[142r] ens[1] appetit animaliter, licet ipsa illa appetitio sit ipsum realiter. Patet ex dictis.
Decima: non est sufficiens differentia inter appetitum naturalem et animalem, quia unus per actum superadditum et alter non etc. Patet.
Undecima: si per rationalem appetitum illum qui potest in utrumque etc. non oportet absolute omnem rationalem esse animalem. Patet, si voluntas esset distincta ab intellectu.
Duodecima: non sequitur: A est appetitus intellectivus respectu B, igitur A respectu B est appetitus rationalis sic sumendo appetitum.
Tredecima: non est de ratione appetitus rationalis quod in utrumque oppositorum respectu cuiuscumque obiecti. Patet de Deo respectu sui ipsius, igitur.
Quattuordecima: Deus respectu sui est appetitus irrationalis, quia non in utrumque oppositorum potest ceteris omnibus eodemmodo se habentibus, sed[2] si naturalis distingueretur contra rationalem tunc aliter dicendum, etc.
Quarto noto[3] quod obiectum appetitus est bonum vel apparens bonum, et sic quoad prosecutionem et malum vel apparens malum quoad fugam.
Prima propositio: appetitus naturalis qui non appetit per actum superadditum numquam errat ut sic. Patet, quia dirigitur ab agente infallibili modo appetitus numquam errat nisi iudicium quod ipse sequitur sit erroneum.
Secunda: stat appetitum sensitivum vel etiam quemlibet creatum intellectivum errare. Patet cum iudicium secundum quod natus est se actuare possit esse erroneum.
Tertia: non stat aliquem appetituum ferri appetitive[4] in malum sub ratione mali. Patet, quia hoc esset contra naturalem conditionem appetitus, igitur[5].
Quinto notandum[6] quod appetitus rationalis in nobis non est actuabilis prosecutive nisi ad notitiam apprehensivam, adhesivam [7] et assensivam propositionalem, alias staret intellectus iudicium previum iudicare, hoc non[8] esse bonum illi et appetitum hoc prosequi, quod non videtur verum. Sed de sensitivo, cum sit multo imperfectior, videtur quod etiam nisi sic fiat nisi propositionaliter, igitur. Sed naturalis iam existens actuatur secundum directionem agentis infallibilis quod est cognitio illimitata, igitur.
Sexto notandum[9] quod appetituum quidem liber libertate oppositionis, alter autem non sic liber, liber libertate oppositionis adhuc ymaginabilis est dupliciter, puta liber contrarie et liber contradictorie.
Circa illud notabile pono aliquas propositiones.
Prima propositio: appetitus non dicitur liber libertate contradictionis vel contrarietatis formaliter, quia potest in utrumque oppositorum ceteris omnibus etc. Patet, quia non alias ignis esset liber libertate contradictionis et etiam libertate[10] contrarietatis, quia Deus potest secum concurrere ad productionem caliditatis et etiam frigiditatis ceteris omnibus eodemmodo se habentibus.
Secunda: non dicitur potentia libera contradictorie essentialiter pro tanto, quia ceteris omnibus eodemmodo se habentibus sive actuet se sive non, sive sic vel quare conformiter se habet sue respectu[11] nature. Patet iterum de igne qui sive agat sive non. Dummodo Deo sic placet semper conformiter se habet sue nature, cum sic in potentia obedientiali respectu prime cause, igitur.
Tertia: nec ex hoc quia[12] stante communi cursu nature et Dei comuni influxu potest in utrumque oppositorum etc. Patet, cum ille cursus nature et Dei communis influxus accidentaliter[13] habeant se ad res, igitur etc.
Quarta: ex hoc libera creata essentialiter, quia si contradictionem* Deus solum conservaret, ipsa secundum suam essentiam omnibus eodemmodo se habentibus potest in utrumque oppositorum. Patet, quia propter aliquam causam et non propter aliam nisi propter illam etc.
Quinta: sine contradictione apparente sustinabile quodlibet creatum solum esse liberum ex conditione sue nature vel secundum naturalem cursum nunc existentem, nec obstat quod tunc nichil meremur quia adhuc etc.[14].
