[50v] In[1] ista questione erunt duo articuli. Primus est aliquorum notabilium positus[2]; secundus erit aliquarum conclusionum, per quas ad questionem responditur, subiunctus.
<Primus Articulus>
Quantum ergo ad primum noto quod elicitio secundum aliquos sic describitur: est sensatio alicuius obiecti representativa qualiter a nullo sensu exteriori est[3] cognoscibile.
Ex illa descriptione sequuntur aliqua corollaria.
Primum quod potentia intellectiva non sensitiva non est elicitive cognitiva. Patet, cum omnis elicitio est sensatio, sicut patet ex descriptione.
Secundum quod abstractio realiter distinguitur ab elicitione. Patet, cum abstractio conveniat intellective et non sensitive, elicitio autem tantum[4] sensitive, ut patet.
Tertium: nulla intellectio est elicitio.
Quartum: si humana anima est elicitive cognitiva, hoc convenit sibi ex eo quia ipsa est sensitiva. Patet.
Secundo noto quod propter hec elicitio secundum alios sic describitur: elicitio est cognitio alicuius obiecti representativa connotantem ipsum <et> a nullo sensu exteriori est cognoscibile presupponens sensationem sensus exterioris eiusdem obiecti representativam. Et dicit notanter presupponens secundo, quia alias intellectio divina esset elicitio, quod est falsum, quia ipse intuitive tantum cognoscit se et quelibet alia[5] citra se. Et patet consequentia, quia ipsa est cognitio alicuius obiecti aliqualiter representativa qualiter ipsum a nullo sensu exteriori est cognoscibile, quia ipse cognoscit se ipsum intuitive et quamlibet aliam rem a se, et tamen[6] ipse et multe alie res sunt que non sunt cognoscibiles ab aliquo sensu exteriori intuitive, ymmo nullo modo cognoscibiles.
Ex illa descriptione sequuntur aliqua corollaria.
Primum quod multe intellectiones sunt elicitiones. Patet, cum multe sint representative aliquorum obiectorum qualiter a nullo sensu exteriori sunt cognoscibiles presuppositis, igitur.
Secundum quod multe sunt intellectiones que non sunt elicitiones. Patet, quia, licet multe tales presupponunt sensationes, tamen representant aliqua obiecta aliqualiter qualiter ipsa a sensibus exterioribus sunt cognoscibilia, igitur.
Et ex illa descriptione patet differentia inter cognitionem intuitivam, elicitivam, et abstractivam, quia quecumque cognitio representativa est obiecti taliter qualiter a sensu exteriori est cognoscibile; illa est intuitiva. Sed elicitiva est etc.; sed abstractiva illa est cognitio absoluta etc.
Tertio nota quod aliter potest describi elicitio: est cognitio aliqualiter representativa obiecti qualiter ipsum a nullo sensu exteriori est cognoscibile presupponens sensationem sensus exterioris eiusdem obiecti representativam.
Ex illa descriptione sequitur primo quod elicitio[7] sit superior ad notitiam discursivam et abstractivam; patet intuenti.
Secundo, quod elicitio distinguitur ab intuitiva cognitione.
Quarto nota quod aliter potest describi elicitio: est cognitio alicuius obiecti aliqualiter representativa qualiter ipsum a nullo sensu exteriori est cognoscibile non presupponens discursum, sed presupponens cognitionem sensus exterioris.
Ex illa descriptione patet manifeste differentia inter elicitionem et abstractionem, quia abstractio fit quando intellectus habet in se conceptum simul et confuse substantie et accidentis representativum, ut est conceptus albi, et discurrendo cognoscit albedinem desinere esse; non desinente esse[9] subiecto concludit albedinem fuisse aliud a subiecto, quod adhuc manet. Et sic reflectit se super conceptum albedinis et trahit ab eo duos conceptus non tamquam formaliter, sicut in eo aut de potentia eius tamquam de potentia subiecti, sed format nisi duos conceptus quorum unus est absolute substantie, alter absolute accidentis representativus, que in conceptu albi simul et confuse representatur.
Adhuc patet quod nulla illarum diffinitionum sit convertibilis cum illo termino ‘elicitio’ in genere.
