F. 43R
Anonymus
(Edidit Monica Brinzei)

[43r] tenentem quod vomes aufertur per virtutes, ut superius dictum est quod caritas etiam formaliter contrariatur vomiti, ita quod per naturam non possunt simul stare; sed nulla est talis contrarietas rerum propter quam nullo modo possent simul stare, quia Deus omnes formas potest simul in eodem subiecto tenere. Dico igitur quod sicut Deus miraculose redimit hominem a peccato mortali et ab eterna dampnatione quam meruit per peccatum, sic miraculose conservat gratiam cum vomite ut homo ei valeat resistere.

Sed[1] diceres: quare non aufert vomitem?

Dico quod hoc est ut homo resistendo mereatur et ad resistendum ipse vult eum iuvare per gratiam ut valeat mereri.

Sed[2] tunc incidit difficile dubium: quare Deus vult vomitem corrumpi per virtutes acquisitas et non per gratiam? Istius causam scit ille qui sui gratia sine nostro merito nos a peccato vult liberare ut heredes paterni regni efficere.

Forsitan tamen potest dici quod Deus ex sui immensa pietate sic decrevit quod cum homo in tantum se exercitat resistendo vomiti et hostibus aliis, quod per tantum exercitium virtutes generantur, quod ipse tunc pro merito illius exercitii vult eum misericorditer a vomite liberare.

Ab aliis tamen contrarietatibus, ut ab hostibus visibilibus et invisibilibus[3], et a concupiscentia, que ex connexione carni sibi est, et ex corrumptione[4] primeva, non vult eum liberare, sed hoc vult reservare tum quia sic meritum tolleretur, tum etiam quia per talia vult punire primum peccatum.

Dubitatio[5]: quare peccatum cuiuslibet parentis non transfunditur in filios suos?

Respondendum ex superioribus notando primo quod peccatum Ade non transfusum est in posteriores suos, sed occasione peccati Ade factum est ut omnes simus in peccato, non quidam in tali in quo fuit Adam, nec in consimili isto modo[6], quia Adam habuit iustitiam originalem ad quam ipse et omnes posteri obligabantur et istam ammisit peccando accidentaliter, scilicet comedendo pomum. Nos autem sumus in peccato originali solum ex eo quia non recepimus[7] a principio nativitatis iustitiam ad quam obligamur, quod est peccatum omnino differens[8] a peccato Ade, quo ipse actualiter peccavit transgrediendo legem in comestione, ut notum est. Adam ergo non fuit in peccato originali, sed in quodam actuali, per quod amisit iustitiam in qua creatus est. Sic igitur peccatum suum non transfunditur in nos.

Consimiliter ad propositum: peccata aliorum patrum non transfunduntur[9] in filios suos nec occasione peccati patris mei[10] potest fieri de lege communi ut ego statim natus sim in peccato.

Causa est quia ego non obligor, nec Deus obligavit me ad habere iustitiam vel virtutes parentis mei statim post nativitatem. Deus autem obligavit ad iustitiam originalem.

Verum quod ego teneor habere gatiam quam forte habuit pater meus, sed non est ex peccato parentis mei quod ego non habeo eam statim post nativitatem, quia etiam etsi ipse esset in gratia tempore[11] generationis et nativitatis mei, ex hoc ego non contraherem eandem ex nativitate, ut notum est, sed ex baptismate. Deus enim iam non vult ut per propagationem transfundatur iustitia vel gratia parentis in Filium sicut hoc voluit de iustitia originali.

Notandum[12] tamen quod puer bene potest ex peccato parentum contrahere dispositiones ad peccandum. Unde pueri illegitimi, ut pueri clericorum, frequenter sunt peiores aliis, quia, ut volunt aliqui, ex quo parentes servant illicitum usum et libidinosum omnino in propagando, tunc caro ex ista inordinata concupiscentia et ex passionibus talibus immoderatis contrahit conexiones ad consimilia opera inclinantes, vel etiam si parentes habuerunt[13] alias dispositiones ad peccandum alia specie peccati, tunc transfundunt eas in filios. Etiam Deus in penam peccati forte vult filios talium non prosperari.

Forte etiam quod tales sepe sunt mali ex mala educatione, quia patrem sequitur sua proles. Ipsi enim informant pueros in istis moribus quibus ipsi vixerunt et deduxerunt tempore suum. Si tamen tales pueri bene faciunt, plus merentur aliis pueris, eo quia difficilius est eis.

Utrum[14] puer obligetur ad iustitiam originalem.

Quod non, quia ei [43v]