49r
Evidentius[1] est causam primam esse contradictione liberam in causando quam aliquam de causis secundis liberam esse in agendo, quia utique evidentius est aliquid vere incipere[2] esse et aliquid realiter desinere esse, quam sit evidens quod homo sit contradictione liber in agendo ad intra et ad extra, cum ergo inter rationales creaturas evidentius constet hominibus de actionibus et modis agendi suis quam creaturarum rationalium aliarum. Patet propositum.
Hic[3] queri potest quare Deus habeat ad intra esse productivum naturaliter et ad extra libere et non potius econverso, cum tamen in natura rationali operationes imminentes vel interiores digniores sint et principaliores quam exteriores vel interim exteriorem transeuntes.
Respondendum est hoc ideo esse quod rebus intra in Deo producibilibus repungnat libere contradictione produci ex quo omne quod est in Deo necesse sit esse Deum cui, quia repungnat non esse, eidem repungnat libere contradictione produci. Et idcirco esse productivum non potest competere Deo ad intra sub modo libertatis contradictione, sed solum sub modo libertatis complacentie, cum quo bene stat inevitabilitas rei producibilis. Cum ergo necesse sit Deo inesse hanc perfectionem que est esse activum cum modo libertatis contradictione, sequitur quod illa sibi solum inest exercibiliter ad extra et nequaquam ad intra. Nec est inconveniens quod res imperfectior nobiliori modo producatur et perfectior minus nobili, quia, ut opinantur multi, actus intellectus est nobilior actu voluntatis, qui tamen libere producitur et alter naturaliter illibere. Anima etiam naturaliter producit substantiam, utpote partem corporis et libere actum voluntatis, qui imperfectior est omni substantia, igitur. In Deo tamen non est ita, videlicet quod ipse naturaliter producat res minus nobiles et libere nobiliores, quia quelibet res ad intra non contradictione libere producta est immense perfectionis, quelibet autem ad extra libere producta vel fortasse producibilis est aut esse potest solum pefectionis finite, igitur.
Nec adhuc clarum est quod ille modus ad intra complacenter producendi, licet ponatur unus de modis necessario producendi, sit minus dignus modo producendi contradictione libere, ymmo non videtur quid prohibeat etiam eum digniorem esse illo. Unde, si dignitas modi producendi attendatur penes dignitatem termini producti vel penes perfectionem communicationis sui respectu alterius, manifestum est quod modus producendi ad intra est dignior et quod dicit maiorem perfectionem. Apparet quia esse productive[4] communicativum sui equivoce vel solum secundum speciem est aliquante perfectionis, et ergo videtur omnino quod esse productive communicativum sui plenarie ydemptice numeraliter secundum essentiam sit summe perfectionis. Vel quid obstat? Quantum ergo ad hoc modus producendi ad intra, quamvis sit cum inevitabilitate videtur perfectior seu eligibilior modo producendi libere contradictione quo Deus producendo non potest alteri se plenarie secundum essentiam in specie aut numero communicare.
Comparando tamen modum libere agendi ad eum agendi modum qui est cum necessitate coactionis aut limitationis ipsius agentis ad agendum, manifestum est quod modus agendi libere vel spontanee est eligibilior. Hic occasione dictorum possit incidenter inquiri an etiam ex pretactis modis producendi arguatur gradus potentie productive, vel solum arguatur ex quantitate termini producti. Si ex quantitate termini, videretur quod productio ad intra diceret infinitatem potentie productive, quia omnis terminus productionis ad intra est infinite perfectionis, quia est Deus nisi diceretur quod ibi ex quantitate termini producti non potest argui quantitas potentie[5] pro eo quod ad intra nichil secundum se et quodlibet sui producitur, quia essentia divina non producitur, sed per productionem Filio communicatur.
Sed adhuc in[6] actionibus ad extra est dubium an solum penes quantitatem perfectionis termini secundum se et quodlibet sui producti quantificetur potentia producendi, quia videtur quod assumere humanam naturam in unitatem divini suppositi, ubi nichil produceretur, esset maioris potentie quam creare angelum, etiam Augustino teste super Iohannem, „iustificare peccatorem maius est quam creare celum et terram”. Unde autem secundum veritatem arguenda sit quantitas potentie active et productive a priori et posteriori non est hic expediendum, sed sufficit occasione premissorum aliquid de hoc tactum esse. Necessario sequitur ‚aliquid incipit esse aut desinit esse, igitur prima causa est contradictione libere causativa ad extra’, quia „ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis”.
Nota <de anima>
[49r] Nota quod, cum anima sit actus corporis, suum esse non est perfectum separata a corpore, nec per consequens sua operatio. Ideo dicit Augustinus quod “anima propter naturalem inclinationem quam habet ad corpus quodammodo retardatur ne toto desiderio feratur in illud summum bonum.” Omnis essentia facta vel fieri possibilis in Deo vitaliter continetur et ab eterno fuit vita in ipso Deo, unde Ioh. 1: quod factum est, in ipso vita erat. Illud quod non habet esse nec vivere in se potest[7] esse et vivere in alio propter rationem exemplarem et causalem suam que vitaliter existit in illo, quia omne quod est in alio est in eo secundum modum illius rei. Unde, licet lapis et rosa non vivant in se, sunt tamen in intellectu nostro secundum rationem vitalem essendi, quia actus intelligendi, qui est quedam similitudo et exemplar istorum, est quedam vita, ut dicit Commentator 12 Metaphysice, cum igitur forma cuiuslibet artificiati sit vita in ipsa arte, ut dicunt Augustinus et Anhelmus.
Sequitur multo fortius quod omnia creata quamcumque non vivant in se secundum rationes tamen eorum exemplares et factivas sunt vita in ipso Deo, licet nichil possit vivere in se quod non habet esse in se eo quod vivere presupponit esse. Bene tamen aliquid potest vivere in alio, licet in se non vivat, nec entitatem aliquam habeat. Sicud enim illud quod non est vita in se potest esse vita in alio propter rationem exemplarem sui quam habet in ipso, ita illud quod non habet esse in se bene potest vivere in alio propter rationem exemplarem et causalem suam que vitaliter existit in illo. Talis igitur nuda cognitio divine essentie perfecte saciat omnem rationalem appetitum, iuxta illud: satiabor cum apparuerit gloria tua. Anselmus: “creatura in Deo est ipsa creatrix essentia.” Hoc intelligitur de ratione exemplari et causali ipsius creature que est ipsa creatrix essentia. Refluxus creaturarum attenditur in hoc quod quelibet creatura, et specialiter rationalis, per suam operationem coniungitur et unitur sue rationi exemplari et causali in divina essentia preexistenti. Aliqui dixerunt quod beatitudo potissime in hoc consistit[8] quod Deus Pater in nobis generaret suum Filium quem genuit ab eterno. Ioh. 17: Hec est vita eterna ut cognoscant Te solum verum Deum.
Sanctus idem est quod firmus et spiritus Domini firmat intellectum in vero, animum vero firmat in arduo, appetitum vero firmat in bono. Spiritus dicitur ratione processus. Est enim in divinis duplex processus, scilicet generatio et communis spiratio. Sed generatio est opus nature et terminatur ad filiationem, ideo secunda persona in trinitate procedens per generationem a Patre Filius appellatur; sed tertia persona a Patre et [49v][9]