F.125V
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 125v] Argumentum petit quid sit inniti materie. Ad quod dico quod inniti[1] non est inclinari, sed nichil aliud est nisi producere effectum concurrente materia in suo ordine, hoc est producere illo modo effectum quod agens non suppleat vicem materie, sed dimittat ipsammet in suo ordine.

Contra secundam partem conclusionis prime, non concurrat Deus active ad producendum A effectum cum B agente, sed solum conservative, tunc A producitur a B. Volo quod post A corrumpatur et secundario producatur a B Deo concurrente active. Tunc arguitur sic: sequitur quod a secundaria productione bis producatur, vel quod Deus non aliter concurrat agendo et solum conservando. Consequentia sunt absurda. Probatur consequentia, quia si aliter concurrat illa alteritas non potest salvari in Deo, nec in effectu nisi dicas effectus totaliter produci a Deo et a B, et sic in eodem instanti bis producitur. Argumentum petit quid sit producere vel agere non solum conservando. Ad quod dico quod producere est attingere effectum formaliter dando esse. Sed[2] conservare est manutenere ne cadat in nichilum etc.

Arguitur contra secundam partem secundi corollarii conclusionis secunde, quia, si homo posset transferre lapidem in panem, quo modo hoc fieret? Dicitur quod homo de potentia absoluta posset unum lapidem transferre in corpus Christi, vel in aliam substantiam sic quod res post transubstantiationem esset commensurative in loco et presens sicut prius erat lapis. Sed dummodo dicitur quod hoc fieret illo modo quod voluntas vellet illud esse et, quia vellet, imperaret intellectui ut produceret. Et cum imperat intellectui ut producit, factum est, quia tunc intellectus formaliter produceret vel transsubstantiaret. Aliter non potest exprimi.

Item contra primam partem eiusdem: tunc res non existens posset rem nunc existentem sine eius corruptione creare. Consequens apparet absurdum. Dicitur concedendo, quia ad hoc quod res creetur vel producatur non requiritur ipsammet non esse, quia secundum opinionem probabilem mundus vel alia res posset perpetue creari.

Item contra illam solutionem: tunc idem posset creare se. Patet, quia ad hoc quod idem se creet non requiritur ipsum prius non fuisse. Dicitur negando illud auctoritate Augustini dicentis: idem non potest se creare ut sit, licet hoc humanitus non appareat nobis contradictionem implicare.

Contra corollarium primum tertie conclusionis: predicata perfectionalia arguunt speciem et, cum ille[3] essent essentiales in perfectione, igitur etc.

Item: differentia specifica importat perfectionem essentialem et, cum isti different specifice, sequitur quod essent aliarum perfectionum ratione aliarum differentiarum.

Ad primum <corollarium> dicitur