F.127R
Petrus de Walse
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 127r] vel lapidi et hoc non inherendo Socrati vel simul inherendo utriusque extra se invicem existentibus vel se mutuo penetrantibus. Confirmatur: idem influxus causalis est ab accidentibus in sacramento altaris, que erat cum eadem inheserunt pani et non representat panem, ymmo videtur probabile quod iam nullam substantiam representent, cum nulla sit alba istis accidentibus. Eodem modo patet quod non conveniens, quia sic ab accidentibus panis non plus possumus devenire in conceptum communem panis quam alterius substantie, si enim ab eterno accidentia illa stetissent sine subiecto, vel in alia substantia idem influxus obiectalis fuisset.

Corollarium: probabile est sensum solum singulariter abstractive et non concretive cognoscere[1]. Probatur, quia si concretive, tunc iudicaret de substantia. Sed hoc non, ex fundamento probationis ipsius conclusionis, quia mediantibus accidentibus Platonis non plus possum iudicare de Platone quam Socrate, sive de hoc albo quam isto etc.

Secundum corollarium: a phantasmatibus non potest immediate formari conceptus substantie absolutus aut connotativus.

Tertium: licet per abstractionem et elicitionem possit a sensualibus vel speciebus sensibilibus formari conceptus substantie connotativus vel etiam absolutus, hoc tamen fieri non potest immediate, sed requiritur previus discursus. Prima pars patet, quia conceptus substantiarum habemus connotativos et absolutos, alias nullus terminus esset in predicamento substantie, si igitur tales habemus isti utique generantur mediantibus fantasmatibus et sensatibus, et hoc vel per viam abstractionis, vel elicitionis. Secunda probatur ex fundamento conclusionis, quia non esset ratio quare ab influxu obiectali que fit ab accidentibus Socratis abstraheretur conceptus Socratis potius quam Platonis.

Secunda conclusio: licet conceptus Dei proprios possint habere philosophi solum innitendo ratione naturali, plures tamen habere potest fidelis per revelationem aut per veritatem fidei nobis supernaturaliter infuse. Prima pars probatur, quia philosophi inquirentes de naturis rerum inveniunt in simul rebus creatis entitatem, veritatem, bonitatem etc., sed semper cum aliquali imperfectione, et cognitione possunt per individuam humanam quod omne imperfectum ad aliquod perfectum est reducibile, igitur concludere possunt super omnem naturam creatam unam essentiam ab omni imperfectione liberam in qua scilicet est omnis perfectio in summo modo que invenitur in creaturis permixta imperfectione. Que etiam perfectionem habet a se et non ab alio dependenter et sic de facto aliqui concludunt illam essentiam esse primum principium, ultimum finem, summum bonum, summam iustitiam et veritatem et sic de aliis attributis. Talia autem attributa subordinantur conceptibus propriis Dei etc. Secunda pars conclusionis probatur, quia quamque