Sexta[15]: licet aliquem appetitum naturalem esse liberum libertate oppositionis absolute sit possibile, nullus tamen talis de facto ut sic est liber contradictorie. Prima pars patet, quia potest creari una potentia non cognitiva per species suorum obiectorum complacenter vel displicenter immutabilis [16] que potest se actuare stante complacentia vel non actuare, igitur etc. Secunda pars patet inductive in omnibus.
Septima: licet esset sine contradictione apparente nobis probabiliter sustinabile aliquid libertatis oppositionis in bestiis existere, ipsas tamen ex hoc mereri vel demereri non est vere affirmabile. Prima pars declaratur de cane cui obiecta essent presentata etc. et per duas vias eque bonas posset prosequi unum et alterum per aliam viam etc. Secunda pars patet, quia istis sic stantibus non possunt totaliter suspendere actus suos, nec imperare potentie ut discurrat circa obiectum, igitur etc.
Octava: quamvis voluntas humana sit contradictorie libera, tamen respectu nullius obiecti potest ceteris omnibus eodem modo se habentibus in contraria. Patet prima pars. Sed secunda declaratur, quia non posset acceptare minus bonum quando maius et minus incompossibilia sic se haberent[17], quod minus ut 4 et maius ut 10, quia privat tanto vel aliter quia non fertur nisi secundum complacentiam vel displicentiam etc.
Quoad secundum articulum, conclusio prima: quod divinus appetitus maxime appetit divinum esse. Patet, quia divinus intellectus non erronee in iudicando iudicat illud esse divinum esse obiectum optimum, delectabilissimum et[18] maxime appetendum, igitur divinus appetitus sic appetit. Consequentia bona. Et antecedens notum, cum divinus intellectus de quolibet vero habeat evidentissimum iudicium etc.
Secunda conclusio: quelibet res citra primam suum esse appetit secundum naturalem sui inclinationem. Probatur, cum quelibet res sit sui ipsius essentialis[19] perfectio inquantum inclinative dirigitur a primo si etiam tale seipsum non cognosceret, igitur etc.
Tertia conclusio: nulla res appetit suum esse appetitu animali, sensitivo, ut sic. Probatur, cum esse rei ut sic non cadat sub[20] obiecto appetitus sensitivi ut sic, igitur non fertur in ipsum illomodo appetitive.
Quarta conclusio: non oportet appetitum intellectivum creatum appetere esse suum animaliter intellective. Patet, quia stat ipsum totaliter non actuari appetitive intellectualiter, igitur etc.
Quinta conclusio: absolute est possibile aliquem appetitum intellectualiter appetere non esse. Patet, quia stat quod errone<e> iudicat sibi hoc esse bonum et per consequens quod sic appetat, igitur etc.
Propositio annexa: non oportet res perfectiores appetitu intellectuali universaliter plus suum esse appetere. Patet ex iam dictis.
Secunda: stat aliquem aliquid appetitu naturali appetere et animali appetitu oppositum desiderare. Patet ex dictis etc.
Conclusio sexta: quod quelibet res perfectiores essentialiter citra primam plus quam minus perfecte essentialiter appetunt appetitu naturali suum esse vel suam essentiam. Probatur, cum quodlibet tale esse perfectius, sic obiectum melius quod tali appetitui naturaliter appetenti a cognoscente infallibili per modum melioris appetentis presentatur, igitur. Ex quo patet quid sit dicendum ad questionem si de appetitu naturali non est universaliter verum, si de animali iterum non. Sed de etc.
Nota de proportionibus
Omnis proportio vel est communiter dicta vel proprie dicta. Communiter dicta est duarum respectu comparatorum ad invicem habendo; propria dicta est duarum respectu eiusdem generis habendo ad invicem. Proportio proprie dicta est dicitur duobus modis, scilicet rationalis et irrationalis. Rationalis est que immediate denominatur ab aliquo numero, ut duplum a duabus. Irrationalis est que non immediate
Karissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis sit, 1 Petr., 4 f.