F.63V
Anonymus
(Edidit Lavinia Grijac)

[63v] propter[1] etatem sed dignitatem ad quem spectat confitere corpus Christi et sanguinem Domini orationes et collectas dicere. Hic ordo a filiis Aaron suscepit initium, nam[2] Moyses ex precepto Domini Aaron in summum sacerdotem et filios eius in minores sacerdotes, Exodi 28 et Levitici 8. Sic Christus elegit 12 apostolos quorum vicem gerunt[3] pontifices et designavit alios 72 discipulos, Luce 10, quorum vicem tenent presbyteri. Inter apostolos unus erat princeps, cuius vicarius et successor est papa, ideo dicitur apostolicus. Hoc officio usus est Christus quando in ara crucis se obtulit et quando vinum et panem in corpus et sanguinem suum transsubstantiavit, qualis debet esse Apostolus docet 1 Thymotei 3 sub nomine episcopi.

Ordo est signaculum quodam quo spiritualis potestas traditur.

Episcopus dicitur a ‘scohi’ quod est intendere, quia debet intendere ad causam subditorum. Nota quatuor sunt ordines episcoporum. Primus est in patriarchis: patriarcha dicitur quasi summus patrum et sunt 3, Romanus, Anthiocenus et Alexandrinus, quorum summus est Romanus et tenet locum apostolicum. Secundus est in archiepiscopis et dicuntur principes episcoporum, qui presit tam metropolitanis quam episcopis. Tertius est in metropolitanis, qui dicuntur a mensura civitatum, sine quibus reliquis episcopis nichil agere licet. Solicitudo enim totius provincie ipsis commissa est. Quartus est simplicium episcoporum, omnes tamen isti debent esse episcopi et, sicut aliqui precedunt alios dignitate, sic debent eosdem precedere vite sanctitate.

Nota hodie subdyaconus potest ordinari quis cum venit ad annos discretionis et cognoscit votum continentie, dyaconus in 21 anno, presbyter in 25, prius dyaconus in 25 anno et presbyter in 30 anno.


Nota de divisione secundum Hebreos


Notandum est quod secundum Hebreos Vetus[4] Testamentum distinguitur in tres ordines librorum. Primum ordinem vocant legem, secundum prophetas, tertium agiographa[5]. In lege ponunt quinque libros Moysi. In prophetis[6] octo libros qui sunt: Iosue, Iudicum, Samuel, Malachim, Isaia, Ieremiam, Ezechielem, librum duodecim prophetarum. In agiographis[7] novem libros ponunt, qui sunt: Iob, tres libri Salomonis, David, Daniel, Paralipomenon, Esdras, Hester. Et dicuntur isti libri agiographi[8], id est sanctorum scripta, ab 'agyos', quod est sanctum, et 'graphe' scriptura. Et quamvis[9] hoc nomen commune sit omnibus divine Scripture libris, tum quia hii novem libri non habuerunt preeminentiam pre ceteris, secundum quam agnominarentur, et ideo communi nomine contenti sunt. Alii vero libri qui supersunt, scilicet libri Iuditis, Tobie, Sapientie, Ecclesiasticus et Pastor, et libri Machabeorum apocrifi dicuntur, et in canone non sunt apud Hebreos.

Liber quem Ieronimus in Prologo super libros Regum vocat Pastor communiter in bibliis nostris non habetur, sicut nec 3 et 4 Hester.

De libro vero Machabei, ibidem dicit quod primus reperit in Hebraico, quod secundus Grecus est, quod etiam ex stilo vel sermone probari potest, ut dicit Ieronimus.

Sex ergo libri dicti dicuntur apocriphi, id est[10] secreti vel occulti secundum interpositionem vocabuli. Dicitur enim apocrifus ab ‘apo’, quod est ‘de’ et ‘crisis’ quod est ‘secretum’, quasi de numero secretorum vel dicitur ab ‘apo’ quod est longe et ‘crisis’ quod est iudicium quasi longe a iudicio, quia non potest de eo haberi certum iudicium. Vel tertio dicitur ab ‘apo’ quod est valde et ‘criphon’ quod est obscurus. Proprie autem apocriphum dicitur scriptum cuius auctor et veritas ignoratur. Henricus de Hassia.


Versus Librorum Biblie. Henricus de Hassiat[11]


Est Genesis, Exo<dus>, Levi<ticus>, Deutero<nomium>, Numeri, Iosueque,

Iudic<um>, Ruth, Regum, Paralip<omenon>, Esdre, Neemias,

Tob<ias>, Iudith, Hester, Iob, David Parabole post hec,

Ecclesi<astes>, Cantico<rum>, Sapien<tia> simul Ecclesiasti<ci>,

Isa<ie>, Ie<remie>, Treno<rum>, Baruch, Ezechi<elis>, Daniel<is>, Oseeque,

Iohel, Amos, Abdi<as>, Io<na>, Miche<a>, Naum, Abacukque,

Sophon<ias>, Aggeus, Zachari<as>, Mala<chias>, Machabeorum.

Matheus[12], Marcus, Lucas, quartusque Iohannes.

Roma[13];, Corinth<ios>, Galatas, ad Ephes<eos>, Philippen<ses>, Colocenses,

Ad Thess<alonicenses>, ad Tymo<teum>, Ty<tum>, Philemon<em>, pariter ad Hebreos,

Act[14];, Iacobi, Pe<tri>, Iohan<nis>, Iude, post hec Apokalipsis.


Allicit atque docet, incantat, terret et orat

Hec tibi quinque notes Biblie qui scripta revolves.


Intrat in Egiptum Genesis, liber Exodus exit, sacrificat Domino Leviticus, in Numeris est pungna gravis, legem replicat tibi quintus et idem dans mala multa malis et bona multa bonis.



Versus de distinctione libri Sententiarum[15]


Distinctiones primi libri retrograde capiendo numerum, id est 48.

Secundi libri a prioribus et materiam, 44.

Tertii, id est 39.

Quarti libri, id est 50.

Multiplex

duo bis retrahe

ter dena[16] novem

simul 50que.



Romanos 16[17]. Chorintios prima 16[18], secunda 13[19] Galatas 6[20]. Efeseos 6[21]. Phylippenses 4[22]. Colossenses 4[23]. Thessalonicenses[24],prima 5[25] secunda 3[26] Thymotheum[27] prima 6, secunda 4[28]. Tytum[29] 4[31] Philomenem[31] 1[32]. Hebreos 13.