Nota quod 3 sunt gradibus virtutum[1]
[f. 110r] H.H.
Notandum est quod tres gradus virtutum sive perfectionis et imperfectionis se habentes distingui possunt.
Primus est earum que ex habitu supernaturali, qui est caritas, procedunt et ille sunt virtutes complete et perfecte, quibus ex divina ordinatione correspondet premium beatitudinis eterne.
Secundus est earum que procedunt ex aliis habitibus supernaturalibus, ut ex habitu fidei et aliis gratiis gratis datis seu ex spiritualibus Dei adiutoriis, quibus homo adiutus potest sine pluri moraliter ratione agere.
Tertius gradus esset earum virtutum que ex primis et modis naturalibus specialiter adeo non adiutis procedere possent. An autem iste gradus sit possibilis, hoc est an etiam ex puris naturalibus possit bene moraliter agi, dubium fuit diu et adhuc est hic non discutiendi[2] . Sed dicendum quod, si non potest homo ex modis naturalibus corumptis nisi male agere, ut forte verius est[3] , tunc nulle actiones elementarie hominis, sub tertio gradu similitudinem virtutum habentes, sunt proprie meritorie cuiuscumque boni, quia actiones male non mereuntur premiari aliquo beneficio, sed puniri penali supplicio. Dixi tamen notanter proprie quia loquendo inproprie etiam, actiones male ymaginibus virtutum obumbrate, premiari dicuntur bonis[4] huius seculi; et hoc quoniam quacumque ratione pro virtutum simulacris a Deo redduntur illa quae talibus querebantur vel quoniam permittente Deo adipiscuntur illa propter que agebant. Pro istis est illud quod Veritas de phariseis seu ypocritis dixit: amen dico vobis quia receperunt mercedem suam, scilicet honorem, laudem, et alia bona propter que obtinenda virtutes simulaverunt. Ita et Augustinus loquitur de mercede Romanorum quos innuit non veris virtutibus effulsisse, sed potius viciis virtutum ymaginibus fucatis sorduisse, ut patet 5 De civitate, capitulis 12 et 15 et sequentibus, et libro 19, capitulo 25, ubi dicit quod virtutes non relate ad Deum vitia potius sunt quam virtutes. Profecto[5] magna Dei clementia erga[6] hominem hic merito pensanda est et ammiranda in hoc quod Deus non solum actus hominum ex amore suo sanctos premiare disposuit, sed etiam eorum conatus et actus morales de genere bonos. Ad ipsum non relatos remunerare voluit, ut ad ipsum respicere[7] inciperent et avidius virtutes amarent.
Verumtamen[8] differunt quia remuneratio actuum perfecte virtutis est semper ad bonum ipsorum qui faciunt illos. Remuneratio virtutum informium seu imperfectarum non sic, sed plurimum fit ad bonum aliorum, ut inferius videbitur, quandoque tamen etiam fit ad bonum exercentium virtutes imperfectas, ut videlicet consideratione magnitudinis et multitudinis divine beneficientie commoniti, cessent tamen ob offensa Dei tam largi benefactorum.
Consequenter hic supposito quod reperiantur in secundo vel tertio gradibus actiones moraliter bone et recte, est dubium quomodo ille sint meritorie, an videlicet ex speciali divina dispositione, ut virtutes primi gradus, vel quomodo aliter. Puto dicendum quod quoad bona interiora[9] sint aliquomodo meritorie ex hoc quod Deus disposuit recte utentibus suis naturalibus superaddere[10] dona gratie gratis date et consequenter recte et debite utentibus illis faciendo quod in se est dare gratiam gratificantem, non proprie ex merito dignificante ad illam, sed consecutive ad dispositionem ydoneam.
Possunt tamen [f. 110v]