F.71V
Anonymus
(Edidit Andrei Marinica)

F. 71v


exercitium seu usum potentie active, et secundum vibrationem eius. Et illa oppinio dicit quod Deus omni actione ad extra agit infinite, et sic concedit quod Deus infinite agendo producit effectum finitum, et infinite agendo movet celum motu finito, sicut prior oppinio econverso dicit quod Deus finite agit, producit effectum infinitum. Et apparet mihi quod illa oppinio maxime penes velocitatem, saltem in agentibus secundariis attendat quantitatem actionis, quia secundum hoc potentia plus vel minus exercitatur et vibratur, et sic agens producens effectum equalem in subduplo tempore plus ageret quam ad aliud quod equalem in duplo tempore produceret.

Utrum[1] nobis implicat creaturam agere aliquem effectum et Deum non coagere. Et si implicat, peto quam contradictionem.

Respondeo supponendo unum, scilicet quod effectum verbi gratia A productum a creatura B produci a Deo non est aliud nisi B creaturam producentem in causando dependere a Deo. Hoc deducitur quod nullus posset dicere quid aliud requireretur ad hoc quod A diceretur a Deo produci nisi quod Deus influeret B cause productivitatem respectu A.

Item, cum per talem modum Deus per causam B det A sufficienter esse, quare oporteret ipsum specialius[2] concurrere nisi influendo fluxum causalem ipsi B respectu A non videtur utique.

Item, si hoc non sufficit, peto quid vel quomodo Deus aliter concurrat ad A causando ipsum.

Item, si aliter concurreret ita quod quodammodo a se immediate ad ymaginationem daret A esse suum et non per B causam, tunc frustra influeret causalitatem ipsi A, item[3] etiam frustra A concurreret.

Item quandoque Deus influit B influxum causalem sufficientem respectu A, tunc A producitur, igitur non oportet Deum specialius causare A nisi diligendo et influendo causalitatem cause B. Antecedens patet satis de se.

Item declaratur adhuc idem manifeste in simili, unde lux solis producit actualiter apud nos lumen et lumen producit caliditatem, modo sol et lux solis etiam dicitur causare et esse causa caliditatis nobiscum, et non potest dici causa nisi quia lumen eius causans caliditatem dependet actualiter a sole in esse et in causando a sole et luce eius. Sic igitur sol producendo lumen seu influendo virtutem calefactivam, scilicet lumen, dicitur producere et actualiter nobiscum producere caliditatem, licet remotus sit a nobis. Ergo a simili Deus dicitur causare effectum cause secunde eo quod causa secunda ab eo dependet in esse et in causando.

SecSecundo[4]undo suponitur quod omnis creatura necessario dependet[5] a Deo in esse et in omni eius actione. Hec suppositio communiter conceditur et potest probari quodammodo ut precedens, quia rem a Deo dependere non est aliud nisi rem a Deo esse et sibi non esse consubstantialem, modo cum omnis creatura a Deo sit et non sit sibi consubstantialis etc. Maior patet, quia nullus potest dicere quid plus requiratur ad dependere. Sic igitur ymaginandum est quod ipsam in causando dependere est[6] eius causalitatem et totam eius virtutem a Deo esse[7]. Verum quod forte requiritur quod Deus actualiter fibret eam ad causandum.

Per illa responditur ad materiam propositam quod A produci a causa B et non a Deo implicat istam contradictionem ‚A producitur a Deo et A non producitur a Deo’.

Secunda pars contradictionis datur ab adversario, sed deducitur ex dicto adversarii et suppositionibus. Sequitur enim ‚A producitur a B, igitur B in esse et in causando A dependet a Deo’ per secundam suppositionem. Ultra[8]: B in causando A dependet a Deo, igitur A producitur a Deo, seu Deus est causa A, quod idem est per primam suppositionem.

Secundo dicit magister Henricus de Oyta ad materiam propositam quod sicut Deus ex[9] conditione sue immensitatis habet quod non potest esse aliqua creatura quin sit ei presens. Sic ymaginari debet ex eadem radice quod Deus ex conditione sue immensitatis habet quod non potest esse actio quin sit causa eius et absque dubio non posset assignari ratio diversitatis. Sed hic dicit Henricus de Hassia quod etiam non est evidens nobis quod Deus necessario sit ubique, ymmo videtur secundum nostram ymaginationem quod si Deus per libertatem sui arbitrii posset se alicui loco subtrahere quod hoc videretur melioris conditionis, ita quod esset ubique quando placeret et quando placeret quod non.

Et circa materiam predictam ponit magister Henricus de Hassia quod sint due cause secunde, verbi gratia A et B. Et sit A istius conditionis quod possit producere effectum C ita fixe manentem post productionem quod etiam permaneret corrupta sua causa A, sicut causans aeris manet lumine corrupto a quo causabatur. Sed causa B sit illius conditionis quod producat effectum D et non sufficiat eum sic permanenter et fixe producere quin oporteat eum continue a sua causa, scilicet a B dependere in tantum quod corrupta causa B necessario corrumpitur D. Tunc querit: que istarum causarum habet se perfectius et nobiliori modo in causando? Et videtur sibi secundum nostrum <modum> ymaginari quod A eo quod potest fixum esse dare effectui et B non potest etc. Sed Magister Henricus de Oyta dicit quod secundus status causae est eligibilior. Et videtur hoc sic posse declarari, quia in secundo statu causa habet plenius dominium super suum effectum quam causa primi status, verbi gratia ille est plenius et perfectius dominus meus sine quo ego non possum in esse produci nec manere sive per instans durare nisi continue me conservat sive influat esse et vivere quam ille qui me produceret et sine quo ego post productum esse possem manere etiam ipso mortuo. Potest ergo dici quod est ex immensitate Dei et ex perfectione dominii sui quod nulla creatura potest manere nisi ab eo continue dependeat, ymmo ex eadem radice ad perfectionem dominii videtur pertinere quod creatura continue suum esse a causa prima recipiat. Et videtur hoc consimiliter posse declarari et beatus Augustinus tenet quod creatura in quolibet instanti creatur. Et forte hoc posset proportionaliter declarari ut prima suppositio, quia quid aliud est creaturam creari quam esse suum a Deo habere? Si dicis quod est recipere, tunc adhuc stat difficultas, quia recipere non est de novo habere esse, alias Filius non reciperet esse a Patre. Et forte quod propter consimilem difficultatem ecclesia determinavit quod Filius continue producitur a Patre.

Tertio ad principale posset sic argui. Sit quod A producatur a B, et non a Deo, et quia Deus potest cum B[10] causa producere A. Volo igitur quod producat, tunc igitur Deus et[11] prius non produxit et iam producit, et sic[12] est transitus de contradictorio in contradictorium et nulla est mutatio[13] facta, quia vel illa esset in A, vel in B, vel in Deo. Nullum istorum videtur posse dici. Si enim est in A vel in B, peto qualis mutatio sit. Sed forte hic posset responderi sicut ad illam dubitationem que sequitur.

Dubitatio solet moveri. Pono quod Deus cum lumine in aere huius scole existente producat caliditatem et post hoc Deus eandem caliditatem se solo producat lumine ibidem manifeste et nihil coagente. Tunc igitur est transitus de contradictoria etc., quia lumen prius produxit, post non etc., et nulla potest assignari mutatio.

Item petitur quomodo aliter lumen prius[14] habuit se[15] ad caliditatem quam posterius. Et est recte casus, sicut de radiis a sole prius dependentibus et posterius non. Vel ponatur quod Deus cum illis radiis ipsis concausantibus producat[16]