F. 39V
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

[f. 39v] maior gratia homini data et facta, quia datus est sibi finis sibi supernaturalis, et ultra speciem nature sue, que est melior et in infinitum nobilior quam ille qui competeret sibi ex natura sue speciei, et hoc ex infinita gratia et liberalitate Dei. Sed alter est finis naturalis hominis, sicut aliarum bestiarum, et istum bene posset homo ex puris naturalibus attingere, sicut bestia. Sed ex gratia est sibi datus, preter naturalem finem, supernaturalis <finis>, ut dictum est. Et istum non potest ex eis attingere, sed, sicut gratiose Deus superaddidit finem supernaturalem, sic etiam supernaturaliter iuvat ad attingendum ipsum dando gratiam et[1] alia requisita, et hoc si homo vult.

Nota[2] quod non oportet quod, si homo aliquante diligat se quod tante diligat istum sine quo scit se non posse esse, sed diligit ipsum propter se, scilicet quia sibi dat esse et conservat, igitur ex regula posteriorica[3] plus se, sed ex gratia potest eum plus se diligere.

Nota[4] quod est differentia inter affectuose diligere et firmiter diligere: mater diligit puerum affectuosius quam pater, sed pater firmius. Si enim filius esset in periculo, pater exponeret vitam pro eo, sed mater numquam hoc faceret.

Nota quod, si homo exponit se pro communitate morti, ex hoc non plus affective diligit communitatem, sed credit ex hoc plus bonum sibi accrescere, et, si diligit plus se non esse quam bonum commune non esse, apparet[5] sibi quod hec[6] volitio sit sibi probatio virtutis interim*, quod est saltem in vita vel in filiis, 8 Ethicorum.

Differentia[7] est inter appreciative diligere, firmiter diligere et affective seu affectuose diligere. Diligere appreciative est aliquid diligere tamquam melius quod homo estimat maioris pretii seu valoris. Firmiter diligere est aliquid sic diligere quod propter istam dilectionem non faciliter separaretur ab eo, sicut pater filium. Affective diligere est intense diligere ita quod ly affective, ut aliquibus placet, dicit intentionem actus diligendi, et[8] sic mater affective diligit filium plusquam pater, sed non firmiter, quia forte mater dimitteret filium ubi pater maneret et exponeret mortem et vitam pro ipso.

Dudum[9] ante tempora fuit disputata consimilis materia, et tunc dicebantur[10] illa que secuntur[11].

Arguitur primo quod homo non meretur ex se, quia scriptum est: nemo venit ad me nisi pater meus traxerit eum. Item, nemo potest ex naturalibus dictare quod Deus sit super omnia diligendus. Duo modi dicendi. Unus[12], quodlibet ex naturalibus diligere Deum super omnia, tamen non meritorie, quia nemo meretur sine caritate. Et sic, quia non ex radice supernaturali, que est caritas, ideo, nisi implet mandatum. Et sic quis iuste agit et non meretur. Alii dicunt contrarium, quod creatura sibi derelicta omnia refert in se et omnia diligit propter se ita quod statuit se finem omnium, sed gratia levat hominem extra se, quia omnes dicunt se Deum diligere, quia eis bene fecit. Alii etiam dicunt quod, licet ratio dictaret quod Deus sit melior, tamen voluntas propter hoc eum non plus diligit, nec se tali dictamini conformat.

Nota[13] tres sunt gradus dispositivi. Prima dispositio est ex naturalibus, secunda est ex gratis datis, ultima est gratificans. Sed[14] contra, sequitur quod in potestate hominis sit acquirere gratiam gratificantem. Patet: antecedentia sunt in potestate hominis, igitur consequentia. Confirmatur: Deus decrevit ad tales dispositiones dare gratiam, igitur, quia in potestate hominis est se disponere, tunc in eius potestatem gratiam gratificantem recipere. Iterum, in cuius potestate est ponere dispositionem, in illius potestate est ponere formam sequentem[15]. Dicitur quod gratia gratificans non sequitur vi antecedentium, sed ex ordinatione, et igitur qui ponit talia antecedentia non habet se effective denominative [f. 40r]