F.99R
Henricus de Hassia
(Edidit Ioana Curuț)


[f. 99r] consequentis, ex quo conditio aut ratio illius status quantum est de se limitare non potuit divinam voluntatem ad predestinandum istos et non alios, nec ad predestinandum tot et non plures, ut patet ex deductione quarte propositionis, igitur. Nec ista propositio repugnat illi propositioni quarte, ut clarum erit ex dicendis de secunda acceptatione istius dictionis ‘si’.

Ex ista propositione[1] sequuntur tria.

Primo quod capiendo li ‘si’ conditionaliter ista oratio de virtute sermonis est falsa: si status innocentie perseverasset, Dei Filius incarnatus fuisset. Patet, quia reducitur ad unam falsam conditionalem, hanc videt: si status innocentie perseverabit, Filius Dei incarnabitur, que est impossibilis conditionalis, igitur.

Quarto sequitur quod hec est falsa similiter: si status innocentie perseverasset, isti et tot fuissent salvati demonstratis modo salvandis. Patet eadem ratione.

Sequitur tertio quod similiter illa est falsa de virtute sermonis capiendo ‘si’ conditionaliter: si status innocentie perseverasset, nullus dampnatus fuisset. Patet, quia cum perseverantia illius status in aliquibus hominibus potuit in aliis non perseverare, quia secundum aliquos de ratione illius status non fuisset, sicut nec erat confirmatio iniustitia, cum fuisset status viatorum[2] mereri debentium statum supernaturalis beatitudinis; ymmo secundum aliquos de ratione illius status in se considerati solum erat habere quamdam iustitiam originalem et non gratiam gratificantem. Et per consequens quantum fuit in se non repungnabat illi statui quod perseveraret quoad aliquos et quoad alios non.

Ex quibus ulterius patet quod absolute loquendo ista consequentia non valet: status innocentie perseverabit, igitur nullus dampnabitur. Et per consequens oratio predicta reducitur ad impossibilem conditionalem. Nec tamen istud corollarium repungnat propositioni quinte eo quod ibi apponitur universaliter, et hic non.

Septima propositio est quod non sequitur: status innocentie perseverabit, igitur homines erunt beati tali specie beatitudinis qua modo. Patet, quia cum perseverantia illius status in se stare potuit quod Deus constitueret hominibus inferiorem speciem finalis beatitudinis quam est illa excellentissima humane felicitatis species ad quam Deus genus hominum per incarnationem filii sui reperavit. Potuit ergo esse quod nullis in statu innocentie perseverantibus fuisset apertum regnum celorum, ita quod aliquis talium visurus fuisset Deum intuitive in corpore glorioso in celo empyreo inter angelorum choros[3] collocandus, sicut modo erit per Christum, qui apperuit[4] hominibus tale regnum celorum.

Octava propositio est quod licet nullus de statu innocentie fuerit aditurus regnum celorum, tamen illius status homines fuissent simili specie felicitatis beatificati qua homines huius status. Prima pars patet, quia status ille non perseveravit nec perseveraturus erat, igitur nullus de eo ingressurus erat regnum Dei. Secunda pars patet, quia Christus reformator et reductor humani generis lapsi aperuit hominibus regnum celorum eis clausum ex peccatis primorum parentum, et per consequens, si illi primi parentes non peccassent regnum illud eis et eorum filiis apertum mansisset et ita ad illud aditum habuissent, ibi intuitive visuri Deum, quod est propositum.

Nona propositio est quod licet pro statu innocentie non fuissent tot homines nati quot modo nascituri sunt, tamen fuissent precise tot salvati quot modo, licet non equaliter in gradu beatitudinis. Prima pars patet ex propositione quinta. Et secunda pars ex propositione quarta. Ultima vero pars est manifesta ex eo quod multi sub statu nature lapse excellentiorem beatitudinem attingerunt et attingent quam idem attingissent in statu innocentie, igitur.

Decima propositio est quod si electi utriusque status sint idem numero, tamen modo non omnes electi nascuntur ex eisdem parentibus, ex quibus pro statu innocentie nati fuissent. Clarum videtur esse[5] hoc, quia multi salvandi nati sunt et nascentur ex parentibus dampnandis qui pro illo statu non fuissent, ut patuit, igitur.

Ex quo videtur sequi quod electi generati sub utroque statu non fuissent in toto idem homines in numero, sed solum secundum principaliores partes, id est secundum animas, quia materia quam modo trahit salvandus a parente dampnando non videtur esse eadem in numero, cum materia quam in statu innocentie traxisset a parente salvando.

Verum est tamen quod per divinam dispositionem singularem et mirabilem ita cursus nature disponi potuit post lapsum quod eandem materiam primam in numero Abel[6] filius Adam traxisset a parentibus pro statu isto quam traxisset ab eisdem pro statu innocentie, quia materia prima semper manet succedentibus in ea formis substantialibus et accidentalibus, materia enim que modo est sub forma substantiali unius rei cibalis post tempus erit sub forma alterius et iterum alterius, igitur.

Et suo modo potuit esse ex singulari dispositione Dei quod pro statu innocentie sub equali tempore tantus numerus electorum natus fuisset quantus modo.

Potuit etiam disponere sic quod nunc sub equali parte temporis plures electi nascerentur quam sub statu innocentie nati fuissent et quod[7] ita[8] mundus modo minori tempore duraturus sit quam durasset perseverante statu innocentie, quamvis mundus numquam fuit breviori tempore duraturus quam modo durabit. Loquor de peryodo totalis durationis ipsius.

Iam[9] consequenter istis ad videndum adhuc quomodo quedam de dictis propositionibus etiam alium sensum habere possunt quam conditionalem. Est advertendum quod quando ista dictio ‘si’ sumitur ut est nota vel signum verbi coniunctivi modi non facit ut oratio illa cui preponitur equivaleat proprie conditionali seu loycali consequentie, alias enim illa oratio semper esset falsa: ‘si Socrates venerit ad me, dabo sibi equum’ et consimiles, quia ista consequentia non valet: ‘Socrates venit ad me, igitur dabo sibi equum.’ Et sic hec conditionalis semper erit falsa: ‘si Socrates venit ad me, dabo equum.’ Non ergo hec dictio ‘si’ prout est signum verbi coniunctivi modi notat loycalem consequentiam, sed solum quemdam ordinem vel quamdam sequelam unius ad aliud ratione alicuius connexionis vel voluntarie dispositionis seu ordinationis ab aliquo facte, ut sic dicere: ‘si Socrates venit ad me, dabo equum’, id est dicrevi vel disposui vel proposui sic quod posito adventu Socratis ad me darem equum. Et secundum hanc acceptationem huius dictionis ‘si’, ista oratio est dubia, saltem non est certa: si status innocentie perscitisset, Filius Dei incarnatus fuisset. Ratio est quia non constat qualiter Deus decreverit aut proposuerit facere in hoc et aliis multis supposita perseverantia illius status, igitur. Si tamen Deus consequenter ad illum statum Filium suum incarnandum proposuit, tunc non est dubium quin ista consequentia est[10] bona[11]. Si Deus disposuit sic et status[12] [f. 99v]