F.98V
Henricus de Hassia
(Edidit Ioana CuruČ›)


[f. 98v] in propagando minus respicit et inficit prolem quam peccatum primorum parentum, sicut certum est, igitur cum propter peccatum Adam et Eve Deus non decreverit omnes ab ipsis processuros eternaliter dampnare, minus decrevit hoc in proposito, igitur.

Item multi qui in propriis personis gravissime peccaverunt per penitentiam et gratiam Christi salvati sunt, igitur a fortiori filii assecuntur de communi cursu veniam de peccatis parentum que in eorum potestate non fuerunt.

Item regula est quod nullus propter peccatum alterius quod nec in eius potestate fuit, nec eius imitator extitit eternaliter dampnabitur.

Item Deus non est personarum acceptor, igitur in omni gente, in omni statu et conditione hominum, qui facit eius voluntatem perseverando in iustitia usque ad finem inclusive, sicut quilibet potest absque dubio salvabitur.

Item licet quandoque filii puniantur temporaliter propter peccata parentum, nullus tamen eternaliter punietur nisi propter peccatum suum actuale vel originale. Et ergo ex respectu ad intentionem[1] rectam vel perversam generantium non potest cognosci predestinatio vel reprobatio filiorum, quod fuit ostendendum.

Tunc ad rationem primam in contrarium factam respondendum est quod non sequitur: pro statu innocentie nullus fuisset natus illegittime vel perversa intentione, igitur omnes sic nati vel nascituri sunt dampnandi. Tum quia nichil prohibet eundem[2] numero hominem qui pro illo[3] statu[4] fuisset legittime natus, nunc illegittime nasci aut perversa intentione parentum propagari, quia modicum est superhabundanti divine largitati etiam animas salvandas infundere ex occultis causis embrionibus illegittime vel perversa intentione parentum propagatis. Tum quia horribile esset nimis quod Deus embrionibus taliter conceptis solum infunderet animas dampnandas. Tum quia verisimilium est quod inter tot martires Christi et sanctos de gentilibus procreatos fuerint multi et illegittimi et perversa intentione parentum propagati, igitur. Hoc de forma illius rationis.

Ulterius ergo pro materia huius argumenti est advertendum quod Deus dimissis infinitis hominibus possibilibus sub non esse voluit ab eterno certum numerum hominum in esse poni, quorum aliquos gratuite predestinavit, aliquos non. Et hoc sine respectu ad horum futura merita aut illorum demerita tamquam predestinationis et reprobationis causas, ut communiter tradunt doctores.

Ex quo sequuntur alique propositiones.

Primo quod quamvis peccata primorum parentum fuerint causa dampnationis multorum, tamen non fuerunt causa eterne reprobationis aliquorum. Patet propositio hec quoad secundam partem ex notabili premisso. Et quoad primam nota est ex hoc quod Deus neminem dampnabit eternaliter nisi pro propria culpa[5] originali vel actuali, igitur.

Secundo sequitur quod propter lapsum generis humani non fuit auctus numerus dampnandorum, nec diminutus numerus predestinatorum. Clarum est hoc, si meritum non fuit causa predestinationis, nec demeritum causa reprobationis, sed impertinens hiis ut vult notabile.

Item ex contrario sequeretur aliquem incepisse esse reprobatum, quod est impossibile, cum omnes reprobati equaliter ab eterno fuerint reprobati.

Item sequitur: in hoc instanti Deus vult Socratem esse salvandum et ante non voluit, igitur est intrinsece mutatus. Non deduco, quia clarum est aliquid intelligibilibus cum taliter velle non efficiat ad extra quidquam, sed solum se habeat ad intra.

Ex ista propositione deducitur quod quamvis beatorum et dampnandorum numerus sit augibilis, nequaquam tamen numerus totalis predestinatorum aut dampnandorum. Prima pars manifesta est, quia numerus dampnatorum augebitur usque ad diem iudicii, similiter et numerus beatorum, ut clarum est. Secunda pars patet.

Ad contrarium[6] sequuntur inconvenientia pretacta in deductione propositionis precedentis. Stat tamen cum ista propositione primo quod omni numero dato numerus salvandorum potest esse maior, quia infinitas creaturas Deus potest salvare loquendo sinkategorematice vel forsan etiam kategorematice loquendo. Secundo stat cum dictis quod omni numero dato numerus totalis dampnandorum potest esse minor. Apparet, quia hec est adhuc possibilis: solum una creatura dampnabitur. Ymmo hec est adhuc possibilis: nulla creatura dampnabitur.

Si dicatur contra, multi sunt iam vere dampnati et fuerunt diu, quomodo ergo potest fieri adhuc quod nulli sint dampnati?

Dico quod non potest fieri de dampnato salvandus quia alias quis posset incipere esse predestinatus; sed potest bene adhuc esse quod nullus sit dampnatus, nec umquam fuerit, et quod iste angelus demonstrato Lucifero non sit dampnatus nec[7] fuerit umquam. Tum quia Deus potest ipsum annichilare. Tum quia hec est consequentia bona: iste est vere dampnatus, igitur eternaliter punietur. Modo consequens est contingens de futuro, igitur[8] equaliter et antecedens, quod fuit probandum.

Tertio sequitur quod ante et post lapsum generis humani idem in numero homines fuerunt predestinati, similiter et idem in numero reprobati. Patet, quia si non idem, tunc sequitur quod propter peccatum Ade aliqui desierint esse predestinati et aliqui inceperint esse reprobati, quod est impossibile ex propositione precedenti.

Quarta propositio[9]: ex istis sequi videtur ulterius quod idem numero homines qui modo salvantur et non plures fuissent salvati, si status innocentie perseverasset. Apparet etiam ex hoc quod status iste vel ille mere accidentalis est predestinationi et predestinatis et posterior illis. Nam sicut prius[10] est hominem futurum esse quam predestinatum esse, ita prius est predestinatum esse, aliquem quam secundum hunc vel illum statum predestinationem executurum esse. Et per consequens per respectum ad modum vel qualitatem status non fuerunt a Deo predestinati isti et non alii, aut tot et non plures. Sed magis econverso Deus secundum conditionem eorum quos eternaliter predestinavit, varios disposuit status sub quibus predestinationem exequerentur. Et ita diversitas status innocentie et status nature lapse videtur impertinens ad hoc quod alii homines in numero vel plures fuissent sub illo predestinati quam sint sub isto.

Quinta propositio est quod licet, si status innocentie universaliter perseverasset, nullus dampnandus productus fuisset, tamen peccata primorum parentum non fuerunt causa[11] futuritionis reproborum. Prima pars patet, quia, si status ille quoad totum genus hominum perscitisset, tunc nullus hominum umquam peccasset, alias non perseverasset universaliter innocentia, quod est contra positionem; et si nullus peccasset, nullus dampnatus fuisset, ut patet ex dictis in responsione ad dubium. Secunda pars propositionis huius patet, quia, si culpa primorum parentum non fuit causa reprobationis aliquorum ex prima propositione, minus videtur fuisse causa futuritionis quorumcumque, igitur.

Sexta propositio est quod ista consequentia non valet, nec umquam valuit absolute loquendo: status innocentie perseverabit, igitur isti salvabuntur et non alii, nec plures. Demonstratis illis qui modo salvabuntur manifestum est hoc, quia cum perseverantia illius status potuit stare oppositum[12] [f. 99r]