F.154V
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[154v] in rei veritate est propositio. Si dicatur quod illud sinkategorema equipollenter isti complexioni iste homo etc., et per consequens esset terminus natus supponere in propositione mentali ut illud complexum universalis sicut illud copulatum iste homo et iste homo currit non est sinkategorema, sed kategorema.

Item queritur de isto conceptu terminative, cuius rei vel quarum rerum sit naturalis similitudo. Ex hoc enim precise significat per terminus mentalis quod est similitudo rei vel termini vel habitudinis eorum et quarumcumque significabit si non significaret propositionaliter ipse significatione sumptus, potest* esse per se subiectum propositionis. Unde videtur quod omnis mentalis conceptus sive complexus vel incomplexus naturaliter significans est propositio vel kategorematicus et per se natus subici vel predicari in propositione, quia de omni[1] termino pro omni quod representat vel ad quem intellectum terminat, aliquod predicatum potest enuntiari. Patet ergo ex hys conclusio intenta, videlicet quod huiusmodi terminis vocalibus omnis, nullus, vel illud complexum Sor vel Plato et Cicero non enim videtur copulativa ista iste homo est animal et iste homo est animal esse eius significatum adequatum, nec aliquis conceptus simplex determinativus conceptus universalis in mente et partim ut predicatum sunt. Si dicatur quod ly omnis inpositum est ad significandum quando additur subiecto communi alicuius propositionis vocalis quod intellectus debeat concipere vel enuntiare predicatum propositionis mentalis de singularibus subiecti eiusdem copulative.

Respondetur quod hoc esset hoc significationis vocale significare formaliter copulative in intellectu, in cuius partibus copulative predicetur illud predicatum, et subiciutur isti singulares ipsius termini communis qui subicitur, et per consequens proprium significatum ipsius, adhuc est una copulativa supra dicto modo sub propositione, cuius subiecto adderetur tale signum omnis. Universalis potest dici forsan quod non sequitur. Significat quod cuiuscumque propositionis subiecto additur, sic de hoc verificatur eque probabile universalis magis quod significatum huius signi omnis sit copulatum ex singularibus ut predictum est. Et confirmatur hoc quia audiens hoc vocem precise omnis homo et animal hanc precise extensius apprehendit quam secundum, et non videtur quomodo aliter quam equipollenter istius complexo iste homo et iste homo, ymmo experimur quod ad talem[2] apprehensionem intellectus in mente prorumpit audita ista voce omnis homo, et propter adventum copule et predicati non videtur quare significatio eius imitaretur.

Item in propositione prima ratio a priori cogens predicatum propositionis universalis disiunctim staret pro suis suppositis et confuse, tamen est copulativa sumptio a parte subiecti. Non enim ymaginandum est, ut parvi dicunt, quod hoc faciat aliquis terminus vel conceptus habens talem naturam additus subiecto et a posteriori istis propositionibus quod dixi ego et tu bibimus vinum, hodie et hieri sint pluvia, etc., igitur in ista omnis homo est animal videtur fieri in mente et primarie quedam copulativa conceptio stet singularium subiecti ratione cuius predicatum stat disiunctim vel copulate, tamen ita quod primarie illi universali correspondeat hoc de copulato extremo iste homo et iste homo, etc., est animal, vel ista et Sor et Plato et Cicero est animal vel sunt animal, in qua iste terminus animal stat confuse, tamen sicut in predictis propositionibus de totis subiectis. Et ergo est vera quia disiunctum predicati vere predicatur de qualibet parte copulati in subiecto ut iste homo est hoc animal vel hoc animal. Et quantumque universalis est vera, talis modi propositio de copulato subiecto subsumpta est vera, et similiter copulativa subsumpta, et valet e converso. Et ergo videtur talis ordo esse apud intellectum quod una propositio de copulato subiecto ex singularibus communis termini primarie subsumatur tanquam magis confusa, et consequenter ista resolvatur in copulativam tanquam de articulante vel terminante confusionem et generalitatem termini universalis que subicitur. Est enim[3]