Et ergo quinto noto quod potest sic describi: elicitio est cognitio simplex alicuius obiecti aliqualiter representativa qualiter obiectum illud a potentia cuius est cognoscibile non est intuitive cognoscibile non presupponens discursum, sed presupponens cognitionem intuitivam eiusdem potentie ipsius obiecti aliqualiter representativam.
Ex qua descriptione sequitur quod elicitio potest se extendere tam ad potentiam intellectivam non sensitivam quam ad[10] sensitivam non intellectivam, quam ad sensitivam et intellectivam simul.
Secundo patet differentia ipsius a cognitione intuitiva.
Tertio patet differentia ipsius a discursiva cognitione.
Quarto ab abstractiva cognitione, sicut claret[11] intuenti.
Quinto patet quod impossibile est Deum elicitive cognoscere.
Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio: nulla potentia sensitiva non intellectiva est abstractive cognitiva[13]. Probatur, quia abstractive cognoscere est cognoscere absolute. Sed nulla talis innata est cognoscere absolute; igitur. Consequentia tenet et antecedens patet ex declaratione notitie abstractive. Minor patet, nam cognoscere rem absolute est ipsam cognoscere consideratione metaphysicali; modo tales considerationes pertinent ad intellectum tantum, igitur. Et confirmatur, quia non apparet unde a posteriori saltem ratione modorum cognoscendi possit argui convenientior differentia inter potentiam intellectivam et sensitivam non intellectivam nisi quod prime convenit abstrahere, illi autem non.
Ex qua conclusione sequuntur aliqua corollaria.
Primum quod illa auctoritas Commentatoris est falsa quod sensus percipit intentiones omnium predicamentorum, saltem si per sensum intelligit potentiam sensitivam non intellectivam. Patet, cum non possit formare conceptus de predicamento substantie, cum sint absoluti, ut patet ex conclusione, igitur.
Secundum quod soli intellective potentie convenit modus cognoscendi abstractivus. Patet, cum conveniat alicui et nulli sensitive, igitur tantum intellective.
Tertium quod modus cognoscendi abstractivus in genere nobilior[14] est modo cognoscendi elicitive. Patet ex conclusione et eius probatione.
Secunda conclusio: aliqua potentia sensitiva est abstractive sue obiecti cognitiva. Probatur, quia aliqua talis est intellectiva, ut anima humana et omnis talis est abstractive cognitiva, igitur etc. Consequentia tenet. Antecedens pro prima parte notum est de se et pro secunda parte patet ex hiis que dicta fuerunt.
Ex qua conclusione sequuntur aliqua corollaria.
Primum quod aliqua potentia sensitiva innata[15] est discursive cognoscere. Patet, quia, cum aliqua est innata cognoscere abstractive et abstractiva presupponit discursum, ut prius patuit, igitur etc.
Secundum quod aliqua talis potentia est elicitive cognitiva. Patet, cum difficilius sit cognoscere abstractive quam elicitive; et potest primum, igitur et secundum.
Tertium quod alicui potentie convenit intuitive, discursive, et elicitive cognoscere. Patet, cum abstractio presupponat discursum et elicitio intuitionem.
Tertia conclusio: non omnis potentia sensitiva est elicitive cognitiva; ut verbi gratia: ovis est potentia sensitiva que non est elicitive cognitiva, quia, si sic, hoc esset sicud aliqui declarant quod ex sensatione in sensu exteriori existente representante lupum taliter motum et figuratum in sensu interiori formaret conceptum inimici vel inimicitie. Sed hoc non, quia ille due cognitiones nullam habent adinvicem naturalem colligantiam et ovis non est potentia libera contradictorie, igitur non format illum ex illa. Consequentia est nota et antecedens pro secunda parte communiter conceditur. Sed pro prima parte probatur, quia vel proveniret ex disproportione qualitatum primarum ovis et lupi, vel ex quadam occulta naturali potentia consequenti formam substantialem ovis, vel ex intrinseca natura ipsius ovis. Sed nullum istorum; igitur. Consequentia tenet et antecedens pro prima parte patet sufficienti divisione. Et pro secunda parte declaratur per ordinem. Primo quod non ex disproportione qualitatum primarum, quia tunc multo magis aliud animal †[16] deberet elicere talem conceptum quod magis distat