licet in tali casu patrem meum vivere sit malum, tamen me velle patrem meum vivere non est malum, et sic Deus volendo patrem meum mori et precipiendo michi quod velim patrem meum non mori, non precipit michi malum, sed bonum, nec vult contraria, quia me velle patrem meum non mori non est contrarium[1] ei quod Deus vult, scilicet patrem meum mori, sed patrem meum non mori contrariatur voluntati divine et illud Deus michi non precipit, ut notum est, etc.

Item, voluntas non potest ferri acceptative in malum sub ratione mali etc. Sed in tali casu iudicat patrem meum non mori esse malum, cum sciat Deum velle ipsum mori, et omne quod Deus vult est bonum, igitur. Respondetur quod oportet casum priorem de patre et filio specificare, unde possibile est quod filius habeat actualiter illam ‘Deus vult patrem meum mori et Deus vult me velle patrem meum non mori’ et quod actualiter non iudicet quod bonum sit patrem suum[2] mori, cum omne a Deo volitum sit bonum, sed quod iudicet[3] quod bonum sit patrem suum non mori, syllogizando de hoc previe, quia ipse sibi benefecit et poterit etiam quod consequentia bene facere etc., tunc constat quod voluntas filii potest se actuare. Secundum hoc iudicium deliberativum, bonum est patrem meum non mori, et sic, licet feratur in malum, quia in contrarium illius quod Deus vult, non tamen fertur in ipsum sub ratione mali, sed sub ratione boni, ut notum est. Et licite fertur in illud cum sciat Deum velle ipsum taliter velle etc.

Dubitatio[4]: an sancti sic suam voluntatem divine voluntati conformaverint quod ipsi Christi passionem voluerint, require in parvo libro, folio 131.

Nota quod conformitas voluntatis create ad increatam voluntatem non complete stat in hiis duobus, scilicet quod Socrates velit quidquid scit Deum velle et quidquid vult ipsum velle. Sed conformitas create voluntatis convertibiliter consistit in hoc et adequate ut non aliter nec aliud velit vel nolit quam Deus vult eam velle vel nolle, et hoc patet expresse per venerabilem Anselmum De similitudinibus, capitulo 153, ubi dicit quod “non debemus semper velle quod Deus vult, sed hoc velle debemus quod Deus vult nos velle debere”.