[157v] vel incomplexo que enuntiatur de aliquo singulari distributis propositionis universalis ut magis inferius videbatur, quia per nichil aliud probatur iste sylogismus esse formalis omne a est b, c est a, igitur c est b, nisi pro hoc quod per primam denotatur quod omni termino cui inest vel de quo enuntiatur a, enuntiatur b. Pro hoc enim quod ita ibi denotatur, sequitur formaliter si c est a quod c est d. Ex quo sequitur quod hec est falsa de dici de omni syllogistico omnis essentia est Pater, quia non est ita, sicut per eam denotatur, quia de ly trinitas verificatur ly essentia et tamen non ly pater, igitur.
Sequitur ulterius quod terminus communis distributus non distribuitur pro omni eo, de quo denotatur in propositione universali predicatum verificari, quia ut apponit, denotatur verificari indifferenter pro communiori eo et aliis. Terminus enim distributus bene verificatur de communiori se ut homo de subiecta. Sequitur tertio quod ad[1] veritatem universalis non sufficit quamlibet singularem eius proprie dictam esse veram, quia alias hec esset vera omnis essentia divina est pater, sed oportet quod nullus terminus verificetur de singulari aliquo subiecti eius quando de eodem verificatur predicatum eius.
˂Capitulum˃12m[2]m
Ad salvandum sylogismos in divinis non oportet aliquod novum sinkategoremata poni, nec inveniri, nec aliquas universalisationes quas Aristoteles non posuit. Patet, quia ex premissis debet esse notum cuilibet quod propositio affirmativa ut de ly omnis sive pluri denotat omni termino, etc., ut dictum est. Item apud Aristotelem et omnes philosophos dici de omni ut predictum est de dici de nullo sufficienter denotabatur pro ista sinkategoremata omnis, nullus, et illud ad formam b in esse omni termino complexo vel incomplexo, inferiori vel superiori respectu quidam aut quo singulari ipsius a verificetur universalis de aliquo significatione sumpto verificaretur ipse terminus a. Et ergo si Aristoteles fuisset factus christianus sine variatione suorum sinkategorematum et minorum univerzalizationis quos posuit, concessisset istos syllogismos omnis Deus est una persona, pater et filius sunt Deus, ergo Pater et Filius sunt una persona, sed negasset maiorem. Similiter negasset istam omnis essentia est Patris vel Trinitatis, ratio quia denotasset sibi terminis sensum suum dici de omni predictum quod de omni termino complexo vel incomplexo verificetur ly Trinitas, de quo verificaretur ly essentia divina, et per consequens representasset sibi quod Pater et Filius fuissent Trinitas.
Item notum est quod concessisset istum sylogismum omnis homo est animal, Sor et Plato sunt homo, igitur Sor et Plat sunt animal virtute sue dici de omni, scilicet quod denotabat illud quod dictum est, videlicet predicatum universalis enuntiari de omni complexo vel incomplexo, de quo enuntiatur subiectum, quia virtute nullius alterius potuit dicere ibi conclusionem ex premissis sequi, igitur. Et certum est quod si ipse fuisset de una secta que negasset conclusionem et concessisset minorem istius sylogismi, ipse negasset secundum previa sua rationabiliter maiorem propter denotationem dici de omni ibi, igitur. Similiter Aristoteles concesisset istum sylogismum omnis homo est naturaliter corporalis materie et anime intellective, nichil addidisset in conclusione ly res vel aliquid huiusmodi sic inferendo, igitur dualitas est naturaliter corporalis et hoc rationabiliter, quia subiectum maioris solum verificatur ex eo de subiecto minoris quod aliqua res est dualitas materie et anime que res est homo, quia si nulla res esset ista dualitas, minor esset falsa, et universaliter modibus talibus propositionibus Sor et etiam Plato sunt homo. Deus et dyabolus sunt[3] denotatur manifeste aliqua res esse Deus et dyabolus