[f. 98r] sed solum eis resistunt se defendendo, sicut est de quibusdam militibus quibus sufficit in bello se ab adversariis defendere, non laborantes eos prosternere, et sic isti semper stant cum passione, donec passio per se discedat. Et ideo tales minime laudantur eo quod remisse agant, et vires suas strenue contra adversarium prosternendum non extendant.
Hiis premissis pono pro responsione ad dubium aliquas propositiones quarum prima est quod victoria virginis contra serpentem fuit et ipsis gloriosior et diabolo confusibilior. Patet faciliter, quia quanto vincens est fragibilioris conditionis seu debilior, tanto est victoria confusibilior ei qui vincitur et gloriosior victori. Sexus autem feminus est fragilior et nihilominus sepe virgines tenerrime vincebant diabolum; etiam per Mariam ipsas vincere machinantem et laborantem. Quedam insuper virgines et muliercule diabolum ligaverunt[1], percusserunt et confusibiliter tractaverunt, ut legitur de virgine Iuliana, Margaretha et aliis quibusdam.
Sequitur corollarie quod ceteris paribus triumphus feminarum contra serpentem fuit laudabilior quam virorum contra eundem. Patet ex deductione precedentis propositionis. Dedit autem Dominus Deus quibusdam tenerrimis individuis fragilioris sexus tantam fortitudinem et constantiam in pugna contra serpentem diabolo in confusionem magnam et fortiori sexui in verecundiam, si viri in pugna cum serpente succumberent quem muliercule fragilissime deiecerunt et contriverunt; et ergo dicit Gregorius in Omelia[2].
Secunda propositio est quod quamvis in pugna virginis Marie cum serpente non fuerit reactio passionum in ipsa excitativa, tamen eius victoria erat ceteris magis gloriosa. Patet ista propositio per rationes post oppositum factas. Et iterum illius virginis victoria processit ex maiori virtute et ampliori fervore caritatis, igitur fuit etiam magis meritoria.
Unde quia virtus est que habentem perficit et eius opus bonum reddit, igitur opus ex perfectiori virtute procedens melius et laudabilis est, et quod ex optima optimum. Ipsa autem virgo Maria mater Dei perfectissime virtuosa erat, igitur laudabilissime et maxime meritorie inter omnes contrivit caput serpentis quod est aliqua pars questionis.
Et quia contra istam propositionem responsalem sunt rationes facte ante oppositum, pono aliquas propositiones consequenter, quarum prima est quod non semper qui spiritualiter pugnando maiorem resistentiam et difficultatem sentit, laudabilius et magis meritorie vincit. Patet faciliter, quia alias peccator noviter conversus adhuc priorum vitiorum habitibus non corrumptis magis mereretur ratione difficultatis et magis laudandus esset dum vinceret in pugnis cum serpente quam unus religiosus qui faciliter in huiusmodo vincit eo quod iam multis annis in virtutibus et victoriis contra vitia et concupiscentias exercitatus sit. Sed hoc est irrationale, quoniam miles robustus viribus doctus ad bellum et exercitatus in conflictibus facilime in hoc vincens nequaquam minus gloriose triumphat novis et inexercitatis tyronibus difficiliter vincentibus. Et ita in proposito.
Cum hac tamen propositione bene[3] stat quod ceteris paribus semper ille duorum habentium equalem virtutem vel caritatem magis meretur et laudabilius vincit qui in pugnando cum serpente maiorem difficultatem sentit. Patet, quia talis secundum equalem caritatem magis et ferventius conatur, et virtutem et gratiam Dei magis exercet contra impulsum adversarii ad interitum.
Propositio quarta est quod licet in statu infirmitatis passiones habente virtus perficiatur, tamen status plene subiectionis earum unumcumque eligibilior habetur. Patet, quia Apostolus laborans in primo, aspirabat ad secundum, regat dominum, ut auferret a se stimulum carnis quo diabolus ipsum impugnabat[4]. Item: In statu in quo virtus continue magis et magis perficitur, non est conservata virtus, igitur. Item: Belligeramus spiritualiter sicut et temporaliter, ut ultimate passionibus et concupiscentiis plene sedatis pacem spiritus habeamus, igitur secundus status est finis primi, igitur eligibilior.
Quinta propositio: Eligibilius est plenitudinem virtutum naturaliter habere vel ex dono Dei recipere quam laboriose pugnando acquirere. Prima pars patet, quia Deus est laudabillimus et dignissimus eo quod naturaliter et ex sui natura est omniquaque virtuosus. Secunda patet, quia eligibilius est bonum aliquod recipere, securius et citius quantum labore et tedio, igitur. Item: Tali modo recipere virtutes facit magis ad laudem Dei et gratiarum actionem, igitur. Cum ista propositione tamen stat quod magis meritorium est effective actualiter se habere in acquistione virtutum quam solum passive se habendo easdem recipere. Patet faciliter, quia ex hoc precise quod aliquis pure passive se habet in acquisitione virtutum, nichil meretur, igitur. Ex hiis sequi videtur quod eedem virtutes laboriose acquisite magis dignerent* habentem quam gratiose infuse. Deduci potest ex immediate premissis propositionibus de quibus intendo alias examinatius loqui. Et per hoc patet quid dicendum sit ad rationes ante oppositum. H.H.
Multiplicabo conceptus tuos. Circa quod est sciendum quod, si genus hominum in statu innocentie permansisset, solum electi seu salvandi fuissent nati. Modo autem non sic, sed duplex generatio ab una muliere inchoata est, utpote una legittima et alia quasi adulterina, una electorum[6], alia reproborum, una benedictionis, alia maledictionis.
Sed queritur hic utrum intentio et actio generantium distinguat has duas[7] generationes. Hoc est querere utrum solum de legittimo thoro nati sint generatio electorum vel utrum solum recta intentione parentum propagati sint generatio talium.
Et videretur quod sic, quia ex quo sub statu innocentie nullus fuisset illegittime natus, nec aliquis fuisset perversa intentione parentum propagatus.Videretur quod omnes illegittimi et perversa intentione parentum propagati pertineant ad illam superfluam multiplicationem filiorum Eve, de qua dicitur: Multiplicabo etc. Et ergo omnes tales videntur esse de numero dampnandorum.
Item qui nascuntur[8] ex propagatione in qua parentes mortaliter peccaverunt ardore libidinis a dyabolo inflamati potius dici debent filii demonum quam hominum – taceo quam filii Dei. Ratio, quia dyabolo incitante generantur sine relatione ad gloriam Dei et absque intentione recta in actu generationis habenda, et ergo tales non Deo, sed dyabolo generari videntur.
Sed non obstantibus istis rationibus respondendum[9] videtur negative ad utrumque dubium. Et hoc propter rationes quattuor, quarum prima est quia peccatum mortale comissum a parentibus [f. 98v]