[150r] mandandi, ut festum proprium lancee et clavorum sexta feria post octavas resurrectionis dominice annis singulis Alamanie et Bohemie partibus solempniter[1] perpetue habeatur celebritati. Etenim dignum erat in passione sacratissima Iehsu Christi salvatoris nostri, per quem salvati et liberati sumus, has amplius gloriari nationes singulariusque eiusdem passionis misteria discutere, merita percipere et arma venerari, que ipsius reliquias tenere noscuntur digniores. Gratulare Almania, Bohemia gaude hiis victoribus honorate summi imperatoris signaculis, quibus mundum vicit, homines redemit, tartareas prostravit potestates; ergo quis regum gentilium, qui teges dixerim, Cesarem vincent arma victoriosa Christi tenentem, atque ea fervide devotionis absequio venerantem? Que gens Almaniorum et Bohemie nationes superabit invictis victoris omni armis protectas, atque eorum devotissima veneratione in omnibus pro Christo, pro veritate, pro iustitia conflictibus, indubie ut victoria patiantur adiuvandas? Igitur tantis horum freti armorum auxiliis estote viri, estote robusti, valde harum nationum incliti Cesares, reges et presides. Surgite in adversarios Christi, extrahite gladium in conturbatores pacis, erigite hastam, vibrate lanceam defensuri ecclesiam que de Christi latere efluxit lancea perforati, effundite iram vestram non invicem, non in subiectos Christianos, sed in gentes qui Christum non noverunt et in regna que nomen eius non invocaverunt, usque quo arma Christi detinetis otiosa, usque quo splendorem fulgurantis haste triumphalis Iehsu Christi rubiginare permititis, que singulari divino nutu[2] Cesari tradita est veneranda, et contra inimicos crucifixi intrepide vibranda.
Ex hoc Cesar agnoscat, se in terris supremum Dei[3] Christi passionis victoriose dignioribus se intelligit honoratum, reliquiis et armis eiusdem inimicum[4] invictissimis Christiane religionis dominio mundum laboret subicere universum, ut Deo omni genu flectatur et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iehsus Christus surrexit a mortuis et sedet ad dexteram Dei patris in excelsis, ut autem ob hoc et ampliorem salutis effectum predictarum celebritas reliquarum devotiori peraguntur officio atque copiosiori[5] frequentia honoraretur Christi fidelium qui amplius confluere solent, ubi largius dono celestis gratie se conspexerint[6] relevandos, omnibus confessis et contritis ecclesiam pro reliquis lanceam et clavos habentem devote visitantibus, tres annos et tres quadragenas singulis ipsius festi diebus, pariterque eis qui canonicis horis et misse in penitentia imperatoris divis interfuerint de iniunctis eis penitentiis. Idem Innocentius duxit misericorditer relaxandos.
Hic[7] silentium verbis imperarem, nisi obesset, quodam estimo, et vere ni fallar, diligentem precedentium pensatorem variis questiunculis agitari et curiosa iniquisitionis scrupulis non tam sane quam vane inquietari utpote: An[8] Christus tribus vel quatuor clavis cruci fuerat affixus; An[9] in iudicio omnium plagarum et vulnerum suorum stigmata sit ostensurus; Utrum[10] ibi in testimonium.