[150v] adducentur res omnes, quibus in sua passione ictus suscepit et despectus; Quis[1] plus doluit, vel Christus patiens, vel virgo mater patientem conspiciens; Nunquid[2] excessus amoris Christi et contemplatio vulnerum eius quempiam realiter sibi concrucifigere possit; An[3] lancea et clavi sint reliquie cruce et corona digniores; An[4] veneratione latrie sint adorande vel quomodo aliter; An[5] sint numero et forma eedem que sanguine Christi fuerint consecrate; Si[6] quam virtutem et actionem reliquie passionis Christi habeant specialem?
Et[7] quamvis istis curiosorum curiosis quam proficuis questionibus vel investigationibus indignum duxerim respondendum, verumtamen quia ad predictorum enucleationem ampliorem et quia ex omnibus etiam[8] minimis est salubris contemplationis occasionem invenire, ad promotas questiunculas perfunctorie et breviter secundum ordinem rursurus*[9]. Primum hoc censeo supponendum, ut quidquid dolorosius atque contumeliosus cuiquam infligendum crucifigendo inveniri poterat, Iudei perfidi in Christo per eorum libito voluntatis crucifigendo fieri iusserunt. Quis autem nisi forte insensibilis non sentiat molestius contemptibiliusque fore, crura ita contorqueri, ut uno clavo ambo latiori vulnere perforentur, pedes acerbiori molente concussionis et constrictionis frangendi dolore quam diro perforationis vulnere. Quam iterum verisimile est auctorem pudicicie nudum dorsatenus cruci superiectum non extendisse, sed secreta celando nature convoluisse crura pedibus complicatis atque sic coaptatos pedes festinantes crucifixores uno clavo perforasse, quinymmo nullo subiecto appodimento pedibus, eos usque ad rectum[10] columpne crucis crudelissime contorsisse. Et si placet, teste adhibe picturas et crucifixi imagines invenies et[11] Anselmum. Invenies et quendam alium devotum dominice passionis contemplatorem qui in persona loquens incarnate sapientie, ait: Vide manus meas pulchras clavis acerrime perfossas, brachia atrociter extensa, pedes perforatos, crura admodum fessa violenta quadam cautellatione constricta. Etiam quis eum quem iustitia, caritas, misericordia pro nobis in cruce suspendit, congruentius quatuor clavis quam tribus affixim audebit afferere. Iterum, quid duo pedes Christi, nisi duo affectus, quibus graditur Christianus, rationalis videlicet et animalis, uno caritatis vinculo cruciatui penitentie affigendi, dextro superposito sinistro, idem rationali appetitui[12] passionis Christi intuitu vulnerato appetitu sub acto sensuali.
Nunc[13] de stigmatibus Christi in iudicio apparituris aliquid a Chrisostomo audiamus. Quidam, inquit, putant crucem Christi ostendendam est[14] in celo. Verius autem ipsum Christum habentem in corpore suo testimonia passionis, vulnerum lancee et clavorum, ut verificetur: Videbunt, in quem transfixerunt. Et si necesse non sit in Christo iudice vulnerum cicatrices relucere in testimonium sue crucifixionis, sicut nec Thomam de resurrectione certificare per lateris ostensionem, cum aliter potuerit. Congruum tamen est et decens, ut mortalis soliti sensibilium contuitu ad[15] spiritualium agnitionem manuduci, oculari intuitu cicatricum discernant illum esse Iehsum Filium Dei, quem Apostoli predicabant, pro homine incarnatum, crucifixum, et nimia ex caritate sic vulneratum. Et ut rebus loquentibus iusti agnoscant, non ex operibus, que fecerunt ipsi, sed ex[16] ineffabili misericordia Dei se ad gloriam assumendos. Impii vero tantis sue redemptionis beneficiis ingrati, propria iudice conscientia